QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Ponit 12. dubia acutissima contra resolutiones suas in hac quaest, et solvit breviter, sed subtilissime. et vix quidquam cum brevitate de eis dici pote t, quia singula exigunt longam examinationem. Ad septimum et nonum quibus non respondet, vide notationem Mauritii hic et loca Doctoris ab ipso citata qui non sine causa asserit Doctorem in hac quaestione videri ultra humanum ingenium speculari.
In hac narratione videntur quaedam dubia. Primum quod sequitur Philosophum non sufficienter distinxisse modos relationum, quia relationes primi et secundi ordinis ad nullum illorum pertinent secundum te. Secundum quod sequitur, quod omnis potentia terminetur immediate tantum ad actionem vel passionem, quod videtur falsum, cum ens dividatur in communi per actum et potentiam, et ita quodlibet genus sic dividatur. Tertium, quod relatio causae efficientis vel materialis, non fundetur nisi super rem de genere Actionis et Passionis, et non super formam absolutam, cum illa videatur principium, vel causa actionis. Similiter causa efficiens videtur perfectior effectu, quandoque est substantia ; ergo formalis ratio in causa non est actio, quia etiam materia, ideo videtur recipere non e converso. Quartum quod relatio super receptionem, est ad receptum, illud non est aliquid compositum. Item, compositum est productum, et ita terminat secundam relationem actionis; non ergo primam. Quintum, quod idem produci potest per generationem et creationem' ergo easdem relationes fundabit, alioquin illud productum per se refertur ad duo, contra Aristotelem hic, idem etiam producetur duabus productionibus. Item, si agens formaliter denominatur a relatione causae efficientis; igitur fundamentum est in ipso, sed actio non; igitur non univoce dicitur Deus calefactivus et ignis, quia Deus inquantum calefactivus, non dicitur ad calefactibile, ignis dicetur, quod videtur inconveniens, cum diversitas subjectorum non variet relationes. Item, ad idem specie actio eadem specie ; ergo fundat relationes easdem. Sextum, quia si creatio est in creante, ergo est aeterna, et ita non terminat potentiam. Septimum, quare non dicitur tunc Deus realiter ad creaturam, sicut efficiens causatum ad creaturam effectam? Octavum, quia volitio est passio inquantum recipitur in voluntate, similiter intellectio. Nonum, quia cum actio possit esse sine termino alio a se, quare non similiter aliqua passio ? et hoc habetur de prima intellectione quod est passio, sive aliqua forma alia impressa. Decimum, quare in creatione non potest praeintelligi naturaliter potentiale, sive actuabile, et in illo priori naturae transmutari ad actum, et illam transmutationem esse productionem compositi? sicut si Deus solum crearet materiam summe dispositam, et approximatam agenti naturali, quod agens in eodem instanti, licet posterius naturaliter, induceret formam in materiam; sic si Deus nihil creet nisi materiam, et de illa simul duratione producat compositum non creando. Undecimum, quia cum passio sit effectus actionis in sex principiis actu, actu, et potentia, potentia: quare ille modus relativorum in tertio ordine non est causae efficientis ad effectum. Duodecimum, quia activum importat potens agere, passivum potens pati, ratione potentiae hinc inde, dicuntur non mutuo, quia illa utrinque tantum dicitur ad actum: ergo tantum ratione actionis et passionis terminantium potentiam ; sed actio terminans potentiam, est actio in actu: ergo eadem relatio est actio et passio secundum actum et secundum potentiam, quia eadem relata. Confirmatur, terminus non specificatur per relationem: ergo nec actio per potentiam quae ad ipsam. Vel sic, non similiter referuntur quae immediate referuntur, et, quae non: agens immediate refertur ad patiens potens agere, non ad passivum inquantum hujusmodi, quia potens agere primo refertur ad agere, sic ut passivum ad pati, ultra actionem et passionem.
