First reprinting 1969, Johnson Reprint Corporation Printed in the United States of America
liana, o non piuttosto l'avveni- mento della apostasia ?
206 NANCEIE.NSIS ET TOULLENSIS
326 E X A C T I S C O N S I S T O R I A L I B U S
382 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 585
384 EX S. C. R. U. INQUISITIONIS
EX S. POENITENTIARIA APOSTOLICA M5
510 EX S. G. DE PROPAGANDA FIDE
EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE 511
514 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 515
516 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROGORIGEN. 517
518 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN. 519
520 BURDIGALEN. SEU PETROCORICEN.
568 EX S. C. DE PROPAGANDA FIDE
E X S . D A T A R I A A P O S T O L I C A 569
Vicariorum parochialium ali- quid immutetur.
EX ACTIS CONSISTORIALIBUS - 743
EPISTOLA ENCYCLICA 135
se matre tanta beneflciisque eius probare. Hac autem ipsa my- steriorum crebra fìdelique recordatione quum ea non possit non iucundissime affici, et misericordia in homines, longe omnium matrum optima, non commoveri, idcirco diximus Rosarii pre- cem peropportunam fore, ut fratrum causam dissidentium apud ipsam oremus. Ad spiritualis maternitatis eius officium proprie id attinet. Nam qui Christi sunt, eo Maria non peperit nec pa- rere poterat, nisi in una fide unoque amore: numquid enim divisus est Christus ? (1) debemusque una omnes vitam Christi vivere, ut in uno eodemque corpore fructificemus Deo (2). Quot- quot igitur ab ista unitate calamitas rerum funesta abduxit, illos oportet ut eadem mater, quae perpetua sanctae prolis fecundi- tate a Deo aucta est, rursus Christo quodammodo pariat. Hoc plane est quod ipsa praestare vehementer optat; sertisque do- nata a nobis acceptissimae precis, auxilia vivificantis Spiritus abunde illis impetrabit. Qui utinam miserentis matris voluntati obsecundare ne renuant, suaeque consulentes saluti, boni au- diant blandissime invitantem : Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis (3). - Tali marialis Rosarii virtute perspecta, nonnulli fuere decessores Nostri qui singulares quasdam curas eo converterunt, ut per orientales nationes dila- taretur. In primis Eugenius IV, constitutione Advesperascente, anno data MCCCCXXXIX, tum Innocentius XII et Clemens X I ; quorum auctoritate item privilegia ampla Ordini Praedicatorum, eius rei gratia, sunt attributa. Neque fructus desiderati sunt. Sodalium eiusdem Ordinis contendente sollertia; iique extant multiplici et clara memoria testati: quamquam rei progressibus diuturnitas et adversitas temporum non parum deinde offecit. Hac vero aetate idem Rosarii colendi ardor quem initio exci- tatum laudavimus, similiter per eas regiones animis multorum incessu Quod sane Nostris quantum respondet inceptis, tantum votis explendis perutile futurum speramus. - Coniungitur cum hac spe laetabile quoddam factum, aeque Orientem attingens atque Occidentem, eisdemque plane congruens votis. Illud spe- ctamus propositum, Venerabiles Fratres, quod in pernobili Con- ventu eucharistico, Hierosolymis acto, initium duxit, templi vi- delicet exaedificandi in honorem Reginae sacratissimi Rosarii;
(1) Cor. I, 13.
(2) Rom. VII, 4. (3) Gal. IV, 19.