CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quid pro quo in talibus sit sustinendum vel operandum ?
In operationibus autem talibus operantes aliquando laudantur, quando scilicet turpe aliquid vel triste sustinent pro magnis et per se bonis, quae scilicet per ea acquiruntur, vel saltem non perduntur. Si autem e converso pro parvis et non per se bonis magna turpia vel tristia sustinent,quae cuilibet viro honorato turpissimum esset ferre,vituperantur. Pro nullo enim bono etiam modico turpissima sufferre et pravi hominis est proprium. In aliquibus autem talibus operationibus laus quidem non fit, sed venia vel misericordia conceditur, quando aliquis ea operatur, quae non oportet propter talia quae humanam naturam excedunt, et quae nullus utique honoratus vir sustineret : talis enim metus, ut dicunt Stoici, cadit in constantem virum. Sunt autem quaedam quae fortassis non est cogi : quia vel per nullam coactionem facienda sunt, sed potius durissima oportet pati, et moriendum est antequam fiant.
In his autem operationibus inter turpia quae fieri coguntur, et inter paenas quas aliquis patitur, considerendum est quid praeponderet. Turpia enim quae fieri coguntur, ad tria mensuranda sunt, scilicet ad statum facientis, et ad obscaenitatem facti, et ad reipublicae utilita- tem vel nocumentum. Ad statum quidem facientis, quia personam magnam decet esse honestiorem, et turpius est commissum inhonestum propter personam facientis. Propter quod dicit Tullius in libro Epistolarum, quod puer ingenuae dignitatis captus a tyranno, cum ad indigna sibi cogeretur, impulso capite ad parietem et conquassato cerebro dixit moriens : " Non serviam nobilissimo animo haec ipse perferens. "
Ad obscaenitatem autem actus, quia quidam actus sunt contra rationem, quidam autem contra virtutem et contra rationem, quidam etiam cum his duobus contra naturam, et quidam cum his tribus etiam contra consuetudinem. Et contra rationem quidem sicut mendacium. Contra rationem autem et virtutem, sicut incontinentia. Contra haec duo autem et contra naturam, sicut in affectu impietas in parentes, et in effectu sodomia. Contra consuetudinem autem in eis, sicut est inventio novorum peccatorum. Et in his omnibus, sicut dicit Seneca in libro naturalium Quaestionum, quod quidam incumbens foeminae, in tantum cum foeminae incumberet, masculum fecit incumbere sibi : et speculo transverso ex opposito adhibito genitalia etiam incumbentis et in quibus incumbebat, considerabat : eo quod in speculo transverso multo majora apparebant quam essent.
Nocumentum autem vel utilitas reipublicae in hoc consideratur, quod tale malum fiat quod redimi posset salute reipublicae. Sicut si forte aliquis mentitur ad hoc quod salventur unus vel plures vel in rebus et statu dignitatis, qui aliter proderentur. Quamvis enim tunc mendacium malum sit et semper malum, tamen a legislatore civili non imputatur, eo quod redimitur pietatis officio : propter quod et tale mendacium officiosum appellatur. Ad idem reducitur civiliter adulterium quod adultera committit non intentione thori transgrediendi, sed ut tyrannum cives in servitutem volen- tem redigere prodat In sinu, sicut Judith Holofernem, et Dalila Samsonem : et aliquid huic simile fecit Iahel in tabernaculo suo Sisaram recipiens et interficiens et prodens.
Dicit enim Aristoteles, quod civiliter loquendo cum inimicis omnia cum proditione agenda sunt: cum tamen proditio semper mala sit, et mendacium, et adulterium. Non enim redimerentur nisi mala essent, nec redimuntur ad hoc quod mala non sint, sed redimuntur ad hoc quod a legislatore non imputentur in paenam propter utilitatem communem quae ex. talibus aliquando causatur. Obscaena autem quae nimia sua obscaenitate redimi non possunt, eo quod rationem et virtutem et naturam et consuetudinem subruunt, nullo modo facienda sunt, nec causa metus, nec causa alicujus violentiae : sed potius moriendum est. Propter quod derisibilia sunt dicta Euripidis poetae quae dicuntur Alcmeona, hoc.est, quae de Alcmeone composuit metrice, tangens causas moventes quare Alcmeon matrem suam occidit. Dicit enim Euripides, quod Alcmeon cujusdam Amphiarai filius fuit. Amphiaraus autem suasu uxoris suae quae mater fuit Alcmeoni, persuasus fuit ad. bellum Thebanum procedere : et movebat in una parte Eteocles, et in altera parte Polynices. Cum bello lethaliter vulneratus redisset domum, moriens dixit filio Alcmeoni, quod matrem interficeret, accusationes tres imponens matri, scilicet quod sterilis esset, quae non nisi unum filium produxerat : et quod terra quam in dotem receperat, sterilis esset et infructuosa : et quod marito persuasisset ad bellum procedere, ubi lethalia vulnera accepisset: eo quod a marito absoluta alii nuberet. Et matrem propter has persuasiones interfecit, quae persuasiones cum insufficientes essent, contra rationem fecit cum homi-
nem occideret, et contra virtutem peccavit : et cum interficeret matrem, fecit contra naturalem pietatem, et contra omnem consuetudinem omnium animalium Et ideo derisibilis est, quod dixit per taaccusationem coactum se esse ut occideret matrem.