Ad primum conceditur conclusio, quia non de transcendentibus, sed tantum certum genus recipientibus pro fundamento, quomodo sit glossandum, quaere. Ad secundum, potentia et actus, ut sunt differentiae entis, dividunt quodlibet ens, hic est sic, albedo in potentia objective, id est objectum, sive terminus potentiae, terminus, inquam, ut correlativum, albedo in actu, id est, terminus evacuans potentiam, sicut albedo in fieri est, ad quam sequitur relatio factionis passivae ad factum esse. Contra, fieri in facto esse, evacuat fieri in potentia ut per se terminus. Ad tertium dicendum, illud concedendo actu, actu, et potentia, potentia: forma vero et finis non super actionem et passionem tantum fundantur, quia efficiens et materia praecedunt rem, et ejus forma et finis productionem, et concomitantur, et sequuntur ordine naturae productionem, ideo magis sunt, ut termini actionis et passionis quam fundentur super ipsa: actio autem et passio possunt terminari ad absoluta diversorum generum. Quod additur, quod absolutum est principium actionis, videtur falsum, quaere processum in infinitum inter conclusiones de actione de hoc ; unde hoc probat argumentum, quod oportet ponere quartam relationem, quae est media inter primam et secundam. Quod additur de perfectione efficientis intelligitur quantum ad remotum fundamentum relationis. Ad quartum passio est actus et productio, et receptio et motus: receptio intelligitur in motu, sicut in parte actionis: impressio activa intelligitur in motione, unde convenienter secundo loco ponitur productio, tertio loco motus. Contra, prior est receptio formae quam productio compositi. Ad aliud concedatur, idem est productum productione actionis et passionis, et ad utrumque dicitur alia ratione. Ad quintum, quando absolutum est effectus mediatus, actio et passio immediatus, juxta 6. Principia, tunc absolutum dependet a pluribus, ideo plures relationes fundat, quam quando immediate terminat actionem. Concedatur illud non univoce, quia ignis est potens facere aliquid calidum, Deus potest facere calorem calefactivum; utrumque potest significare aequivoce. Aliud de identitate actionis falsum est, non a termino, sed a principio elicitivo 5. Physic. c. 38. Ad sextum, sicut nulla actio coaeva agenti terminat, sed nata est terminare, sic haec. Ad septimum quaere.
Ad octavum, volitio si per se esset passio, esset et actus et productio, sed in aliquo est sicut forma ejus, non ut passio, sed sicut passio esset receptio albedinis, sic receptio volitionis. Contra hoc, receptio est immediatus effectus alicujus actionis, non nisi volitionis ; et destruitur quod dictum est in primo modo actionum, quod non habent terminum alium a se. Item, volitio est prior seipsa, quia ejus esse est in subjecto, et ante illud est receptio, ut via, et ante illam volitio, ut ejus causa.
Ad nonum quaeritur quare. Ad decimum, non arguit quin creatio materiae habeat duas primas relationes actionis, et non tertiam, quidquid sit de composito. Similiter licet probet non esse necessarium compositum terminari, sed tantum materiam, tamen non probat quod non sit possibile: potest enim forma produci a Deo, non quasi de materia naturaliter praesupposita.
Ad undecimum, concedatur quod relatio actionis et passionis est relatio efficientis talis, per motum scilicet vel mutationem ad effectum talis causae proximum; causans autem sine illo effectu proximo, producit effectum ultimum, qui semper tam hic, quam ibi est intentus principaliter, licet efficiens diminutum non possit illum immediate producere, quia non de nihilo, et ita producit aliquid transmutando ; passio tamen illa non est causa efficiens media, sed magis est causa materialis producti, ita quod efficiens non tantum efficit principale productum, sed etiam materiam ejus, vel simpliciter sicut creans, vel inquantum materia hujus, sicut generans, et ita efficit aliquo modo omnes alias tres causas, de hoc supra. De forma et fine, etiam extrinseco inquantum finis satis patet in 2. libro.
