PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur :
" Respondens Simon Petrus, dixit."
Qui princeps erat omnium, pro omnibus respondit : quia omnium cura et confirmatio ad eum pertinuit. Luc. xxii, 32 : Tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.
" Christum Dei. "
Matth. XVI, 16, additur : Tu es Christus, Filius Dei vivi, etc. Sed haec omnia in isto dicto continentur. Christus enim unctus est, in quo intelligitur unctio deitatis, et uncta humanitas, et ungens Pater, et unctio Spiritus. Isa, lxi, 1 : Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me : ad annuntiandum mansuetis misit me. Unde, Act. x, 38 : Quem unxit Deus Spiritu sancto, et virtute.
Ex constructione enim transitiva Christus ad aliam personam pertinet, et ad aliam Dei, quando dicitur : " Christum Dei. " Intelligitur enim Dei Patris. Unxit enim Deus eum in Regem, et Sacerdotem. In Regem quidem fidelium, Isa. xxxiii, 22 : Dominus legifer noster, Dominus rex noster : ipse salvabit nos. Psal. xliv, 7 et 8, et ad Hebr. i, 8 et 9 : Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi: virga aequitatis, virga regni tui. Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis. De sacerdotio autem, Psal. CIX, 4 : Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, qui et rex et sacerdos fuit Dei summi . Rex quidem in promulganda justitia et justitiae legibus. Sacerdos autem in offerenda pro nobis suae animae hostia. Sic ergo Christus Dei, Filius Dei vivi est unctus in regem et sacerdotem.
Et haec est confessio fidei Christianae de qua dicitur, Matth, XVI, 18 : Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Haec, inquam, est confessio, quam non decepta hominum opinio genuit, sed Pater de caelis Deus, qui suum Filium mundo ostendit, per seipsum revelavit. Unde, Matth, XVI, 17, dixit : Beatus es, Simon Bar Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui in caelis est. Propter quam etiam Simon Petri nomen accepit, quod agnoscens interpretatur,vel rupes. Per revelationem enim istam agnovit : et propter soliditatem veritatis in hac confessione,rupes ut in ipso fundaretur Ecclesia, vocatus est. In hac ergo confessione veritas personae exprimitur ejus qui vere sequendus est sicut pastor et caput Ecclesiae.
Unde etiam post elicitam confessionem, adjungit hujus veritatis occultationem usque ad sacramentorum Dei completionem.