PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" Et tollat crucem suam."
Ecce forma ducis praecedentis. Et est ac si dicat : " Tollat crucem suam, " sicut ego tuli meam.
Unde in hoc tria notantur : crucis exaltatio, crucis cruciatus, et proportio passionum quae quemlibet contingit.
Primum notatur in hoc quod dicit : " Tollat. " Crux enim est arbor alta, non deponenda, non in terra trahenda, sed extollenda, et sic in altitudine portanda. Extollit enim crucem, qui cum Paulo in cruce gloriatur, Ad Galat. VI, 14: Mihi absit gloriari nisi in cruce Damini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Daniel, IV, 7 et 8 : Ecce arbor in medio terrae, et altitudo ejus nimia. Magna arbor, et fortis: et proceritas ejus contingens caelum. Haec recognoscit, qui crucem suam in ea glorians extollit.
Extollit autem qui quotidie quantum potest in ea Crucifixo appropinquat, ut dicat cum sponsa, Cantic. vii, 8 : Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus. Fructum enim apprehendit qui dulcissimae redemptionis saporem in ea jam praegustavit. Haec enim arbor in medio terrae est, ut ab omnibus com- muniter scandatur. Altitudo ejus nimia : quia quantumcumque quis in altum in ea ascendat, usque ad Christi Passionem non perveniet. Arbor haec magna latitudine : eo quod umbra protectionis et esca nutrimenti est in ea, et requies lassitudinis. Fortis virtute : quia et diabolum vicit, et domum ejus infernum fregit, et vasa in quibus confidebat distribuit, hoc est, corda quae possederat diabolus. Et proceritas ejus contingens caelum : quia caelum ante clausum aperuit. Igitur arbor haec si dejiciatur, caelum non contingit. Dejicitur autem quando deponitur, et cruciatus Christi in terrena lucra et commoda commutatur : sicut quidam de quibus dicitur, ad Galat. iii, 3 : Cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini. Qui signati sunt per Asa, regem Juda, de quo, III Reg. xv, 8 et seq., multa bona et optima praedicantur, quod idola destruxit avaritiae et pomparum saeculi, quod lucos succidit deliciarum luxuriae, quod in bellis vicit tentationem diaboli. Sequitur, quod in senectute doluit pedes, et nec tunc requisivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est, et mortuus est in unguentis meretriciis. Pedes enim dolere, est in extremo vitae a cruce mollescere. Tunc Dominum non requirere, est cum proposito Dei timorem et amorem, devotionem, et cultum Dei, et laudes ejus consuetas abjicere. In medicorum arte confidere, est fomenta libidinis carnalis cum sollicitudine sibi praeparare. Mori autem in meretriciis unguentis, est in illecebrosis concupiscentiae delectationibus vitam finire.
Trahit autem in terra crucem, qui eam quidem manu tenet, sed non ascendit nec tollit, sed de loco in locum humilem crucem ducit. Et isti sunt hypocritae, qui crucem quidem manu, hoc est, exteriori opere videntur tenere : sed de terra in terram trahunt, quando pro temporali commodo vel lucro faciunt. Et non ascendunt : quia in occulto nihil de Passione Christi sentiunt, de quibus dicitur, ad Philip. III, 18 et 19 : Multi
enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi : quorum finis interitus, quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt, Isti enim crucem vilem ducunt, qui per sordes crucem trahunt et non tollunt in altum.
Sic igitur tollitur crux,
" Crucem, "
Hoc est, cruciatum. Cruciatus autem ille est triplex : unus quidem in tristitia absentiae delectabilium pro Christo : secundus autem in assumptione contristabilium, sicut vigiliarum, jejuniorum, et hujusmodi, et eleemosynarum : tertius autem, in sustinentia passionum, si inferantur pro Christo. Primus cruciatus cruciat, et domat concupiscentiam : secundus gravat petulantem naturam : tertius autem pro Christo expendit animam.