Ad duodecimum, probat quod ratione determinationis hinc et inde, non dicuntur mutuo, quod concedo, sed ratione determinatorum; si enim determinantia essent rationes referendi, cum illae sint diversae, actus, potentia, praeteritio, futuritio, privatio, sequeretur quod non; similiter haec omnia dicerentur, quia non ratione illius quod ratione est in eis, sed unum diversorum. Exemplum, sicut major in scientia ad minorem in scientia, sic major in similitudine ad minorem in similitudine: hoc verum est ratione specificatorum utrobique scilicet majoris et minoris, non ratione specificantium, quae utrinque dicuntur ad alia ut scientia, non ad minus, sed ad sci bile: et haec adhuc diversimode, quia scientia ut mensurata, non sic simile ad simile. Exalia parte potentia et potentia, actus et actus duo correlativa sub uno extremo relationis, ut sub potentia, deinde ambo sub alio, ut sub actu. Ad formam, ratio referendi utrobique est actio et passio, sed non sine diversitate specificantis, et ideo est similitudo. Quod accipitur in confirmatione, negatur, quia sicut per aliam relationem, ita per illam quae est ad ipsam potest aliquid determinari. Ad aliud respiciendo ad determinata, quaelibet relatio est immediata, quantum ad determinantia, non. Nec etiam mediata, quia nihil faciunt ad illam mutuam relationem.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio undecima de entitate et conditionibus relationis, t. c. 20. in qua est sermo difficilis de objecto difficili scilicet relatione, nam minimae entitatis teste Averr. 11. Metaphysicae, comm. 19. et per consequens cognitionis, ut patet 2. Metaphysic. comm. 4. primo brevius videtur respondere ad quaesitum, sed licet subtiliter et singularissime, tamen potius sequendo dicta Simplicii et Henrici quam propria, ut in sequentibus patet ; videatur Henr. quodlibeto 5. q. 6. et et quodlibet q. 1. et quodlibeto 9. q. 3. et Occham quodlibeto 6. diffuse, et alibi saepe.
Consequenter procedit longo digressu proponendo conclusiones et corollaria in hac materia, ultra fere humanum ingenium investigando entitatem, conditiones, modos, et proprietates relationum et relativorum, in originalibus antiquis solent assignari conclusiones ordinatae numerando, vel 30. vel plures, vel pauciores, et quia variae quotationes in originalibus inveniebantur, omisimus eas ad judicium lectoris suo modo computandas. Aliqui incipiunt primam conclusionem ibi: Relatio comparatio, etc. aliqui parum post ibi: Relatio aliqua est res naturae, etc. quod lector distinguere habet ; ibi etiam per totum loquitur narrative,ut infra profitetur, sed lector eligat eligenda, et omittat quae ad rem non faciunt bene examinando fundamenta hujus alibi, nam ut a principio notavi universali indagine hic plerumque incedit.
Infra ibi: Contra, passio necessaria inest, etc. posset dici Extra, usque ibi ; Item scientiae Mathematicae, etc, sed posito quod sit de littera, faciliter dicetur recurrendo ad aptitudinem et actum; non enim dicit Philosophus quod aequale, sed quod secundum ipsam dici aequale est proprium quantitatis, et similiter de simili respectu qualitatis. Aliqui etiam assignant totam illam litteram ibi: Hanc quaestionem circa hanc conclusionem, etc. usque ibi: Relatio aliqua est res rationis, et extra, sed satis notabilis, et sequens etsubtibilis, ideo legatur. Ubi adverte ad illam responsionem infra: Respondeo, ens verum quod est in compositione, etc. quae littera posset dici extra ; sed quia optima et subtilis, et argumentum apparenter evadens, impugnetur consequenter, ut infra in 6. habet. Nam licet ad ens verum reale reducantur entia rationis, non tamen sub ipso continentur, ut partes subjectivae, sicut relatio continetur, ideo, etc. plura alia ibi adde curiose.
Consequenter infra ibi: Nola circa secundam conclusionem, etc. usque illuc: Relatio non videtur linius rationis, etc. assignatur Extra, sed singularis speculatio est de causatione, entitate, et fundatione ; relationis rationis, et multiplicitate ejus vide in Logicalib us hujusmodi, et infra hujus q. de Universali et singulari, et in Quodlib. q. 13.
