QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum convenienter ponat Philosophus tres modos relativorum ?
Arist.hic. 15.D. Thom. lect. 17. et in 1. p.q. 13. art. 7. et q. 28. art. 1. Ferrar. et Cajet. in iisdem iocis. Capriol. in 1. dist. 19. q. 2. et dist. 30. q. 1. Ant. Andr. hic q. 13. Flandria q. 16. art. 2. Hispal. in 2. dist. 19. q. 2. Suar. disp. 47. Mel. sect. 10. Aversa. q. 19. log.secl. 7.
Quod non in communi. Isti diversi modi fundantur super diversa generalissima ; ergo relationes sunt in diversis generalissimis. Probatio consequentiae : Si relatio sit idem cum fundamento, tunc patet; si aliud, cum accipiat speciem et distinctionem a fundamento, tunc tantum differunt relationes, quantum fundamenta, quare si fundamenta distinguuntur genere, et relationes. Item, dicit Philosophus in 5. quod octo dicuntur dupla dualitatis ratione: cum ergo duplicitas non insit aliis numeris, nisi per dualitatem, quae est primum fundamentum duplicitatis, sequitur quod unitas et distinctio relationis sit a fundamento. Item, isti modi non sufficiunt, quia relativa secundum genus, sunt per se relativa, et non continentur sub istis modis. Probatio primi, quidquid est de intellectu generis, est de intellectu speciei; ergo si genus dependet, et species similiter. Philosophus quoad secundum dicit in littera, de primo modo specialiter, idem non refertur per se ad diversa, sed idem continens refertur ad multa contenta. Item, omnia relativa sunt opposita in Praedicamentis, cap. de Oppositis, continens et contentum non. Probatio minoris in Praedicamentis c. de Quantitate, magnum et parvum non contraria sunt, quia idem dicitur magnum et parvum, similiter idem duplum ad hoc, et dimidium ad aliud: ergo non sunt opposita. Quod etiam pars secunda illius modi non sit conveniens, quia identitas est relatio rationis: ergo non est vera relatio hujusmodi. Probatio, identitas est una plurium, quando intellectus utitur uno ut duobus: ergo identitas et similitudo realis non sunt in eodem genere. Item, idem, simile et aequale sunt per se partes unius, sed in omni genere est unum ; ergo, etc.
De secundo modo sic : relatio nec relativum non est fundamentum relationis, sed potentia activa et passiva referuntur ; ergo relatio non fundatur super potentiam activam et passivam, nec sunt formae relationis in hoc genere, sicut nec quantitas est forma qua duplum refertur, similiter nec qualitas est forma qua simile refertur. Item, si secundum potentiam activam aliquid dicatur relative, hoc est ad dictum secundum potentiam passivam, sed hoc non, quia tunc idem ad duo, quia potentia activa per se refertur ad agere: si igitur ad potentiam passivam, tunc idem per se ad duo.
De tertio modo, quod nihil refertur secundum illum modum, ambo relativa sunt in eodem genere: si non, tunc duo generalissima relationis: sed dicta sic non sunt in eodem genere, auctoritate Philosophi 10. c. 9. t. c. 22. Vult inter relativa non esse medium, quia non sunt in eodem genero, et ponit exemplum de scientia et de scibili. Item, ratione sic : omne quod habet rationem in genere Relationis, propriam illius generis, sive concretum sit, sive forma, sive sit denominativum, esse ejus est ad aliud se habere: esse scibilis non est ad aliud se habere, hic in 5. quia non dependet ad scientiam, contrarium explicat Philosophus in littera.