Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) De tertio articulo. Hic Doctor notat triplicem finem fruitionis in communi. Primus dicitur finis verus et existens ex natura rei, in quo vere est ratio omnis boni, et nulla est ratio alicujus mali. Secundus dicitur finis apparens, in quo vere non est ratio omnis boni, sed tantum apparenter, ut patet de felicitate, quam multi Philosophi posuerunt, quos Aristoteles recitat 1. Ethic. quia quidam posuerunt ultimum finem hominis in voluptatibus, quidam in honoribus, etc. Tertius dicitur finis praefixus sive praestitutus a voluntate, et est ille in quo non est ratio omnis boni, neque vere, neque apparenter. Exemplum, avarus cognoscit pro certo quod pecuniae non sunt finis ejus ultimus, quia cognoscit quod in pecuniis, nec vere, nec apparenter est ratio omnis boni, et tamen ex amore inordinato constituit ibi suum ultimum finem, et quod talis finis praestitutus possit esse, probat Doctor ubi supra, et littera clara est.
Videtur autem quod Doctor hic contradicat sibi. Nam hic dicit, quod in cujuscumque potestate est agere, in ejus potestate est modus agendi. Et vult hic, quod sicut voluntas potest absolute velle et non velle, ita potest velle sic et non velle sic: et tamen infra d. praesenti quaest. 2. expresse hoc negat, ubi vult quod licet sit in potestate voluntatis frui vel non frui, non tamen est in potestate ejus frui sic, vel non frui sic.
Respondeo, quod si diligenter intueatur littera Doctoris, nulla est contradictio, quia quando dicit, quod non est in potestate voluntatis frui sic, vel non frui sic, puta frui una persona clare ostensa et non frui alia, loquitur ibi de fruitione ordinata, quia certum est quod voluntas non potest ordinate frui una persona, non fruendo alia, et hoc stante determinatione divinae voluntatis, qua determinavit, quod fruens una persona, fruatur et alia. Tota enim rectitudo fruendi sic vel non fruendi sic, est a Voluntate divina quae est regula omnium actuum humanorum, ut patet a Doctore q. ult. prolog. et d. 44. primi, et alibi saepe. Loquendo tamen de fruitione in communi, dico quod sicut est in potestate voluntatis frui vel non frui, ita est in potestate ejus frui sic vel non frui sic, quia certum est, quod est in potestate ejus absoluta frui Patre, non fruendo Filio, et sic patet quod non est contradictio, et hoc loquendo de fruitione viatoris, quia de fruitione comprehensoris forte non est in potestate talis voluntatis frui sic vel non frui sic ; vide ibi.