QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Optime explicat, quomodo identitas, similitudo et aequalitas fundantur, super eodem uno, quatenus dicit quid gradum perfectionis et formam, quod clarius habet 1. d. 19. q. 1. g. De. secundo, et d. 3. q. 5. et d. 31. q. un. fusius, et 4. d. 6. q. 10. g. Secunda ratio, vide Anton. Andream hic q. 13. Ponit modum sustinendi identitatem esse relationem realem, respondens argumento in contrarium adducto num. 4. sed oppositum ex propria, tenet hic n. 8. et 1. d. 31. q. un. ubi docet identitatem unius personae divinae ad se, esse rationis, sed ad aliam personam, esse realem, quia sic habet tres conditiones requisitas ad relationem realem, scilicet fundamentum reale, extrema realiter existentia et resultantiam sine opere intellectus. Solvit n. 8. argumenta posita n. 4. et 5. probantia identitatem ejusdem ad se, esse relationem realem.
De tribus istis dicitur sic, quod haec tria fundantur super unum quod est in diverso genere, quia sicut ens dicitur multipliciter, ita unitas: sicut ergo ens dividitur in diversa Praedicamenta, ita unitas in diversas unitates, ita quod identitas super unum in substantia, aequalitas super unum in quantitate, etc. Contra, omne ens omni enti comparatum, est idem aut diversum ; ergo identitas non est tantum in genere substantiae, sed in omni genere. Item, albedo comparata albedini non est similis sibi, nec aequalis, tunc eadem sibi, et diversa a nigredine. Item, Philosophus 5. hujus in fine de Oppositis, diversum est secundum unamquamque Categoriam, si diversum, et idem, cum opponantur: ergo idem non determinatur solum ad genus Substantiae. Item 4. cap. 2. text. c. 4. quod in omni genere reperiuntur et attribuuntur substantiae primo. Quod simile non invenitur per se in genere Qualitatis, probo, individua ejusdem speciei, non solum habent unitatem specie, sed habent unitatem in differentia specifica, et inquantum sic unum, aut sunt eadem, proprie loquendo, aut non: et si sic, tunc inconvenienter dividitur unum in unum numero, genere, et specie, et proportione; non ergo sunt eadem in differentia specifica ; sunt ergo similia in differentia, cum conveniant in illa, et differentia praedicetur de illis in quale. Item Boetius : Species est tenuis similitudo singularium. De quantitate sic, in omni genere, loquendo de re illius generis, comparando eam ad aliam ejusdem, essentia haec est aeque perfecta ei, et in omni genere est unum primum, quod est mensura, etc. per cujus accessum dicuntur perfecta et minus perfecta; ergo aequalitas est ibi non fundata in quantitate. Item in genere Qualitatis, est majus et minus, non a majori et minori in quantitate, quod patet, alias equus esset magis albus quam margarita. Item Philosophus dicit 5. text. comm. 20. quod haec tria fundantur super unum quod est principium numeri, et est metrum, non super unum diversorum generum. Conceduntur ergo rationes ad minus de eodem, quod idem et diversum reperitur in omni genere.
De simili et aequali potest concedi idem, sive de quantitate et qualitate quae sunt accidentia ; unde est ibi aequalitas et similitudo essentiarum, quia idem simile et aequale significant relationes, et fundantur super unum principium numeri immediate, et remotum fundamentum est res diversorum generum secundum unam viam, et secundum aliam viam. Ista tria possunt fundari in omni genere super rem illius, inquantum resest quid ;
et inquantum sic una fundatur identitas, et inquantum res est aequalis, non solum accipitur, sed per differentiam essentialem, et inquantum sic una super ipsam fundatur similitudo. Similiter inquantum res habet quantitatem perfectionis, et est una, sic fundatur remotae aequalitas super ipsam ; haec ergo tria sunt in omni genere, et sunt in genere relationis, ut species. Contra, aliqua habent unitatem secundum rem de genere actionis, inquantum est actio et accidens agentis: ergo hic fundatur relatio, quae non est identitas, nec similitudo, nec aequalitas. Concedo tunc, quod super unitatem in genere actionis, potest fundari relatio: cum ergo duo conveniunt in actione, illa relatio est alia ab istis. Item sequitur ex dictis, quod idem sit simile sibi, quia si res de genere Substantiae sit qualis qualitate essentiali, et sic habens unitatem, sit similis: ergo iste homo, cum haec habeat, esset similis sibi ipsi. Dico quod fundamentum identitatis est unum numero, ideo idem sibi idem, sed unitas similitudinis est unitas specie solum, ideo idem non est simile sibi.
