Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Ut tilulus hujus quaestionis clarius intelligatur, declaro aliqua. Primum, quod ratio fruibilitatis dicitur illa quae constituit aliquid in esse fruibili, sicut etiam ratio objectalis est illa quae constituit aliquid in esse talis objecti. Exemplum primi, Deus est ultimum objectum fruibile, et Deitas est ratio formalis, quare dicatur Deus objectum fruibile, qua dicimus, Deus sub ratione Deitatis vel sub ratione formali, quia haec essentia est ultimum objectum fruibile. Exemplum secundi, sonus est objectum auditus, et quidditas soni est ratio formalis constituens sonum in esse talis objecti. Secundum declarandum est, quod tres personae in divinis sunt objecta fruibilia, et similiter attributa, puta sapientia, bonitas, charitas et hujusmodi. De Ideis videbitur infra d. 35. Et sic patet, quod sunt plura objecta fruibilia, ut Pater, Filius et Spiritus sanctus, et similiter attributa.
Quaeritur modo, an ista plura objecta fruibilia habeant tantum unam rationem formalem fruibilitatis communem eis an plures? ita quod Pater habeat unam sibi propriam, et Filius aliam sibi propriam, et sic de aliis, et sic patet titulus quaestionis.
(b) Probat primo, quod in Deo sint plures rationes fruibilitatis, et primum argumentum stat in uno fundamento, scilicet quod dicit rationem bonitatis propriae, dicit rationem propriae fruibilitatis; sed paternitas in Divinis et filiatio dicunt propriam rationem bonitatis, ergo, etc. Probatio minoris manifesta est in littera per Philosophum et Commentatorem.
(c) Secundum argumentum stat in hoc, quod ex quo unum et bonum convertuntur, eo modo quo unum reperitur in divinis et bonum ; sed unum in divinis est essentiale, quia commune tribus personis, dicimus enim quod tres personae sunt unus Deus, vel una essentia , vel una natura; est etiam personale, quia dicimus quod Pater est una persona, et talis unitas competit tantum Patri, et Filius est una alia persona. Et ultra sequitur, quod sicut in Deo sunt tres unitates, et per consequens tres bonitates: ergo sunt ibi tres rationes fruibilitatis.
(d) Tertium argumentum ut clarius intelligatur formetur sic : Omnis actus qui terminatur ad objectum inquantum objectum numeratur, ratio formalis illius objecti numeratur: sed actus fruendi terminatur ad tres personas inquantum tres, sive inquantum tria objecta, ergo. Probatio minoris patet : Quia visio succedit fidei secundum totam ejus perfectionem, id est, si credimus nunc in Deum vel trinum, tunc erit visio Dei ut trini, tunc ultra videbimus Deum ut trinum; ergo fruemur Deo ut trino, quia fruitio sequitur visionem.