REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Ralio supradicta Aegidii pro caeli incorruptione, quia ejus forma tollit privationes omnium aliarum formarum, rejicitur quatuor argumentis claris, ex quibus etiam rejicitur ratio O. Thomae, asserentis esse incorruptibile), quia caret contrario, et quia Philosophus posuit quod omne corruptibile landem corrumperetur, quia secundum eum, omni potentiae passive correspondet activa in natura. Alii dicunt materiam caeli esse alterius rationis. Sed hoc est contra Philosopbum, quia non plus concederet duas materias primas diversas, quam duo efficientia prima, duosque fines diversos. Praeterea, oportet dicere tot esse diversae rationis materias, quot sunt orbes,vel alii agent in alios.
Contra istas vias, quod neutra sit vera, probatur, quia si susceptivum sit natum recipere formam, et non habet eam, sequitur quod privatur ; igitur si materia caeli de se sit nata recipere formam ignis, si eam non habet, necesse est quod ipsa privetur. Et cum dicitur postea, quod omnis privatio excluditur per formam caeli, illud est impossibile quod tollatur privatio a susceptivo, nisi per dans esse formaliter oppositum illi privationi ; igitur cum forma caeli non dat materiae esse, quod forma ignis daret formaliter, impossibile est quod tollat privationem formae ignis.
Item, secundum istos, intellectiva est perfectissima forma citra Intelligentias, et tamen ipsa non tollit a materia privationem formae ignis, quin compositum sit corruptibile, quia materia sub forma caeli manet apta ad formam ignis ; igitur non tollit forma caeli propter ejus perfectionem, privationem aliarum formarum.
Item, etsi forma caeli haberet in virtute formas mere naturales, non tamen animam intellectivam, nec secundum Philosophos, nec secundum Theologos ; igitur non tollit privationem intellectivae a sua materia.
Item, vel oportet istos dicere quod omnia corpora caelestia sint ejusdem speciei, cum tamen operationes apparent contrariae, vel oportet eos dicere quod tot sunt ibi materiae quot corpora distincta specie, quia si materia sit ejusdem rationis, et sint corpora diversarum specierum, igitur unum corpus caeleste potest aliud corrumpere, sicut ignis aerem, quia materia ejusdem rationis et formae contrariae. Et ista ratio potest esse contra secundam sententiam de carentia contrarii. Et similiter necesse est ponere aliquid intrinsece, quod est causa incorruptibilitatis, et non solum causa extrinseca.
Ideo nihil valet dicere quod ex natura sua est corruptibile, vel saltem sibi non repugnat corrumpi, et tamen quod per carentiam contrarii efficitur incorruptibile. Praeter hoc illud est plane contra Philosophum, quia Aristoteles posuit quod in natura omnipotentiae passivae correspondet activa naturalis, quae tandem reducit in actum ; igitur: omne quod est corruptibile passive, tandem actu corrumpetur.
Alia opinio salvat incorruptibilitatem caeli per hoc, quod materia est alterius rationis ab istis generabilia bus. Sed illud est plane contra Aristotelem, ut habetur 12. Metaph. Omnis potentia mere passiva contradictionis est, quia nihil mere passivum determinat se ad esse, et in eodem 9. Caelum est formaliter necessarium. Ista igitur sunt incompossibilia quod sit incorruptibile sic, et quod sit formaliter necessarium, et tantum per potentiam mere passivam.
Item, materia ita est unius rationis quantum est de se, quod non plus plurificatur quam actus de se; ideo non plus poneret Philosophus duas potentias passivas, quarum neutra reduceret aliam, quam poneret duo efficientia simpliciter prima, vel duos fines. Et similiter oportet per hoc ponere quod tot sunt ibi materiae diversarum rationum, quot formae specificae in corporibus caelestibus, quia si duo differentia haberent materiam ejusdem rationis, unum posset aliud corrumpere.