Deinde ponit quamdam objectionem, quam non solvit ibi: Contra ita illa rationis videtur habitudo, etc. Ad quam dici potest, quod habitudo aequivoce convenit utrique, quia unum ex natura rei et simpliciter est tale, aliud secundum quid et per positionem collativam: vide hunc in Praedicamentis, cap. de Relatione, et 19. atque 29. dist. primi, et alibi saepe.
Parum post ponit duas alias quas non solvit ibi: Contra, relatio ad subjectum non videtur aliud in albedine, etc. et licet omnia talia possent assignari additiones vel Extra, tamen quia currunt subtiliter, omnia sunt ponenda et solvenda, si sunt objectiones ; vel impugnanda, si responsiones. Ad primum, negetur quod assumitur ibi: Prius enim, natura saltem, est aliquid album, quam insurgat relatio inhaerentiae in albsdine, de diversis etiam dicuntur, et diversis insunt. Ad aliud de sex Principiis dicendum, quod sunt respectus extrinsecus advenientes, et non relationes propriae, vel saltem appropriatae, ut hic lo luitur Doctor,
Similiter parum post, ibi: Contra in Deo, etc. ubi objicit quod in divinis sunt relatione, non tamen in subjecto alio a fundimento, nec eodem; similiter propria passio, quae importat relationem, vel est relatio, non videtur esse in subjecto, quia tunc esset posterior, et per consequens non idem, sed separabilis. Ad primum dicatur, quod in divinis praevenitur informatio, et accidentalitas, et subjectio propter infinitatem et simplicitatem divinam. Ad aliud concedo, quod est posterior passio subjecto, non tamen proprie receptio, nec informatio, sed transumptive et famose. Vide 8. d. 1. et prima d. 2.
aliter tamen ibi quam in divinis, ut nosti.
Ulterius adverte diligenter qualiter paucis plura amplectitur ibi: Relatio realis non est eadem res, etc. et vide copiose 1. dist. 2. q. 4. et 5. et alibi.
Nota, quod in quibusdam antiquis originalibus in margine hic habentur haec verba: Relatio aut est res vera, aut tantum rationis; si res vera, aut eadem a fundamento, aut alia a fundamento; si alia a : fundamento, aut coaeva fundamento, aut non coaeva fundamento, secundum Syrwodum, A patet ex prima conclusione, et ita B. falsum C. improbatur ex 8. et ita etiam potest improbari D. et ita relinquitur E ; ergo mutatio et compositio. Responsio, sicut respectus terminat mutationem, sic componit. Item infinitae res. Quaere argumentum et responsionem inferius contra 9. et quia non ponuntur supra suo loco, ideo hic omnia notabis.
Ulterius adverte infra ibi: Contra, Dei ad creaturas, quod in originalibus habetur ibi, quotatio vario modo: unde sicut a principio notavi, recurrit semper ad antiquos in materia Theologica ; clarum enim est ubi habentur illa in opere suo, q. 30. d. 1. ex intentione, et alibi saepe incidentaliter ; remittit ergo se hic ad Thomam et Henr. et Alexan. etVarr. quaere, ut nosti, Summas et alia scripta eorum. Similiter intellige de aliis quotalionibus parum post notatis, unde infra habet 9. q. 1. intellige de quodlibetis Henr. 9. scilicet Quodlibeto q. 1. sed omnia talia omitti possunt faciliter, quia veritas litterae habetur sine eis. Ubi etiam dicit parum infra: quare, etc, potest referri ad sequentia in libro computando columnas ejus, quia quaestione sequente de hoc habetur, vel aliorum librorum.
Objectio parum infra, quam non solvit ibi : Contra relatio quandoque, etc. faciliter solvitur, nec multum repugnat bene intelligendo.
Consequenter adverte ad objectiones post illam conclusionem : Limitatum, imperfectum, mutabile, etc.qualiter currunt, et an velit eas concludere, vel qualiter solvi possent sustinendo illud quod impugnat, et brevitatis gratia pertractare singula hic omitto. Vide cuncta dist. 30. 1. egregie 19. et 29. et 31. 1. et maxime in Francisco : quaere plura ad haec, hic enim fundamenta omnia tetigit, sed alibi declaravit.