Ad argumenta, sustinendo quod identitas sit relatio realis. Ad primum, cum dicitur quod est habitudo rationis, dico quod non est de ratione relationis, quod sit habitudo ad aliud extremum realiter, sed quod sit habitudo ad correlativum, sive sit aliud realiter, sive non, sed haec accidit relationi, unde potest esse realis. Hoc probatur, quia relatio talis fundatur super unum ; ergo ubi magis est concedenda unitas quam diversitas, ibi magis est concedenda relatio, talis unitas realis est maxima, quare. Item a similitudine in specie, dicitur aliquid simile in specie, et primum relativum est idem sibi, et refertur ad seipsum, et tamen ibi est relatio realis secundum omnes; ergo, etc. Item, quod dicitur, relatio est ad aliud se habere, hoc est verum de relativis suppositionis de primo modo, sed in aliis est unitas magis de ratione extremorum, quam alietas. Contra, si identitas est relatio realis, esset relatio res alia a fundamento, et tunc illud esset idem sibi, et procederetur in infinitum. Dicendum, quod illa identitas, quae est relatio, non est relativum, sed ratio referendi: et quod illa relatio ut illa relatio, nec esset eadem sibi, nec diversa, sed esset ratio, qua aliquid esset idem sibi, et illud idem esset relativum per se, relatio autem non, et standum est tunc in primis. Ad primum argumentum principale in contrarium, quod ratio sumit falsum. Ad aliud quod non sunt partes unius quantum ad speciem quam significant, sed quia requirunt in diversis unitatem pro fundamentis proximis, sunt partes unius ; quantum etiam ad fundamenta remota, dividunt aliquo modo unum, quia fundamentum identitatis est homo ut unus, similitudinis differentia hominis.
Sustinendo aliam partem. Ad tres primas rationes, quod illae propositiones verae sunt ratione indivisionis essentiae, non ratione relationis supervenientis. Ad aliud similiter. Ad quintum, conceditur quod idem sit sibi idem per accidens, quia aut idem accipitur pro forma quam significat, hinc haec propositio est per se, idem eidem idem: si accipiatur sic, pro eo quod est idem, ut dicitur homo est idem homini, haec est vera per accidens, fundamentaliter, non quia identitas accidit homini, quia sic albedo accidit homini, sed albedo est fundamentum similitudinis de se. Sed Socrates non est fundamentum identitatis, nisi ut attribuitur sibi aliquid a ratione. Ad aliud in contrarium, quod non oportet illud reduci ad aliquid, quod est per se tale, sedad aliquid quod est per se causa illius, sic haec identitas per accidens reducitur ad indivisionem fundamenti, quae est per se. Ad primum in contrarium dicendum, quod distinctio illadeeodem, dicitur de eo quantum ad indivisionem, in qua fundatur identitas. Ad aliud de processu in infinitum. Dicitur quod idem per accidens, est idem per aliud, non quod illud aliud sit idem, nec per se, nec per aliud. Ad aliud de veritate propositionis quod non oportet propositionem veram esse secundum unitatem extremorum cum relationibus superadditis, sed veritas est ex identitate fundamentorum in quibus fundatur relatio identitatis. Ad aliud, omne idem erit diverso idem, verum est secundum rationem, unde ibi est identitas simpliciter, et diversitas secundum quid, et haec non sunt opposita. Ad unum argumentum principale, dico quod utrumque extremum est aliquid rationis secundum quod refertur, fun-
(lamentum remotum est reale, unu tas essentialis. Ad aliud dico, quod similitudo et aequalitas fundantur in unitate reali, quia haec albedo et illa habent unitatem realem inter se, si nunquam esset intellectus ; et ex illa unitate movetur intellectus ad attribuendum illi unitati reali, unitatem speciei, et ista unitas, nec est unitas rationis, nec singularis, sed media, et in potentia ad unitatem rationis, quae fundatur super eam.