De primo dicitur, ad Galat. v, 24 : Qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Ad Galat. ii, 19 : Ego per legem legi mortuus suum, ut Deo vivam : Christo confixus sum cruci. Per legem enim (quae concupiscentiam fecit et lex membrorum vocatur) mortuus sum, abstinendo a delectabilibus hujus legis. Et Christo, hoc est, ad honorem Christi confixus sum cruci, concruciatus ei.
De secundo cruciatu dicitur, ad Galat. VI, 17 : De caetero nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. Crucio enim me cruciatu suo : quia denudo me eleemosynis, extendo me devotione, exalto contemplatione, amarico jejuniis et ciborum et potuum asperitate, flagello disciplinarum acceptione, morior charitatis amore, confodior clavis, verborum ejus in animam meam penetratione. Eccle. XII, 11 : Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi. Lanceor compassionis pauperum Christi perforatione.
De tertio cruciatu dicitur, I Petr. IV, 13 : Communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriae ejus gaudeatis exsultantes.
Primus cruciatus fit per voluntariam concupiscentiae cohibitionem, secundus per devotam paenitentiae assumptionem, tertius per patienter portatam immissam a Domino tribulationem.
De primo dicitur, Eccli. xviii, 30 et 31: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere. Si praestes animae tuae concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis.
De secundo dicitur, Levit. xxiii, 29 : Anima quae afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis.
De tertio dicitur, Jacob. I, 2 et 3 : Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis: scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur. I Petr. I, 7: Ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quod per ignem probatur, inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem, in revelatione Jesu Christi.
Ista est ergo crux quae tollitur.
Dicit autem:
" Suam. "
Est autem crux uniuscujusque proportionabilis viribus et statui suo, Christi cruciatus assumptus. Ad plura enim tenetur fortis quam debilis, ad plura sanus quam infirmus, ad plura praelatus quam subditus. Unde Apostolus, ad Coloss. I, 24, dicit: Adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea. Semper enim ita proportionatum est, ut viribus sit onus portabile, et statui competens, et quod honoretur Christus. Ad Philip. I, 20 : Sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. Et, ibidem, v. 21 : Mihi vivere Christus est, etmori lucrum. Ad Galat. VI, 3 : Unusquisque onus suum portabit. Sic ergo tollat crucem suam quilibet.
" Quotidie. "
Ut semper novus sit in ea, nec deficiat a crucis salutari mortificatione. Hoc significatum est, Numer. xxv, 4: Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis: ut avertatur furor meus ab Israel. Principes enim suspenduntur, quando principes viliorum, scilicet, concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae crucifiguntur. Contra solem autem suspenduntur, quando quotidie ad ortum novi caloris et fulgoris hujus mundi crucifixio haec teritur. Et sic furor Domini ab Israel, viro prae oculis habente Deum, avertitur. II ad Corinth. IV, 10 : Semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus vestris. Job, VII, 15: Elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. I ad Corinth. xv, 31: Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu, etc. II ad Corinth. IV, 11: Semper enim nos qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum: ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali. Ideo dicit, ad Philip. III, 10 et 11 : Configuratus morti ejus, si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis.
" Et sequatur me "
Crucifixum, sicut est forma meae crucifixionis : ut in ipso moriatur animalis vita, quae in me mortua est: et destruatur corpus peccati, quod ego destruxi: et construatur nova vita, quam ego in cruce construxi. Ad Roman. VI, 5 : Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus, simul et resurrectionis erimus. Talis crucifixio optime significata est, II Reg. XXI, 6, ubi dixerunt Gabaonitae ad David : Dentur nobis septem viri de filiis Saul, ut crucifigamus eos Domino in Gabaa Saul. Gabaonitae proclives iniquitati interpretantur, qui crucifixione magna indigent. Saul autem abutens interpretatur, qui ratione ad concupiscentias abutitur. Septem autem filii sui, septem sunt capitalia vitia crucifigenda ad honorem Domini. Qui enim sic crucifigit se, ut animalitati et vitiis moriatur, in crucifixione Dominum sequitur, qui et regnum peccati in cruce sua destruxit, et vitae animali mortuus fuit. Unde, Joan. XXI, 19, significans Petri crucifixionem dixit: Sequere me, hoc est, ad modum meae crucifixionis oportet te crucifigi.