Infra ibi : Relatio non est quo agens agit, etc. ponit quatuor conclusiones simul, et valde notanter pertractat, ubi ab illo loco : Pro quarta conclusione, etc. usque illuc: Omnia haec membra, etc. assignatur Extra in aliquibus originalibus. Ubi adverte quod post illa verba, de primo et secundo nota antequam addantur illa : de tertio probatur, etc. habetur spat. um vacuum in aliquibus originalibus, quia videtur ibi littera deficere, sed satis completa est ; nam ibi tria tangit cum dicit parum ante, de istis relationibus tertii modi, etc. videlicet esse mutuas, esse per se, et esse rationis. Duo prima satis nota, tertium vero probat, si autem ibi addere volueris aliquid, considera plura quae addi possent.
Nota valde ea quae sequuntur de fundamento et relationibus secundi modi,et opiniones, et quaere in 4. d. 13. copiose, et in Quodlibeto q. 13. et in primo Reportationum, d. 27. et 1. d. 2. q. 5. et alibi saepe in doctrina ejus. Pro ampliori declaratione dictorum, vide Albertum et Thomam hic et alibi, ut nosti, et imitare semper aquilam.
In originalibus habetur quaedam remissio, seu allegatio infra ibi: Quia forte materia magis dicitur materia compositi
quam formae, et ponitur T. et sequitur secunda conclusione de forma, et debet intelligi per T. Theorematum, quia ibi habctur quod dicit, sed posset loco T, poni supra si prius Theoremata scripsit ; dubium autem est quod horum prius scripserit, an Theoremata, an certe his quaestiones, quia ibi etiam remittit sead quaestiones, istas ; sed si volueris tenere quod has primo, dic quod haec littera erat additio quantum ad haec verba. Si vero e contra, quia illa videntur alphabetum quoddam Metaphysicale, die consequenter ; primum tamen satis probabile est propter plura quae non oportet hic addere, sed infra in 9. q. 11. ad finem, videtur alia pars verior. Solebant enim Doctores nunc addere, nunc deponere, nunc limitare sua dicta, antequam ad manus aliorum traderentur, ideo de prius scriptis, posterioribus, et e contra aliqua jungebant, non ut hujus temporis scriptores festinantes agere solent, qui suos quinternos impressioni citius quam correctioni subjiciunt, ut infra saepe facit: nam quaestiones librorum sequentium allegat in praecedentibus, forte tamen non tenuit ordinem scribendi continuum in omnibus, nec ordine textus scripsit.
Consequenter solvendo primum dubium de numero 12. adverte ad illud, quaere ; nam ubi supra in primo, dist. videlicet 30. tangitur hoc, et ubi quotantur alii ibidem, infra etiam quaest, sequente, satis copiose habetur de hoc et in Theorematibus henr. ubique praesupponit, quia tempore suo famosus erat.
