REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Ostendit optime tres radios, rectum, reflexam et fractum, immediate immediatione causae, esse a luminoso; quomodo autem isti differant, vide in Oxon. hic a. 3. Admittit quartum radium, id cst, umbram, qua videmus, nullo trium radiorum praesente, de quibus optime ad oculum noster Pechanus in sua Perspectiva.
Tertio dico, quod lumen est duplex, essentiale et accidentale, sive primarium et secundarium. Essentiale et primarium dicitur illa species, per quam visus potest devenire in visionem corporis luminosi, et illud est triplex secundum triplicem radium, rectum, fractum et reflexum. Rectus est, qui venit a luminoso ad terminum per medium ejusdem diaphaneitatis sine aliquo angulo, quia natura ibi agit quantum potest, et ideo breviori modo quo potest, et linea recta est alia sibi conterminali brevior ; ideo radius Solis semper tenet incessum rectum, si potest. Sed dum occurrit medium alterius diaphaneitatis, ut cum radius transit per aerem, veniens ad aquam, quae non est corpus omnino densum, permittit transire radium, sed non per incessum rectum, nisi veniat perpendiculariter, ideo declinat radius ab incessu recto, cum diffunditur per superficiem aquae, quae est medium alterius diaphaneitatis, ut patet in Perspectivorum lineis ; haec autem declinatio radii ab incessu recto, vocatur fractio radii, sive radius fractus. Reflexus est, cum rectus radius inveniens obstaculum corporis sufficienter densi transit per medium ; sed quia natura corporis luminosi non potest multiplicare speciem lucis suae per medium illius corporis, facit quod potest, multiplicando eam in medio contiguato corpori obstanti. Naturale namque agens, cujus virtus activa non est totaliter exhausta, in directum agit, quantum potest et quod non potest in directum, agit in obliquum ; et talis multiplicatio luminis vocatur reflexio, quae fit secundum aequalitatem angulorum incidentiae et reflexionum. De hoc Alacen, Euclides, et alii.
Lumen autem essentiale, sive primarium, immediate causat supradictos tres radios immediatione causae, quia non est unus radius causa alterius, sed quilibet eorum est immediate ab ipso luminari. De radio recto ita probatur, quia natura agit quantum potest sibi derelicta ; igitur, si radius rectus esset hic in medio, et non a Sole, sed conservaretur a Deo, ageret sphaerice, causando lumen undequaque aequaliter ; sed oppositum videmus ad sensum, quia agit per lineam rectam, et non illuminat retro fenestram quantum facit directo aspectu.
Ex isto apparet quod agens potest agere immediatione causae in aliquod distans, quia necessario oportet dicere quod Sol agit immediate in aliquam partem medii, ipsam illuminando immediatione causae. Sed si tantum ageret immediate in id quod illuminat, ut sibi immediatum mathematice, igitur solum illuminaret superficiem, et ipsa illuminata aliam illuminaret immediate, et tunc corpus illuminatum tantum esset compositum ex superficiebus ; igitur oportet quod agat in distans, . quod non est sibi immediatum mathematice. Sed major virtus activa potest distantius agere ; igitur Sol potest distantius agere quam radius, et non agit in haec inferiora mediante radio, tanquam causa agente. Radius tamen aliquam actionem haberet propriam, sed Sol praevenit ejus actionem. Et sic agente debiliori praesente potest agens fortius praevenire actionem ejus prius inducendo illum effectum, quam esset debilius agens natum inducere in majori tempore.
Idem etiam patet de radio reflexo, quod sit immediate a luminari, per experientias de speculo ardente, quia ignis non causatur ab isto, sed a Sole. Similiter species visibilis causata in oculo, per quam videtur imago in speculo, non causatur ab imagine, sed ab objecto cujus est. Patet, nam ad motum illius rei variatur ille radius, nec potest fingi aliquid in speculo, ut imago, vel species, a qua causatur radius reflexus, nam illud quod apparet in speculo, non est nisi imago vel species, quam res in se habet. Patet per Perspectivos praecise, et per Alacen et Eucliden lib. de speculis, nam probant isti, quod in specula planis res apparet ultra speculum ad tantam distantiam, ad quantam in rei veritate ipsa est circa ; sed constat quod species rei non transit per speculum densum de chalybe; ergo nulla species est causativa hujus radii visualis reflexi a specta lo, sed solum habet ipsam rem pro causa efficiente.
Idem patet de radio fracto cum causatur combustio, impleto urinali aqua, ex opposita parte Solis, nec generatur ignis ab aqua, nec vitro, sed a Sole. Praeterea, baculus in aqua apparet fractus, quia frangitur radius suae speciei, quia declinat ab incessu recto, ut dictum est, et non causatur ab alia specie, alias non appareret baculus fractus.
Praeter haec lumina est aliud, quod vocatur accidentale, sive secundarium, ibi est umbra, et non tenebra, quia in tali lumine videmus nullo radio illorum trium praesente, et illud lumen non multiplieatur immediate nisi a luminari, sed est per se species sensibilis luminis primarii.
Ad primum principale, dico quod illa lux fuit corpus luminosum denominatum a qualitate nobili in eo, et forte fuit illud corpus, quod nunc dicitur Sol, etsi non fuit tunc lucens tanta luce sicut nunc.
Ad aliud, quod Augustinus accipit lumen pro spiritu luminoso, talem enim spiritum appellat Avicenna lumen vel lucem, 6. Naturalium part. 9.
Ad aliud dico, quod lux est principium alterandi et disponendi ad generationem substantiae, et in termino substantia producit substantiam, et non lux substantiam.
Ad aliud respondet Avicenna, 6. Naturalium part. 3. cap. 2. quod ibi sunt aliqua similia corpori, cum dicitur radius frangi vel moveri, etc.
Ad aliud, cum dicitur quod habet esse reale in medio, et non intentionale, dico quod habet utrumque esse in medio, quia et est res et intentio in medio.
Ad primam probationem, dico quod quaelibet forma potest denominare suppositum, in quo est, et ideo sicut dicimus aerem esse illuminatum, si sic esset nomen impositum, quo species coloris denominaret medium intentionaliter, posset concedi illo modo, aer albinus, vel aliquo alio nomine ; sed nunc non habemus nomen impositum ad denominandum colorem, nisi nominare subjectum secundum esse, quod habet in subjecto, ubi est formaliter ; in proposito habemus lucens et illuminatum.
Ad aliam probationem, cum dicitur, lumen in medio excludit oppositum, dico, quod verum est oppositum privative, sic quod non est ibi carentia luminis ; et sic species albi in medio excludit oppositum privative, quia non est ibi carentia speciei, sed non excludit speciem objecti contrarii albi. Sic nec excludit unum lumen aliud lumen a medio, quia stellae et Sol simul illuminant medium.
Ad tertiam probationem dico, quod sicut habet actionem realem in medio, sic habet talem entitatem realem in medio, quae competit tali actioni, quia alterat et disponit ad inductionem substantiae, et in termino substantia producit substantiam.