Sunt autem qui hoc non faciunt, sed potius suspensi sequuntur Absalom in quercu suspensum inter caelum et terram . Alii autem sequuntur pistorem Pharaonis in cruce suspensum cujus carnes aves lacerabant . Alii sequuntur Aman, qui in domo sua in excelsa trabe suspensus est . Alii sequuntur Achitophel, qui suspendit seipsum ordinata domo sua . Alii sequuntur Judam proditorem, qui suspensus crepuit medius: et diffusa sunt omnia viscera ejus . Alii sequuntur Simonem Cyrenaeum qui crucem portavit in angaria . Alii sequuntur latronem in sinistra parte crucifixum cum Domino . Alii sequuntur latronem in dextra parte pendentem .
Ambitiosi enim crucem patiuntur in angustia obtinendae altitudinis : sicut dicit Bernardus : " 0 ambitio ambientium " crux,quomodo omnes crucians omnibus " places ? " Et hi semper pendent inter caelum et terram, caelum contingere nitentes et non valentes. Terrae autem quietem humilem spernentes, cum Absalom ambitioso in quercu (quae porcorum fructum facit) pendentes et strangulati. Vane gloriosi etiam crucem patiuntur,
affligentes se in vanis quaerendo gloriam: et horum carnes aves, id est, vanorum hominum verba lacerant, et lacerationi exponunt, et pendent cum pistore Pharaonis.
Invidi autem etiam crucem habent, in qua de prosperitate cruciantur bonorum, et in domo cordis sui afflicti, pendent strangulati cum Aman, qui iniquus interpretatur.
Proditores autem et fraudulenti de quibus dicitur, Isa. XXXII, 7 : Fraudulenti vasa pessima: ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites. Illi (inquam) tales in cruce pendent angustiae suae proditionis et fraudis, et sequuntur Achitophel proditorem David fraudulentum.
Avari autem intima sua projicientes, et animas suas venales habentes, sicut dicitur, Eccli. x, 10, Christum vendentes pro pecunia, cruciatum magnum pro lucris terrenis sustinentes, crucifixi sequuntur Judam suspensum : isti enim inciderunt in tentationem, et in laqueum diaboli qui strangulat eos, sicut dicitur, I ad Timoth. VI, 9.
Hypocritae autem crucis signum et cruciatum extra praetendentes, et falsi Religiosi crucem portant in angaria, et sequuntur Simonem Cyrenaeum.
Qui autem pro criminibus suis sustinent tormenta, et hoc Deo blasphemando imponunt, crucem quidem portant, et portantur ab ea: sed sequuntur latronem sinistrum. I Petr. IV, 15 : Nemo vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor.
Qui autem patiuntur quidem pro malis quae commiserunt, sed paenitentes, et sibi culpam dantes, in dextera Dei patiuntur cum latrone dextro : et accipiunt spem promissionis ejus, quod secum erunt in paradiso.
Verissime autem Crucifixi sunt imitatores, qui solo Crucifixi amore se crucifigunt, vel ab aliis crucifiguntur, dicente Petro, in canonica, IV, 1: Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini. Et iterum, I Petr. II, 21 : Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus. Hic enim patienter ferens, non remurmurat per iram et vindictam, non comminatur per justitiam,peccati regnum destruit. Hic est de quo dicitur, ad Coloss. III, 3 et 4 : Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo. Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Ad Galat. II, 19 et 20 : Christo confixus sum cruci: vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus.
Hoc est igitur quod dicit formam nobis dando, in qua sequamur eum : quam formam Martyres prae caeteris tenuerunt. Imitati sunt tamen etiam Confessores, seipsos crucifigendo.
" Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam : nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam.
Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat?
Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum Angelorum. "
Ejus quod dixit tangit hic rationes persuasivas.
Tangit autem hic rationes tres : unam quidem per consequentiam perditionis ad salutem animae : aliam autem econtra per consequentiam salutis ad perditionem : tertiam autem per comparationem lucri temporalis cujuscumque ad animae perditionem.
