Postquam determinavit magister de generatione filii a patre, hic determinat de processione spiritus sancti ab utroque; et dividitur in partes duas: in prima determinat de processione ejus aeterna; in secunda de temporali, 14 dist.: praeterea diligenter annotandum est, quod gemina est processio spiritus sancti. Prima in tres: in prima determinat processionis modum; in secunda processionis principium, 11 dist.: hic dicendum est, spiritum sanctum a patre esse et filio; tertio differentiam processionis ad generationem, 13 distinct.: post haec considerandum est... Cum spiritus sanctus procedat de patre, et sic de substantia patris, cur non dicatur esse natus, sed potius procedere. Prima in duas: in prima ostendit processionis modum; in secunda ex modo procedendi concludit proprium procedentis nomen, ibi: hic notandum est, quod sicut spiritus sanctus in trinitate specialiter dicitur caritas... Ita et nomen tenet proprie quod patri et filio communiter quodammodo congruit. Prima in duas: in prima ostendit per auctoritatem canonis, quod spiritus sanctus procedit ut amor; in secunda ostendit idem per auctoritates sanctorum, ibi: nunc vero quod incepimus, ostendere curemus. Circa primum tria facit: primo, secundum verba Augustini, appropriat amorem de deo dictum 1 joan. 4, 16: deus caritas est, spiritui sancto; secundo ponit appropriationis similitudinem, ibi: pluribus enim exemplis doceri potest, multa rerum vocabula et universaliter poni, et proprie quibusdam rebus adhiberi; tertio inducit appropriationis auctoritatem, ibi: sed dei verbum, idest unigenitus dei filius, aperte dictum est dei sapientia.
Ad intellectum hujus partis quinque quaeruntur: 1 utrum spiritus sanctus procedat ut amor; 2 utrum sit amor quem pater habet in filium, et e contrario; 3 utrum sit nexus vel unio patris et filii; 4 utrum ex processione sua possit dici proprie spiritus sanctus; 5 de numero personarum.