De potentia activa et passiva, dicitur quod fundamentum relativorum in secundo modo fundatur in re de genere Actionis et Passionis, et hoc in rebus de genere Actionis, quibus correspondet passio. Fundatur etiam in principiis activis et passivis, sicut in forma, quae est principium agendi, et illa quae est principium patiendi, quae sunt in tertia specie qualitatis secundum aliquos. Tamen hoc non oportet, quia si non esset aliquod principium immediatum operandi, nisi qualitas, tunc substantia nunquam generetur univoce, quia principium generandi, et substantia non sunt in eodem genere. Dicitur hic, quod accidens agit in virtute substantiae, quae est univoca generato. Contra, aut in virtute ejus, ut causa efficiens, tunc habetur propositum, quia efficiens primum plus causat quam illud quod in virtute ejus causat, et immediatius, et habet aliquem effectum in generato, quem non habet aliud agens.
Dico tunc, quod principium agendi potest esse in genere Qualitatis, et in prima specie et in secunda et tertia, et potest esse substantia, unde in generatione Substantiae, substantia est per se efficiens. Tunc dico, quod relationes secundi modi possunt fundari super hujusmodi principia agendi, et eo modo super principia patiendi fundatur relatio. aliquando substantia quanta est immediatum principium patiendi respectu albedinis. Ad argumenta, quod fundamenta sunt formae absolutae, quae sunt principia agendi et patiendi, si accipias potentias. ut referuntur, accipis fundamentum cum relatione. Ad aliud, quod primo refertur ad potentiam passivam primo et per se, non primo ad agere.
Ad argumentum quod fit contra tertium modum, quod omnia relativa denominative dicta sunt in uno genere. Ad minorem nego. Ad probationem, quod loquitur de genere naturali, ubi inter opposita est transmutatio, et ubi prius permutatur aliquid ad medium, quam ad extremum: sed relativa non sunt sic opposita, et ideo non est ibi medium. Ad rationem dico, quod scibilis esse, est ad aliud se habere, et in aliis modis est mutua dependentia, quia extrema accipiuntur uniformiter, si actu unum et aliud, si in potentia, aliud in potentia: sed haec mensura accipitur quasi actualiter, et mensurabile potentialiter, ut est per se terminus; si tamen accipitur proportionabiliter, est ibi mutua dependentia, sicut et in aliis modis, et sunt et non sunt simul, unde scibile se habet ad scientiam, in potentia. Contra Aristoteles in Praedicamentis, destructo scibili, destruitur scientia, non e contrario. Dicitur, quod hoc verum est, quod destructo scibili in potentia, destruitur scientis in potentia, et e converso ; similiter destructo scito in actu, destruitur scientia in actu, et e contrario, destructa scientia in actu, destruitur scitum in actu. Sed destructa scientia in actu, non destruitur scibile in potentia.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio duodecima de convenientia assignationis trium modorum relationis, text. c. 20. quae satis clara est et correcta et notabilis. Ubi primo in generali proponit veritatem quaesiti, deinde in speciali discurrendo per singulos modos relativorum, ubi possent formari 4. q. ultim. 4. art. ut Ant. Andr. facit. Quaere Thom. et Albert. et alios hic, et hunc maxime in Quodlibeto q. 6. et in primo d. 19. 29. et 31. et in 4. d. 6. et 12. et 13. ad plura quae hic tangit, maxime de fundamentis horum modorum, et distinctione eorumdem et 27. dist. primi, vide Thomam in 4. d. 12. artic. 1. q. 2. Vide etiam Varr. ibi, et alibi maxime propter opiniones tacitas hic, et instantias hinc inde notabis.
Secundum numerum quidem igitur et potentiam dicta ad aliquid, omnia sunt ad aliquid, eo quod ipsum quod est, alterius dicitur ipsum quidem, sed non eo quod ad illud aliud. Mensurabile vero et scibile, intellectuale, eo quod aliud ad ipsum dicitur, ad aliquid dicuntur. Nam intellectuale aliquid significat, quod ipsius intellectus est. Text. comm. 20.