Prima ratio est haec. Quicumque voluerit animam salvare, sequitur quod perdet illam: quia ad salutem animae sequitur perditio ejusdem.
Sciendum autem, quod anima dicitur hic ab actu animandi. Unde anima sumitur hic prout animat corpus. Et secundum hoc anima intendit corpori, et corporis delectationibus, et corporeis utilitatibus : a quibus etiam dicitur animalis vita. Quibus intendere, et salvare tales delectationes sine contristantibus, et tales salvare utilitates sine damnis, est perdere secundum causam meritoriam eamdem animam: quia tunc erit cum contristantibus eam aeternaliter in inferno, et in damnis aeternorum gaudiorum. Et hoc est quod dicitur, Joan. XII, 25 : Qui amat animam suam, perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Eccli. xviii, 31: Si praestes animae tuae concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis. Ab hujusmodi anima dicitur homo animalis et brutalis: quia anima quando immergitur corpori, et intendit per appetitum in quinque corporis sensus, animalis et brutalis efficitur. I ad Corinth. ii, 14: Animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur.
" Qui enim voluerit, "
Voluntate irrationabili, " animam suam, " hoc est, animalem motum animae, " salvam facere, " hoc est, in delectabilibus suis salvare : ille " perdet illam, " quia cum illa salute perdita et mortua est anima aeternaliter. I ad Timoth. v, 6 : Quae in deliciis est, vivens mortua est. Unde, Luc, xii, 19 et 20, dicitur ei qui dixit: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce comede, bibe, epulare... Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quaeautem parasti, cujus erunt ? Et sic per hoc quod putavit salvare animam, perdidit eam.
Eadem enim animalis vita, quae delectata est et salvata, Luc. XVI, 19 et seq., in divite epulone, qui epulabatur splendide, perdita est in inferno : quia lingua ejus cruciabatur in flamma gehennae.
Alia tamen hujus expositio est: quia salus animae in bonis delectantibus corpus, pronitatem inducit in anima ad concupiscentias carnis: et quo aliquis plus delectatur in animalitate, eo plus ad concupiscendum pronus efficitur: et quo plus ad talia pronus efficitur, eo plus ab appetitu verorum bonorum et honestorum elongatur: quia pronitas concupiscentiarum adimit bonum naturale, quod in veris et in honestis et divinis bonis naturaliter delectatur. Et vocatur bonum naturale animae quod inest secundum ipsam, et non in quantum est in corpore. Et sic dicit Augustinus, quod delectatio in commutabili bono mala est, in quantum adimit naturale bonum animae. Et sic quo aliquis salvat animam in animali delectatione, eo adimit bonum naturale. Et sic etiam hic perdit animam secundum naturale bonum ejus. Sic intelligitur illud Lucae, xv, 13, quod filius prodigus perdidit substantiam suam, boni scilicet naturalis, vivendo luxuriose cum meretricibus. Sic illud Job, VII, 20: Posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis. Ex eo enim quod contrarii sumus Deo in bono naturali, nobis graves efficimur.
" Nam qui perdiderit, "
Per contrarium, " animam suam, " a salvantibus eam secundum. animalem motum et delectationem, " propter me, " hunc finem ponendo, quod subtrahit sibi delectantia propter me, " salvam faciet illam, " et in vitam aeternam, et in bono naturali in hac vita.
Dicit autem : " Propter me, " quia quidam philosophi, Stoici vocati, quo- rum princeps fuit Socrates, et magnus imitator fuit Crates philosophus, multum abstinuerunt a delectabilibus corporis, propter honestatem virtutis, et salvam fecerunt animam secundum salutem boni naturalis. Sed quia propter Deum non fecerunt, ideo in vitam aeternam animam non salvaverunt. Christus enim est ostium vitae aeternae : et qui non intrat per Christum, non salvatur, Joan. x, 9: Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur: et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet. Per salutem ergo animae, homo adepto bono naturali perdit animam, et mutatur in bestiam, Psal. xlviii, 13 : Homo, cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus, etc. Per perditionem vero animae, redit a bestialitate ad salutem animae verae : sicut dicitur, Daniel. IV, 33 : In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem regni mei, decoremque perveni.
