MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Quid intelligitur per plenitudinem gratiae i n Maria?
Post hoc quaeritur specialiter de gratiae plenitudine quae fuit in beatissima Virgine, quid intelligitur per hanc plenitudinem. Aut enim universaliter dicitur gratia plena, vel quia major gratia non fuit, vel quia summam gratiam habuit, vel omnem. Constat, quod nec summam nec omnem gratiam habuit: quia gratiam unionis non habuit quae in numero gratiarum summa fuit. Proinde patet, quod major gratia fuit.
Videtur autem, quod plena gratia dicitur : quia majoris gratiae capax non fuit. Sed hoc quoque videtur falsum : quia in sua glorificatione majorem gratiam accepit.
Quaeritur autem, Utram hoc quod est gratia plena, tantum supponat pro omni gratia cujus pura creatura capax fuit?
Et videtur, quod non: quia cum terminus indefinite sumitur, ex indefinita universalis non infertur.
Quod si concedatur.
Contra : Eccli, XXIV, 25 : In me omnis gratia viae et veritatis. Hoc interterprelator Ecclesia de beata Virgine. Ergo fuit omni gratia plena. Praeterea, indefinita est in arte logica universaliter intelligenda. Item, beneficia principum. largissime sunt interpretanda. Igitur cum Dominus in privilegio suo per Angelum transmissum appellet eam, gratia plena, nullam gratiam specificando, erit pro omnibus universaliter interpretandum.
Praeterea, Deus influit suam bonitatem unicuique secundum suam bonitatem et virtutem et capacitatem, . ut patet in Evangelio : Et tradidit illis bona sua , etc. Igitur quaecumque creatura est capax omnis gratiae, cujus pura creatura . est capax, illa creatura est plena omni gratia, cujus capax est pura creatura : talis autem creatura fuit beata Virgo : ergo ipsa erit plena omni gratia, cujus particeps potest esse pura creatura.