REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Ostendit primo lumen non esse corpus, neque formam substantialem, neque quantitatem, sed qualitatem, quae est species visibilis lucis, seu intentio sumpta pro ratione tendendi in objectum. Secundo, speciem visibilem perfectam esse simul objectum visum, et rationem videndi, quod comprobat experientia radii transeuntis per vitrum rubeum, et quia alioquin positum super oculum impediret visionem. Tertio, lumen non videri nisi conjunctum corpori, quod duplici experientia patet.
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen ut in medio, quod lumen non est substantia aliqua, quia non est corpus, quia sic non esset pervium ; quodcumque enim corpus occultat quae sunt post se, quantumcumque sit luminosum ; lumen autem non occultat, sed potest esse medium videndi, sicut pervium.
Praeterea, substantia corporea non est simul naturaliter cum alio corpore ; sed lumen est simul cum medio ; igitur non est substantia corporea. Probatio minoris, quia si aer cederet lumini cum esset in medio, non posset homo respirare in medio illuminato, quia non respirat, nec expirat nisi aerem.
Nec etiam potest lumen esse forma substantialis, quia non manet aliquid in esse specifico, recedente sua forma substantiali, et accedente ; sed lumine recedente et accedente, remanet idem aer specifice ; igitur, etc.
Nec potest esse quantitas, tum quia non posset esse simul cum aere ; tum quia non esset quantitas activa.
Est igitur qualitas sensibilis, quae est species lucis, vel intentio, tamen hoc nomen intentio aequivocum uno modo dicitur actus voluntatis ; secundo, ratio formalis in re, sicut intentio rei, a qua accipitur genus, differt ab intentione, a qua accipitur differentia; tertio modo dicitur conceptus ; quarto, ratio tendendi in objectum, sicut similitudo dicitur ratio tendendi in illud cujus est ; et isto modo dicitur lumen intentio, vel species lucis, quia sensibile positum supra sensum impedit sensum, 2. de Anima, text. 73. Sed lumen in oculo non impedit sensum, imo requiritur per Commentatorem de Sensu et Sensato, ad hoc quod oculus videat ; igitur non tantum est lumen sensibile, sed intentio vel species, quibus objectum potest videri ; est igitur lumen per se visibile, et tamen intentio visibilis.
Contra, si lumen est per se visibile, igitur non est ratio tendendi in objectum visibile, quia tunc idem esset ratio tendendi in se. Quod autem lumen sit per se visibile, patet, quia non videmus substantiam Lunae, sed tantum est lumen, quod nobis apparet in Luna ; aliter enim corrumperetur substantia Lunae in novilunio, quia nobis non plus apparet quod maneat, nisi quod videmus.
Item, quod lumen sit per se visibile, patet per exemplum Philosophi, si moveatur oculus clausus, apparet ibi lumen.
Dico, quod aliqua est intentio visibilis, vel species, quae est visibi-Iis in se, et non solum ratio tendendi in objectum propter ejus majorem virtutem. Alia vero, quae tantum est ratio videndi propter ejus debilitatem, ut species albi, vel nigra Exemplum primi de lumine. Unde si transeat radius per vitrum rubeum ad parietem, apparet paries rubeus, et tamen non coloratur paries illo rubore, quia si esset ibi oculus, ubi est paries, videret vitrum rubeum, nec reciperet ibi colorem rubeum realiter ; igitur aliquando intentio visibilis potest videri propter ejus perfectionem, quia si ibi esset talis color realiter, oculus existens ibi positus non posset videre, propter colorem positum supra sensum.
Item, Philosophus de Sensu et Sensato, quando transit nubes supra aliquod viride, apparet ibi alius color quam prius, et tamen in re non est alius ; intentio igitur quando est debilis, solum est ratio videndi ; quando est fortis, potest esse quo et quod. Nunquam tamen videntur istae species, nisi contiguatae corpori visibili, neque lumen videtur nisi conjunctum corpori. Quod patet dupliciter : Primo, quia de nocte non videtur radius, et tamen ultra istum conum umbra, quam facit terra de nocte, est radius, quia tamen non conjungitur ibi immediate corpori terminanti visum, non potest videri. Secundo sic, esto quod aliquis sit existens in puteo profundo, et in summitate vadat radius solaris per medium unius foraminis, nisi superius immediate ponatur aliquod corpus terminans visum, non videbitur ille radius, et ideo non videbitur antequam terminetur visio ad aliquod sensum.