Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
13. (( vers. 14.)) Occurrebat autem quaestio, quisnam sit usus istorum mortuorum; quid ex his agat Deus ad utilitatem corporis Christi, quod est Ecclesia: ut in eis demonstretur quae sit Dei gratia in praedestinatis, qui secundum propositum vocati sunt. Unde ipsum corpus in alio psalmo dicit: Deus meus, misericordia ejus praeveniet me. Deus meus demonstrabit mihi in inimicis meis (Psal. LVIII, 11 et 12) . Ergo et hic sequitur ac dicit, Et ego ad te, Domine, clamavi. In quibus verbis jam intelligendus est Dominus Christus ex voce corporis sui loqui, id est, Ecclesiae: quid est enim, Et ego; nisi quia fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3) ? Sed ad te clamavi, ut salvus essem. Quis enim me 1118 discernit ab aliis filiis irae, cum Apostolum audiam ingratos terribiliter increpantem, ac dicentem: Quis enim te discernit? Quid autem habes, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV. 7) ? Domini est salus: gigas autem in multitudine virtutis suae non erit salvus (Psal. XXXII, 16) ; sed, sicut scriptum est, «Qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? aut quomodo praedicabunt, si non mittantur? sicut scriptum est, Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona» (Rom. X, 13-15) ! Ipsi sunt medici curantes a latronibus sauciatum; sed Dominus eum perduxit ad stabulum (Luc. X, 34) : quia ipsi sunt etiam operantes in agro Dominico; nec tamen qui plantat est aliquid, aut qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7) . Ideo et ego ad Dominum clamavi; hoc est, Dominum ut salvus essem invocavi. Quomodo autem invocarem, nisi crederem? quomodo crederem, nisi audirem? Sed ut audita crederem, ipse me attraxit; quia in occulto a morte cordis non quilibet medici, sed ipse excitavit. Nam multi audierunt; quia in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XVIII, 5) : sed non omnium est fides (II Thess. III, 2) ; et novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19) . Ac per hoc, nec credere potuissem, nisi me Dei misericordia praevenisset; et quia mortuos suscitat, et vocat ea quae non sunt, tanquam quae sunt, me in occultis vocando, et suscitando, et trahendo, a tenebris eduxisset, et ad lumen fidei perduxisset. Ideo sequitur: Et mane oratio mea praeveniet te. Jam mane, posteaquam nox infidelitatis et tenebrae transierunt. Quod mane ut mihi esset, misericordia quidem tua praevenit me: sed quia restat illa clarificatio, ubi illuminabuntur occulta tenebrarum, et manifestabuntur cogitationes cordis, et laus erit unicuique a te (I Cor. IV, 5) ; nunc in ista vita, in ista peregrinatione, in hac luce fidei, quae in comparatione tenebrarum infidelium jam dies est, sed in comparatione diei ubi videbimus facie ad faciem, adhuc nox est, adhuc oratio mea praeveniet te.