Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
14. (( vers. 15.)) Ut autem ista fervescat et exerceatur oratio, quod nobis quantum expediat, nullis, ut opinor, verbis explicari potest; differtur bonum quod in aeternum dabitur, et mala transitura crebrescunt. Ideo sequitur: Utquid, Domine, repulisti orationem meam? Hoc et in illis verbis dictum est, Deus, Deus meus, respice in me; utquid me dereliquisti (Psal. XXI, 2) ? Causa cognoscenda proposita est, non tanquam sine causa hoc faceret Dei culpata sapientia: ita et hic, Utquid, Domine, repulisti orationem meam? Hujus tamen rei causa si diligenter advertatur, jam superius indicata est: ad hoc enim oratio sanctorum dilatione tanti beneficii, et tribulationum adversitate quasi repellitur, ut tanquam ignis flatu repercussus inflammetur ardentius.
1119A 15. [ vers. 16-19.) Exsequitur itaque breviter etiam tribulationes corporis Christi. Neque enim in solo capite factae sunt, cum et Saulo dictum sit, Quid me persequeris (Act. IX, 4) ? et ipse jam Paulus tanquam electum membrum in eodem corpore positus dicat, «Ut suppleam quae desunt pressurarum Christi in carne mea» (Coloss. I, 24) . «Utquid» ergo «Domine, repulisti orationem meam, avertis faciem tuam a me? Inops sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem humiliatus sum et conturbatus . In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me. Circumdederunt me sicut aqua tota die, circumdederunt me simul. Longe fecisti a me amicum , et notos meos a miseria.» Contigerunt et contingunt omnia haec in membris corporis Christi. Et avertit Deus ab orantibus faciem, non exaudiendo ad id quod volunt, quando sibi nesciunt non expedire quod petunt. Et inops est Ecclesia, cum esurit et sitit peregrina, unde satietur in patria. Et in laboribus est a juventute sua: ipsum enim corpus Christi et in alio psalmo dicit, Saepe expugnaverunt me a juventute mea (Psal. CXXVIII, 1) . Et ad hoc exaltantur etiam in saeculo isto quaedam membra ejus, ut in eis sit major humilitas. Et super ipsum corpus, id est unitatem sanctorum atque fidelium, cui caput est Christus, transeunt irae Dei; non autem manent: quia non de fideli, sed de infideli dictum est, Ira Dei manet super eum (Joan. III, 36) . Et terrores Dei conturbant infirmitatem fidelium; quia omne quod accidere potest, etiamsi non accidat, prudenter timetur. Et aliquando terrores ipsi ita conturbant animum cogitantis circumpendentibus malis, ut sicut aqua undique circumfluere videantur, et simul circumdare metuentem. Et quia Ecclesiae in hoc mundo peregrinanti ista non desunt, dum modo in his, modo in illis membris ejus usquequaque contingunt; ideo dixit, tota die, continuationem significans temporis, donec finiatur hoc saeculum. Et saepe amici et noti periclitantes secundum saeculum, sanctos formidine deserunt: de quibus dicit Apostolus, Omnes me reliquerunt; non illis imputetur (II Tim. IV, 16) . Sed utquid haec omnia, nisi ut oratio hujus sancti corporis mane, id est, post noctem infidelitatis in luce fidei praeveniat Deum, donec veniat salus illa, in cujus nondum re, sed jam spe salvi facti sumus, eamque cum patientia fideliter exspectamus (Rom. VIII, 24, 25) ? Ubi nec repellet Dominus orationem nostram, quoniam tunc nihil erit petendum, sed quidquid recte petitum est, obtinendum: nec faciem suam avertet a nobis, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2) : nec inopes erimus, quia copia nostra ipse Deus erit omnia in omnibus (I Cor. XV, 28) : nec laborabimus, quia nulla remanebit infirmitas: nec exaltati humiliabimur et conturbabimur, quia nulla ibi erit adversitas: nec iram Dei vel transeuntem sustinebimus, quia in ejus 1120 benignitate manente manebimus: nec terrores ejus nos conturbabunt, quia promissa reddita nos beabunt : nec territus longe fiet a nobis notus et amicus, ubi nullus erit qui timeatur inimicus.