LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De tamarisco, laxo, terebintho, et tilia, et thure.
Tamariscus est lignum ad modum juni- peri, nisi quod folia dicuntur latiora, et est declinans ad naturam fruticis : cum tamen arbor sit sicut et juniperus, et habet grana pro fructu sicut et juniperus : propter quod etiam quidam tamariscum juniperum esse crediderunt. Sed non est verum. Est autem arbor calida et sicca, habens stipticitatem et abstersionern et mundificationem : fructus tamen ejus vehementis stipticitatis quam aliquid aliud quod est in ipso, et est in eo aliquid subtilitatis : et fere habet virtutem gallae viridis : quando autem decoctio ejus stillatur super caput, aut super vestes, interficit pediculos : et ejus fumus multum exsiccat ulcera et vulnera, et decoctio foliorum ejus cum vino confert dolori dentium: et quando colluitur os ex aqua decoctionis ejus, prohibet dentium corrosionem. Rami autem ejus decocti in aqua, et emplastrati supra splenem, valent contra dolorem ejus. Conferre etiam dicitur fructus ejus morsui rutelae.
Taxus est arbor magna, ex cujus semine gallinae multum impinguantur. Esf
autem arbor venenosa, praecipue in Calabria, ita quod umbra nocet dormienti sub ipsa, et apes interficit appropinquantes sibi. Caeterum de viscositate ipsius quam habet in interiori cortice ipsius, in praehabitis determinatum est. A quibusdam autem dicitur taxus, ab aliis autem daxus, sicut et dilia dicitur a quibusdam, et ab aliis tilia.
Terebinthus autem est arbor magna altior quam abies, et nascitur in montanis locis altis multum : et folia ejus sunt sicut folia pini, nisi quod sunt multo longiora, et rarissime invenitur nucleus in pomo ejus. Est autem in genere arboris mas et foemina, et frequentissime sine fructu invenitur : et dicitur tunc masculina, et in imo finditur juxta radicem ante finem veris, et exit de ea liquor clarus valde, accedens ad colorem viriditatis, et habet in summitate sua ramos ordinatissime dispositos expandentes se in omnem partem, sed magis curti sunt quam rami pini et abietis. Distillat autem ab ea aliud gummi quod in exitu suo est aliquantulum molle, sed frigiditate aeris induratur postea, super omne gummi, et exit in magis alta parte arboris quam liquor, de quo primo fecimus mentionem, quae dicitur terebenthina. Lignum autem ejus est album primo, sed post abscissionem rubescit. Crescit autem ex tunicis ligneis ordinate ascendentibus ad modum abietis. Non autem maturat fructus suos nisi in tertio anno : et tunc pullulat in fructibus novis, retinens fructus anni praecedentis semicompletos. Terebinthina autem vocatur lacryma ejus ab infimo educta, et haec multos habet in medicinis effectus, de quibus hic dicere non oportet.
Tilia autem est arbor nota et communis, quae hoc habet proprium inter omnia genera arborum quae sunt apud nos, quod habet duo genera foliorum : unum quidem commune quod et figurae communis est, alterum autem quod diffun- ditur in longitudine coctilidonis sui Horis et sui fructus : et hoc est tenue valde, non habens figuram folii, sed est longum quasi secundum longitudinem coctilidonis, et aliquantulum post medium sui, et in fine suo erigitur ab eo coctilidon floris et fructus. Causa autem est, quod flos ejus et fructus habet aereum suum cum plurimo aquae subtilis : et ideo diffunditur aqueum suum in folium, exeunte ab ipso aereo. Flos autem tiliae multum habet mellis et cerae ; et ideo apes multum insident flori ejus, et est mel suum melius quam mella collecta ex aliis floribus, et magis aromaticum, et umbra sua convenientior quam umbrae aliarum arborum : et fructus ejus et grana ejus quae facit ad quantitatem ciceris, et sunt evanida, in quibus raro est virtus pullulativa. Reliqua autem quae conveniunt tiliae, sunt nota.
Tuus etiam est arbor et gumma. Arbor autem est procera et ramosa, tenuis corticis, folia habens media inter pyram et amygdalium, aliquantulum rubentia, sicut etiam faciunt folia pyri silvestris frequenter. Haec arbor rari ligni est, et imbibit humorem in vere et in principio aestatis, ita quod etiam pellis ejus impleta tendi videtur : propter quod in ortu Canis in diebus maximi aestus aperitur parum cortex, et tunc effluit lacryma spumosa, quae aeris circumstantis frigiditate induratur, et intus convertitur, et est aromatica : et thus est in juventute, antequam sit decrepitum, est album rotundum ad modum testiculi : et hoc vocatur masculinum thus. Impletur autem iterato in principio hyemis, et aperitur, sed non distillat tunc bonum thus, sed malum et fuscum vel nigrum, quod spuma et spiritus non in rotundum formant: sed aqueitas et grossities in latitudine quadam coagulant : et hoc vocatur faemininum, et non est comparabile priori.
Est autem stipticum restrictivum, et memoriae confert glutitum, et ad multas
alias praeparatur medicorum operationes, de quibus non intendimus hic, nec est per singula dicendum. Est autem omnium eorum qui in necromantiae student scientia, quod dii qui invocantur per characteres et sigilla et sacrificia, faciliores se exhibent et exaudibiliores in oblatione thuris.