Solvendo etiam secundum dubium, ponitur quoddam Extra longum in aliquibus originalibus quod sic incipit : Contra fieri in facto esse, etc. usque ibi: Ad tertium dicendum, etc. et quia non videbatur littera multum utilis, omisimus eam praeter primam objectionem tantum,
quam etiam omitte, vel dic consequenter ; raro enim ponitur, sed subtilis argumentatio est, et nihil omittere decrevi ex tanti ingenii discursu, licet videantur verba aliorum, quare hic totum notabo, sequitur littera sic : Item ens in actu, et ens in potentia non immediate dividunt ens, quia secundum expositionem istam, sed est in facto esse sub neutro membro coaequali. Contra dictum ad c. cum potentia et actus sufficienter dividant ens, cuilibet praedicato secundum genus et speciem correspondet propria potentia et proprius actus, si proprius actus est fieri per te ; igitur relatio fundata in receptione habet terminum fieri, in quo etiam fundabatur alia relatio ad factum esse relationis primae; si in altera, relatio oportet habere potentiam, illa autem per se ad proprium fieri terminabitur, et in primo relatio ad factum esse secundae, et sic in infinitum;ergo, etc. Contra dictum ad d. si passio sit actus productio, receptio et motus, cum prius naturaliter recipiatur quam actus ejus, sequitur quod relatio fundata in illa, ut receptio, sit prior relatione fundata in ipsa, ut actus: similiter sicut ipse instas prior est productio; ergo, etc. Responsio, verum est; sed prior est productio formae quam sua receptio. Contra, relatio quam ponis in passione, id est ad lotum compositum, ut per se terminum, quem non praecedit, relatio: receptio autem formae ipsum praecedit; ergo et relatio fundata in passione, ut receptio ad receptum, praecedit relationem productionis, ut tu ponis ipsam ad. productum. Contra aliud additum ibi, si productum inquantum tale, alia et alia ratione dicatur ad actionem et passionem, quomodo ergo idem bis non dicitur? Contradictum ad 8. si volilio non sit per se passio, sed receptio volitionis; ergo receptio volilionis primo terminat relationem potentiae non ipsa volitio. Item si volitio non sit ipsa receptio, nec activa productio, sed forma producta sicut volilio, sicut enim volitio non est productiva alterius, ita nec albedo vel quantitas: et sicut albedo et quantitas requirunt actionem et passionem per se terminus sicut formae producitur, ita et volitio. Haec etiam videntur contra dictum ad 9. Ad primum quod fieri volitionis, quae est qualitas informans, et est receptio illius qualitatis, et productio et passio, in quo fundatur relatio productionis ad productum, ideo nec modo potest volilio, quae est qualitas producta, producere ipsam productionem passivam, sicut non activam: est ergo productio, sive receptio passiva, immediatus effectus actionis, quae est elicilio, non quae est qualitas elicita. Per hoc patet ad secundum quod idem non praecedit se, sed elicilio actio praecedit utrumque. Aliquis forte diceret consequenter quod sicut passio de genere Passionis non est sine termino, similiter nec actio sibi correspondens: sed iuraque fundat illas tres relationes, volilio tamen, quae non est per se passio, sed pro tanto, quia recepta in alio non habet terminum ulteriorem. Tota ergo littera omnino est Extra, et tangit solutiones 2. 3. 4. et 8. dubiorum. Unde per c. intelligit 3. et per d. 4. etc. sicut sibi mos est in bis Metaphysicalibus et Theorematibus et alibi ; et an sit littera propria vel alterius, dubium est, sed propriam esse probabiliter apparet, satis tamen fracta et impertinens.
Ex his patet ad illam objectionem, quam non solvit contra solutionem quarti dubii. Similiter ad duas alias contra solutionem octavi dubii, quas non solvit, sed omnia examinabis.
Deinde cum dicit : Ad 7. quaere, vide valde signanter ad haec, in primo d. 30. q.
2. solvendo argumenta principalia, quaere in Varr. et aliis antiquis ibidem idem.
Similiter parum infra cum dicit : Ad 9. quaere, et quaerit, seu quaeritur quare. Vide ad hoc infra in 9. lib. et in 4. d. 13. et in Quodlibeto q. 13. et in primo Reportationum, d. 27. et in primo Anglico. d. 3. quaest, ultima, nam aequivocum est hoc nomen actio, et similiter hoc nomen passio; non ergo impugnat dicta, sed quaerit quare, et ex illis locis declarat quare; plura alia notabit diligens lector hic, quia materia valde copiosa et ardua ; nil mirum ergo si ut plurimum problematice procedit hic Doctor, sed quis in arduis certior aquila? quaere antiquos hic et alibi.
Alia per se ut duplum ad dimidium, et triplum ad tertiam partem, et totaliter multiplicatum ad multiplicati partem, et continens ad contentum. Alia ut calefactivum ad calefactibile, et sectivum ad secabile, et omnino activum ad passivum: alia vero ut mensurabile ad mensuram, et scibile ad scientiam, et sensibile ad sensum. Text com. 20.