QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Relationes primi modi fundari super quantitatem .discretam vel continuam, sed prius super discretam. Solvit argumenta in initio quaestionis contra primum modum adducta, per optimam et singularem doctrinam multis deservientem, ut in margine noto. Acutissime expendit an identitas sit relatio realis, multis argumentis probans partem affirmativam.
De quaestione primi modi, et primo de prima parte, quod relationes ibi fundantur super aliquid de genere Quantitatis, scilicet super numerum, vel super continuum, prius tamen reperitur relatio illius partis in numeris, et ibi est comparando numerum ad numerum, ita quod oportet utrumque extremum esse numerum, vel comparanda numerum ad unum, et est proportio multiplex, et ab istis discretis derivatur ad continua; sed aliqua relatio est haec in discretis, quae non in continuis, quia in numeris est mensura, ita quod ibi unitas aliquando replicata reddit aliud extremum; sed in continuis est aliquando proportio incommensurabilis sicut diameter costae. Ad primum patet jam, quod idem potest subjective referri ad multa contenta, sed continentia multiplicatur quoties aliud extremum multiplicatur. Ad aliud dicitur, quod consequentia non valet secundum quod continens et contentum sunt opposita, cujus probatio est : omnia opposita concludunt contradictoria, quia contradictio est prima oppositio; ergo ad quae antecedentia non sequuntur contradictoria, nec aliqua alia oppositio, quia ad quod non sequitur consequens, nec antecedens: sed ad aliqua sumpta per comparationem ad diversa non sequuntur contradictoria, sed est ignorantia Elenchi: ergo nec aliqua alia oppositio sequitur. Contra, quomodo valet argumentum Philosophi in Praedicamentis de monte magno et parvo, qui dicuntur de eodem, et non sunt opposita per te. Ideo aliter dicitur, quod non omnia relativa dicuntur opposita, quia opposita comparantur simul ad idem, in eodem tempore: quando autem relativum aliquod comparatur ad diversa,relativa sunt, sed non opposita relativa. Vel aliter, quod sunt opposita, unde duplum et dimidium in communi sunt opposita relativa, sed duplum ad hoc, et dimidium ad hoc, non sunt opposita relativa. Vel aliter, quod sunt opposita secundum quod referuntur ad invicem: sed quando idem est generans et genitus, pater non refertur ad seipsum filium sed ad filium ejus, et inquantum filius ad patrem ejus, et isto modo pater et filius sunt opposita, et non aliter, sic est de duplo et dimidio in proposito.
Sed argumentum Philosophi valet, quia arguit ex hypothesi, quod magnum et parvum sint absolute contraria, tunc oppositio vera de eodem, quia ex hoc quod mons est magnus respectu hujus, absolute est magnus, et absolute parvus respectu majoris ; ergo absolute contraria de eodem si sunt absolute contraria, sed non sunt absolute contraria.
Ad aliud quod quaeritur de eodem simili et aequali, quod relativa haec fundantur super hoc unum, et tamen unum illorum est relativum rationis, scilicet identitas, quia relativi esse est ad aliud se habere; idem nullo modo potest ad aliud esse, nisi ad aliud ratione, quia inquantum simpliciter idem, intellectus utitur uno, ut duobus
Contra illud : Idem et diversum sunt contraria 10. hujus, t.c. 9. et inde, text. c. 13. ibid. text. c. 11. et 12. qui opposita et non privativa, nec contradictoria, sed contraria sunt in eodem genere ex 10. sed diversitas est relatio realis ; ergo identitas, quia ens reale non opponitur enti rationis. item, omne ens omni enti comparatum aut est idem aut diversum ; idem ergo et diversum sunt contraria immediata circa ens, et convertibilia. Sed ens rationis est distinctum contra reale, et non est passio convertibilis cum ente extra animam, quia ens reale potest esse sine ente rationis: ergo identitas non est ens rationis. Item, si identitas esset ens rationis, non esset de consideratione Metaphysici, sed Logici, quod est contra Philosophum 4. hujus, cap. 2. text. com.4. Item, contra rationem, si ratio valet, tunc idem omne est per accidens idem eidem, et non essentialiter. Probatio consequentiae, de per se ratione hujus, quod est idem inquantum idem, est aliquid attributum sibi a ratione. Haec dicit positio, quia essentia lapidis non est eadem sibi, nisi per aliquid attributum sibi a ratione, quia essentia ut fundamentum,et ut terminus,sunt idem per accidens,sicut homo et homo similis, quia ut est terminus, est aliquid cum attributo aliquo aratione: et in alio termino similiter est aliqua compositio rei et rationis, et sic ille terminus compositus ex re et ratione est idem per accidens termino alii, ratione illius diversi attributi a ratione uni termino et alii, quia data uni termino et alii, sunt diversa.
Item tunc, omne idem esset diversum. Probatio, quia per se ratio referendi, idem sibi, est alietas ex hoc, quod intellectus attribuit aliquid rationis utrique termino; consequens impossibile, quia idem dividitur per accidens, et secundum se sicut unum, per Philosophum in littera: ergo aliquid est idem eidem secundum se. Item, omne per accidens reducitur ad per se 2. Physic. text. com. 66. ergo si nihil per se idem eidem, nec est aliquid idem per accidens. Item, si omne idem eidem per accidens, tunc per aliud, et erit identitas in infinitum: vel si stes, tunc identitas per accidens totius ad totum, quia per se rei scilicet fundamenti ad rem, et tunc relatio realis prima. Item, ex hoc sequitur impossibile, quia in omni affirmativa vera, eodem modo est unitas propositionis, quomodo est unitas extremorum; si tunc identitas extremorum est solum per accidens, ergo nulla propositio per se vera, quod hoc secundum conclusum sit impossibile, patet, quia intelliguntur duo opposita in eodem termino, quia per se identitas et alietas. Item, si sit relatio rationis, aut utrumque extremum est ens rationis, aut unum. Non unum tantum, quia identitas aequaliter fundatur in utroque termino ; si utrumque, negant communiter, quia fundamentum alterius relationis est essentia realis, non inquantum attribuitur sibi aliquid rationis. Item, si sic, ergo similiter similitudo et aequalitas, quia de ratione illorum relativorum est non alietas, sed ratione illorum est unitas in littera; ergo si propter unitatem est identitas relatio rationis, propter unitatem erunt illae relationes rationis, sed hoc non concedunt.