IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
In hac propositione, Verbum rei Christus est homo, praedicatum quoad habitudinem ejus ad subjectum, videtur debere reduci ad quintum Praedicabile, quia non praedicatur per se proprie et logice loquendo, quia non est Generis, Speciei, Differentiae vel Proprii. Docet praeterea ly homo esse univocum praedicatum nobis et Christo, non tamen univoce praedicari. Ad primum sufficit unitas conceptus, et secundum illum praedicari. Ad secundum, ut loquitur Doctor, requiritur includi essentialiter in subjecto ; unde quia homo sic non includitur in subjecto, Christus vel Verbum, et in nobis sic includitur per se, univoce et ut species de nobis praedicatur, sed non sic dicitur de Christo Verbo Dei. Argumenta recentiorum contra hanc sententiam sic explicatam nihil conficiunt.
Quarto videndum est (f), quale praedicatum est istud respectu subjecti, videtur quod possit poni esse Species ; univoce enim homo dicitur de Christo et de Petro dicitur etiam in quid, et de pluribus differentibus, et non nisi numero ; ergo, etc. Quod in quid, patet per illud, Extra de haereticis, cap. Cum Christus.
Respondeo, sicut aliud est univocum praedicatum, aliud est univoce praedicari stricte loquendo univocum enim praedicatum dicitur, cujus conceptus est in se unus, et hoc modo album dictum de ligno et de lapide est praedicatum univocum ; univoce autem praedicatur illud, cujus ratio est ita una, ut praedicatur, quod ratio ejus includitur in ratione subjecti ; et hoc modo denominativum non praedicatur univoce, quomodo loquitur Philosophus in praedicamentis ; ita aliud est praedicatum esse quid, et aliud in quid praedicari. In omni enim genere est invenire quid, ex primo Topicorum, nec tamen quodlibet cujuscumque generis praedicatur in quid, et de quocumque, sed tantum de suo inferiori, in cujus ratione essentiali includitur ; ita ergo posset concedi, quod cum nulla unio sit similis isti, propter quam praedicatio dicatur vera, nullum est praedicatum dictum de subjecto, quod se habet ad aliud, sicut in proposito. Quantum enim est ex parte ejus quod praedicatur, est species tantum, quia non est natum esse Genus, nec Differentia, nec Proprium, nec Accidens ; sed quantum est ex parte modi se habendi respectu subjecti, quia non est de ratione subjecti, et advenit subjecto existenti in actu completo,
ita ut possit ab eo abesse, videtur similem habitudinem habere respectu subjecti, qualem habet illud praedicatum, quod dicitur accidens.
Et si objicitur (g) quod habitudo illius universalis, quod est accidens, non fundatur nisi in accidente reali.
Respondeo (b) verum est de facto, quod haec intentio secunda, quae est accidens, de qua loquitur Logicus, non fundatur nisi in accidente, quod dicit intentionem primam, Ut dicit Metaphysicus ; tamen non est de ratione hujus intentionis secundae, quod tantum sit in illa intentione prima, sicut nec de ratione intentionis Generis vel speciei est, quod tantum fundetur in re substantiae, et forte hic : album est lignum, praedicatum praedicat intentionem accidentis logice loquendo ; vel si non ibi, saltem si esse lignum posset advenire albo existenti in actu, ita quod non esset praedicatum de essentia subjecti, nec convertibile cum subjecto, videretur esse perfecte accidens, logice loquendo.