REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Alens. 2. p. q. 44. ni. 2. Averr. de substantia orbis cap. 2. et 8. Metaph. cap. 4. D. Thom. I. p. q. 66. art. I . et 2. D. Bonav. 2. d. 12. Henric. quodl. i. q. 16. Conimbr. I. de Caelo, c. 2. q. 4. et lib. 2. c. 2. q. 3. Scot. in Oxon. Me q. I. et 2. Phys. q. 4.
Circaistam distinctionem decimam quartam quaeritur primo, utrum caelum sit substantia simplex ?
Quod non. Augustinus 2. super Genes. cap. 5. Super aerem purus ignis esse dicitur, de quo sidera esse facta conjectant ; igitur caelum fit ex substantia corporali ; non igitur est substantia simplex.
Item, Beda loquitur super Gen. de aquis supra caelum, et aqua est sub caelo ; sed medium capit naturam extremorum ; igitur caelum fit ex aquis.
Item, in omni moto necesse est imaginari materiam, 8. Metaph. et 1. Physic.
Item, caelum est animatum, igitur est compositum ex anima et corpore. Probatur primo ex Avicenna 9. Metaph. cap. 4. qui praeter animam motam ponebat Intelligentiam separatam et conjunctam. Idem secundo videtur per Philosophum, 2. de Caelo, et per Commentatorem 12. Metaph.
Oppositum, si sic, naturaliter esset corruptibile, quia materia est ex qua res potest esse, et non esse, 8. Metaph.