Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Objectum fruitionis ut sic, esse ultimum finem verum, apparentem vel praestitutum, et haec tria explicantur.
(a) De tertio articulo dico, quod objectum fruitionis in communi est finis ultimus vel verus finis, qui scilicet est finis ultimus ex natura rei vel apparens, qui scilicet ostenditur a ratione errante tanquam finis ultimus; vel finis praestitutus quem scilicet voluntas ex libertate sua vult tanquam finem ultimum. Duo prima membra satis patent.
Tertium probo, quia sicut in potestate voluntatis est velle et non velle, ita in potestate ejus est modus volendi, scilicet referre et non referre, quia in potestate cujuscumque agentis est agere et modus agendi: ergo in potestate sua est aliquod bonum velle propter se, non referendo ad aliud bonum, et ita sibi praestituendo finem.