QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Impugnata sententia D. Thomae, explicat differentiam trium modorum, quod primus fundatur super genere Quantitatis ; secundus super Actione et Passione, et earum principiis; tertius super omni genere, quia in omni genere est aliquod primum, quod est mensura caeterorum. Vide Doctorem in hunc text. et in Praedicam. q. 29, et Quodlib. 13. et Antonium Andr. hic q. 16.
Tunc relationes primi modi fundantur praecise super rem de genere Quantitatis, et in genere Substantiae non fundatur praecise aliquis modus: et relationes secundi modi fundantur in rebus de genere Actionis et Passionis, et super principia agendi et patiendi, quae possunt esse in multis generibus. Relationes tertii modi fundantur in omni re cujuscumque generis, et etiam super ideam in mente divina, quia est mensura et perfectio ideati: et aliquando possunt fundari super res diversorum generum, quia quaelibet res intelligibilis, et cognitio est in genere actionis, et habitus cognitivus in genere qualitatis. Sed videndum est qualiter mensuratur scientia et scibile, scientia practica nostra causatur a rebus, et ideo scibile mensurat scientiam. Sed artificialia causantur a scientia practica, et ibi scibile est mensurabile, et scientia mensura rei: unde omnia naturalia se habent ad scientiam Dei, sicut artificialia ad nostram, ita quod scientia Dei est mensura. Jam ergo patet, quod iste modus distinguitur a secundo modo, sicut patet ex praedictis, non per mutuam dependentiam, vel non mutuam, sed per fundamenta alia et alia, ut patet.
Ad primum contra, quod sensus aequivocum ad potentiam naturalem, quae est in genere Qualitatis, et ad actum sentiendi, et sic est in genere Actionis. Tunc sensus primo modo est fundamentum secundi modi: sensus secundo modo est fundamentum illius tertii modi, et sic ad aliud argumentum. Et ultra, quod scientia est in genere Qualitatis per se, non in relatione, quia diversorum generum, et non subalternatim positorum, etc. Sed scientia quae est habitus, est proximum fundamentum relationis, sicut quaternarius in genere Quantitatis, et dupleitas in genere relationis.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio 13. de differentia tertii modi relativorum a secundo, t. c. 20. quae brevis et clara est, sed instantias ex dictis prius tange, et alibi ubi supra, et quaere Thomam, et alios hic pro opinione, quam tangit et impugnat, vide ubique Alexand. de Alexand. et Albert.
Non est autem intellectus ad haec, cujus est intellectus, bis enim idem dictum utique erit; similiter autem et alicujus visus est visus, et non cujus est visus, quamvis hoc verum sit dicere, sed ad colorem, aut ad aliquid tale. Illo vero modo bis idem diceretur, quia est visus, cujus est visus. Text. comm. 20.