IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Docet hanc : Vertunt est homo, non esse identicam, sed formalem. Primo, quia alias daretur processus, ut explicat Doctor. Secundo, suppositum in aliqua natura dicitur tale formaliter ab illa. Adverte tamen non esse formalem, quidditativam, sed denominativam, non quod praedicatum sit forma informans, nec proprietas, sed posterius dependens dependentia ad prius, et haec praedicatio singularis est, sicut et unio ineffabilis, in qua fundatur. Praedicatum autem homo, quia concretum formale, praedicat formam, sed supponit pro supposito. Vide Pitigianis hic art. 2. optime explicantem ista Logicalia.
Tertia videndum (d) est, qualiter accipitur hoc praedicatum homo, et dicitur quod accipitur pro supposito, ut sit praedicatio per identitatem, innuendo talem implicationem : Verbum est suppositum, quod est homo.
Contra hoc, quia tunc esset processus in infinitum ; ista enim implicatio est ex parte praedicati, et praedicat hominem de aliquo, quod importatur per subjectum. Et tunc quaero utrum praedicatum accipiatur formaliter, aut pro supposito, cum dicitur : Verbum est suppositum, quod est homo. Si praedicatum accipiatur formaliter, habetur propositum, quod est praedicatio formalis, et non tantum per identitatem ; si autem tantum pro supposito implicito, erit processus in infinitum.
Praeterea (e) naturae de supposito est praedicatio formalis, non tantum per identitatem.