MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. II.
Post hoc quaeritur de plenitudine de qua legitur in Actibus Apostolorum : Stephanus plenus gratia et fortitudine . Item, Repleti sunt omnes Spiritu sancto '' .
Objicitur ergo in hunc modum : Quidquid plenum est duobus sic se habentibus, quod quantitas unius non expellit praesentiam alterius, perfectiori et nobiliori modo est plenum, quam id quod est plenum altero tantum illorum bonorum : sed gratia et fortitudo est duplex bonum, vel duo bona sic se habentia, quod praesentia unius non expellit praesentiam alterius, et quantitas unius non diminuit quantitatem alterius : ergo nobiliori et perfectiori modo est plenum, quod est gratia et fortitudine plenum, quam quod est gratia plenum tantum : et ita videtur nobilior sancti Stephani plenitudo, quam illa quae beatissimae Virgini appropriatur. Contra hoc objicitr in hunc modum : Nihil melius vel nobilius gratia poterit excogitari. : ergo quidquid a gratia diversum est, minus nobile est quam illa. Aut ergo fortitudo vel similia adjecta gratiae, dicit aliquid diversum a gratia, vel non. Si non : ergo superflue adjicitur. Si sic : sed omne diversum a gratia, non est gratia : et omnis non gratia minus est nobilis quam gratia : ergo omne plenum gratia, illud est plenum gratia et non gratia : sed in quantum est plenum non gratia, in tantum est vacuum gratia : ergo perfectius est plenum quod est plenum gratia, quam plenum gratia et non gratia. Exemplum hujus patet in vase quod meliori repletione plenum est, si est auro plenum, quam si fuerit auro et argento plenum. Et sic patet, quod nobilior est plenitudo quae hic signatur, cum dicitur : Ave, gratia plena, quam illa de qua dicitur : Plenus gratia et fortitudine.