In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Adultum a nativitate furiosum, baptizandum esse, sicut infantem, expectandum tamen lucidum intervallum, si speratur ; furiosum, quandoque ratione usum, juxta desiderium quod ante furiam habuit erga Baptismum, baptizandum esse, vel non.
Hic distinguo (a), tam ex parte ejus, qui dicitur adultus, quam ex parte ejus, qui dicitur non volens. De primo, aut adultus non utitur nunc ratione, nec est usus unquam, ut furiosus, vel fatuus a nativitate; aut non utitur nunc ratione, sed aliquando est usus ; aut tertio nunc utitur actualiter ratione.
De primo breviter dicendum est, sicut de parvulo, nisi quod in hoc est differentia, quod si speratur ipsum aliquando curandum, et usurum ratione, expectandum est tempus illud, ut cum majori reverentia suscipiat Sacramentum. Si autem desperatur de eo quod ad usum rationis nunquam attingat, statim conferendum est sibi Sacramentum, quia nulli Deus excludit remedium ad salutem.
De secundo, scilicet nunc non utente, qui aliquando tamen usus est ratione, dico quod supponitur nunc habitualiter consentiens vel dissentiens, secundum quod se habuit in sanitate, ante istud impedimentum immediate, scilicet si tunc actualiter consensit, judicatur nunc habitualiter consentiens ; si tunc actualiter dissensit, nunc judicatur habitualiter dissentiens. Et dixi, immediate, ita quod inter actum illum et istud impedimentum, non intervenit motus voluntatis oppositus. Et sic universaliter dico, quod iste habitualiter se habens, potest recipere Sacramentum, sicut patuit prius, quando actu sic vel sic se habuit Qualiter autem actualiter se habens, possit baptizari, statim dicetur in tertio membro.
Sed, expeditne talem baptizari? Multa enim licet, quae non expediunt, 1. Corinth. 6. Respondeo, si speretur eum rediturum ad usum rationis, magis expedit tempus expectare, quo uteretur ratione, puta de dormiente, tempus vigiliae expedit expectare, et de furioso tempus lucidi intervalli. Si autem non speretur, puta de eo, qui incidit in perpetuum impedimentum usus rationis, eum expedit baptizare, si tamen est capax Baptismi, quia alias exponeretur periculo damnationis. Qualiter autem sit capax, statim dicetur de utente ratione.