Augustinus in ioannem.
Cum intellexissent Iudaei quod dominus de sua morte dixisset, proponunt ei quaestionem, quomodo se diceret moriturum; unde dicitur respondit ei turba: nos audivimus ex lege quia christus manet in aeternum; quomodo tu dicis: oportet exaltari filium hominis? memoriter tenuerunt quod dominus assidue dicebat se esse filium hominis: nam hoc loco non dixit: si exaltatus fuerit filius hominis; sed superius dixerat: venit hora ut clarificetur filius hominis. Hoc ergo in animo retinentes, inquiunt: si christus manet in aeternum, quomodo exaltabitur a terra; idest, quomodo crucis passione morietur? chrysostomus in ioannem.
Hinc est videre quoniam multa eorum quae parabolice dicebantur, intelligebant: quia enim praevenit de morte disputans, audientes hic exaltationem, suspicati sunt hoc.
Augustinus. Vel hoc eum dixisse intelligebant quod facere cogitabant. Non ergo eis verborum istorum obscuritatem aperuit infusa sapientia, sed stimulata conscientia.
Chrysostomus. Et vide qualiter malitiose interrogant; non enim dixerunt nos audivimus ex lege quia christus nihil patitur: in multis enim Scripturarum locis et passio et resurrectio simul ponitur; sed quoniam manet in aeternum: et nimirum hoc non erat contrarium, immortalitati enim per passionem non est factum impedimentum. Sed aestimaverunt per hoc ostendere eum non esse christum, quoniam christus manet in aeternum.
Deinde subdunt: quis est filius hominis? et hoc malitiose; quasi dicant: non dicas quod propter odium tuum hoc dicamus: ecce enim non novimus de quo dicis. Sed christus respondit, ostendens quoniam passio non prohibet manere eum in aeternum; unde subditur dixit ergo eis iesus: adhuc modicum lumen in vobis est: quasi dicat: adhuc parvo tempore ego lux vobiscum sum; per hoc ostendens quod mors eius transmigratio est: etenim lux solaris non interimitur, sed parum recedens rursus apparet.
Augustinus. Vel aliter.
Modicum lumen in vobis est, per hoc quod intelligitis quia christus manet in aeternum; ergo ambulate, accedite, totum intelligite, et moriturum christum, et victurum in aeternum, dum lucem habetis.
Chrysostomus. Hic dicit tempus totum praesentis vitae et ante crucem et post crucem: multi enim post crucem crediderunt in eum.
Ut non tenebrae vos comprehendant.
Augustinus. Si scilicet eo modo credideritis christi aeternitatem ut negetis in eo mortis humilitatem.
Sequitur et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. Chrysostomus.
Quanta denique Iudaei nunc agunt, et nesciunt quid agunt; sed ut in tenebris ambulantes, putant rectam quidem incedere viam, contrariam autem vadunt; propterea subdit dum lucem habetis, credite in lucem. Augustinus. Idest, dum aliquid veri habetis, credite in veritatem, ut renascamini veritati; unde sequitur ut filii lucis sitis. Chrysostomus.
Quod est filii mei. In principio autem evangelista dicit quod ex deo nati sunt, hoc est ex patre; hic autem ipse dicitur hos generare, ut discas quoniam una est actio patris et filii.
Sequitur haec locutus est iesus, et abiit, et abscondit se ab eis. Augustinus.
Non ab eis qui credere et diligere coeperunt, sed ab eis qui videbant et invidebant. Cum autem se abscondit, nostrae infirmitati consuluit, non suae potestati derogavit. Chrysostomus.
Sed cum nec lapides levarent, nec blasphemarent, cuius gratia occultatus est? corda enim rimatus noverat furorem in eis saevientem, et non expectavit ut in opus exirent; sed occultatur, mitigans eorum invidiam.