Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Concludit unum tantum esse objectum fruibile seu ultimum finem, et probat primo ab ordine essentiali. Secundo ab unitate efficientis. Tertio ab unitate majestatis in ordine ad cultum. Quarto auctoritate Augustini.
Ad oppositum, in omni ordine essentiali est tantum unum primum: igitur in ordine essentiali finium est tantum unus finis: fruitio autem est respectu finis, ergo, etc.
Item, primo efficienti correspondet ultimus finis: sed est tantum unum efficiens primum et sub una ratione, igitur tantum unus finis. Item confirmatur ratio, quia tanta est unitas efficientis quod non potest efficere una persona, non efficiente alia: igitur similiter tanta erit unitas finis quod non poterit una persona finire, alia non finiente, et sic sequitur propositum. Ista etiam secunda ratio confirmatur per Augustinum 5. de Trinit. cap. 14. Fatendum (inquit) est Patrem et Filium unum esse principium Spiritus sancti, ad creaturam vero Pater et Filius et Spiritus sanctus unum principium, sicut unus Creator et unus dominus.
Item, sicut in Deo est una majestas, ita est una bonitas; sed propter unam ejus majestatem, debetur ei tantum una adoratio, secundum Damascenum lib. 1. cap. 9. ita quod non convenit adorare unam personam , non adorando alias: ergo etiam non contingit frui una persona, non fruendo alia vel aliis.