Hoc ergo est quod dixit : " Qui voluerit animam suam, etc. "
" Quid enim proficit? etc. "
Tertia ratio est a comparatione utilitatis. Et est sensus : Quia perdita substantia propter quam diligitur quidquid appetitur in mundo, totum aliud inutile efficitur.
Et hoc est quod dicit: " Quid, " hoc est, ad quid " proficit homo, " qui rationalem, immortalem, et ad bona honesta et aeterna ordinatam habet animam, " si universum mundum, " quoad mundanas delectationes et utilitates, " lucretur, " in concupiscentiis omnibus vivens, "se autem ipsum, " secundum quod est ipse in imagine Dei consideratus, quia sic est homo secundum quod homo : dicit enim Philosophus, quod " homo suus intellectus est : " " perdat, " in bono naturali, vel ad aeternam vitam, " et detrimentum sui faciat ? " quia quanto in brutalibus et mundanis delectatur, tanto magis in bono naturali diminuitur, et a vero bono elongatur. Et tunc etiam illud quod male dilexit, in tormentum convertitur. Sic enim dicitur, Sapient. XIV, 11: Creaturae in odium factae sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. Ista est tinea de homine nata, et devorans homfnem, Isa. XIV, 11 : Subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes. Hoc est densum luctum quod hominem ut gluten tenet, ne procedat ad bona naturalia, Habacuc, ii, 6: Vae ei qui multiplicat non sua ? Usquequo et aggravat contra se densum lutum ?
Subjungit autem ulteriorem probationem, quod detrimentum sui faciat, qui lucrandis intendit, dicens:
" Nam qui me erubuerit. "
Duo tangit : erubescentiam Dei, et erubescentiam sermonum Dei. Loquitur de his, qui animam salvant praeservando eam a tormentis : et ut salvent eam, negant confessionem veritatis fidei et justitiae : de quibus dicit, Matth. v, 28 : Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere... sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam .
Qui ergo sic volens salvare animam, praeservans eam a tristitia mortis, quaesitus ad paenam, " me erubuerit, " hoc est, me propter erubescentiam negaverit, " et " erubuerit " meos sermones, " hoc est, negaverit veros esse sermones meos, qui sanctificant et salvant animas. Joan. XVII, 17 : Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. Auctorem igitur veritatis et veritatem propter salutenr temporalem animae negare, est Christum et sermones suos erubescere. Et hoc est naturae hominis, ut homo est, contrarium : quia (sicut dicit Damascenus) verecundia est timor, vel fuga de turpi actu. Confiteri autem Christum auctorem veritatis, et veritatem, honestum est et non turpe : et ideo talis erubescentia proprie habet paenam debitam.
De his autem qui in turpibus non erubescunt, dicitur, Jerem. VI, 15 : Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. De erubescentibus autem vere in turpibus actis sive perpetratis, dicitur, Jerem. XXXI, 19: Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae. De Deo autem et sermone ejus nullus debet erubescere, Isa. I, 7 : Dominus Deus auxiliator meus, ideo non sum confusus.
Qui ergo erubuerit Deum et sermones veritatis ejus, a hunc Filius hominis, " in judicio communi, " erubescet, " hoc est, ad modum erubescentis habebit se ad eum, in eo quod avertet faciem suam ab eo, ac si non noscat eum, et vituperium habeat de notitia ejus. Matth. VII, 23 : Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos. Psal. xv, 4 : Nec memor ero nominum eorum per labia mea.
" Cum venerit "judicare particulariter post mortem cujuslibet, vel universaliter in judicio communi, " in majestate sua. " Luc. XXI, 27 : Tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. Apocal. I, 7 : Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Daniel. vii, 13 et 1 i : Et ecce cum nubibus caeli quasi Filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit. Et in conspectu ejus obtulerunt eum : et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus, et linguae ipsi servient.