CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Utrum (a) ultimus finis habeat tantum unam rationem fruibilitatis, an in ipso sit aliqua distinctio, secundum quam voluntas possit eo frui, secundum unam rationem et non secundum aliam ?
Alens. 1. part. q. 68. m. 5. art 6. sig. 3. et 2. part. quaest. 4. m. 1. D. Bonav. 3. d. 14. art. 1. q. 2. Richard. art. 1. q. 4. Henric Quodlib. 2. quaest. 2. ei 7. et Quodlib. 13. q. 1. D. Thom. 1. p. quaest. 12. art. 8. et 2. 2. quaest. 2. art. 8. ubi Cajet. Capreol. 1. d. 27. q. 2. art. 1. ad 8. Ferrar. 1. contra gentes, cap. 53. sig. Quinta est, et 3. contra gentes, cap. 56. sig. Pro solutione. Cajet. 1. p. quaest. 27. art. 1. ad dub. 3. Suar. 1. p. tract. 1. lib. 2. cap. 22. et 23. Scot. 1. d. 2. p. 2. q. 1. sig. Sed hic restat. num. 41. et d. 8. q. 4. et alibi passim, agens de distinctione in divinis, vide dist. 33. ubi cito multos de eadem agentes et consequenter agunt de hac quaest. Vide Scotum de primo princ. cap. 4. concl. 10. Baccon. 1. d. 1. q. 2. Mayron. 1. d. 1. 9.6.
Et quod (b) sit in eo talis distinctio, probo, quia 1.Ethic cap.7.Am- plius autem quia bonum aequaliter dicitur
entis etc.dicit Philosophus et Commentator, quod sicut ens et unum sunt in omni genere, ita et bonum, et specialiter ibi loquitur de relatione: ergo relatio habet propriam bonitatem, igitur et propriam fruibilitatem, et per consequens cum sit ipsa in Deo alia et alia, erit in Deo alia et alia ratio fruibilitatis.
Praeterea (c) sicut unum convertitur cum ente, ita et bonum; ergo cum transferantur ad divina aequaliter transferentur: ergo sicut unum est ibi essentiale et personale, ita bonum et bonitas ; sicut igitur in Deo sunt tres unitates, sic et tres bonitates, et per consequens habetur propositum.
Praeterea (d), actus non terminatur ad objectum inquantum numeratur, nisi objectum ut est formale objectum numeretur: sed actus fruendi terminatur ad tres personas inquantum tres: ergo objectum fruitionis, inquantum objectum formale, numeratur. Probatio minoris, credimus in Deum inquantum trinus agitur videmus Deum inquantum trinus, quia visio succedit fidei secundum totam ejus perfectionem: ergo fruemur Deo inquantum trinus.