REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Opinio Philosophi, caelum esse alterius rationis ab inferioribus ; primo, quia ejus motus non est a medio, nec ad medium ejus rei ad quam est. Secundo, quia est incorruptibile secundum totum ,et partes ; consequenter posuit caelum sine materia, et corpus simplex. Unde non posuit animatum, quidquid supra dicat Avicenna. Theologi autem ponunt compositum ex materia, et forma ; variant tamen assignando rationem quare sit incorruptibile.
Circa istam quaestionem aliquid est certum, aliquid est dubium. Certum, quod caelum non est substantia incorporea, cum sit quantum et sensibile. Cum igitur in primis operibus naturae, et communibus, non sit miraculum, non erit ibi accidens sine subjecto ; igitur ibi est substantia subjecta tali accidenti.
Primo igitur secundum intentionem Philosophi caelum non est ejusdem naturae cum istis inferiora bus, quia, ut vult Philosophus primo de Caelo, text. com. 20. motus naturalis est a medio, vel ad medium illius rei, quae est ejusdem naturae cum elemento vel elementata ; sed motus caeli est circa medium.
Dices per eamdem rationem, ignis non erit ejusdem naturae cum inferioribus, quia perpetuo movetur motu circulari, primo Meteororum, et similiter suprema pars aeris.
Dico quod evidentia rationis Philosophi est in hoc, quod motus, qui est primus alicujus rei, non est contra inclinationem illius rei, licet aliquis motus secundarius possit esse perpetuus, et contra inclinationem rei secundum se, quia motus primus rei, vel est a principio intrinseco activo, vel passivo, ita quod passivum non habet inclinationem in contrarium. Nunc autem ille motus circularis et ignis et aeris, non est motus primus eorum, sed habent illum virtute caeli, et non dicitur simpliciter violentus, quia ubi virtus superior vincit inferius sub eo, licet in tali motu esset violentia respectu inferioris considerati secundum se, non tamen simpliciter, quia naturale est inferiori, quod obediat superiori, et quod ab eo superetur. Non sic potest dici de caelo, quia ipsum est primum mobile ; ideo prioritate nullius prioris motus posset aliquis esse motus naturalis ejus, et tamen violentus respectu caeli considerati secundum se ; ibi igitur non invenitur contrarietas ; igitur non videtur quod sit ejusdem rationis cum corporibus inferioribus.
Item sic : Illud corpus caeleste apparet esse incorruptibile secundum totum, et secundum partes ; non sic quae sunt infra sphaeram activorum ; igitur ista differunt genere 10. Metaphys.
Illud igitur videtur probabile Philosophice loquendo, et Theologice. Istud tamen facit difficultatem in proposito, quia caelum convenit cum substantia incorporea in incorruptibilitate, et cum corruptibili in corporeitate ; ideo dicitur quod posset ibi poni duplex compositio ex materia et forma, vel ex anima et corpore. De prima compositione dicitur quod componitur ex materia et forma, quia omne ens actu, vel actuans, vel habens ; caelum non est actus tantum, quia sic esset substantia actu infinita, nec esset sensibile ; igitur habet actum.
Sed quomodo est incorruptibile ? Dicitur quod quia forma sua terminat appetitum totum materiae, ideo excludit omnes privationes ; et ideo non obstante quod materia sit ejusdem rationis in caelo, et in istis corruptibilibus, adhuc caelum est incorruptibile.
Alii dicunt eamdem conclusionem, assignando aliam causam incorruptibilitatis, scilicet propter carentiam contrarii. Et illa opinio minus ponit, quia non ponit quod forma caeli excludit omnes privationes ; sed sufficit carentia contrarii ad hoc quod salvetur ejus incorruptibilitas, non obstante quod materia sit ejusdem rationis.