MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. I.
Primo quaeritur, Utrum beata Virgo fuerit baptizata?
Et videtur, quod sic.
1. Quidquid habet omne conferens gratiam, plenius est gratia quam id quod habet aliquid conferens gratiam, et aliquid non : sed beatissima Virgo fuit plena gratia: ergo habuit omne conferens gratiam: ergo habuit baptismum.
2. Item, Praeceptum de baptismo post sui promulgationem obligat omnes ad sui susceptionem : ergo et beatam Virgi-
nem.
3. Item, Dominus baptizatus fuit, quamvis non indiguit vel indigeret: ergo beata Virgo debuit baptizari. Joan, III, 5 : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit, etc. Sed beata Virgo regnum intravit. Ergo baptizata fuit.
4. Item, Si non baptizaretur, ignarum suae sanctificationis scandalizaret: sed non scandalizat: ergo, etc,
5. Item, Legalia servavit, sicut purificationes mulieris : ergo et Evangelica servavit,
8. Item, Dominus dixit Joanni : Sic enim decet nos implere omnem justitiam : Glossa, id est, perfectam humilitatem. Ergo propter eamdem causam debuit baptizari beata Virgo.
7. Item, De Apostolis supponitur, quod fuerunt baptizati per illud Joannis, xiii, 10 : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet Ergo multo fortius debuit illud supponi de beata Virgine, quae fuit perfectissima observatrix consiliorum et praeceptorum Dei.
8. Item, Si non esset baptizata, non haberet characterem per quem distingueretur a Judaeis et gentilibus.
Juxta hoc quaeritur, Utram baptizata fuit baptismo Joannis?
Et videtur, quod sic. Cum enim humillima fuit, nullum gardum humilitatis praetermisit.