REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Vera opinio, secundum Philosophum caelum esse corpus simplex, quia posuit illud simpliciter necessarium. Rejicit Doctor rationes Aegidii, quibus nititur probare secundum Philosophos esse compositum. At secundum Theologos, ut videtur colligi ex sacra Scriptura, caelum est compositum ex materia et forma, ejusque materia est ejusque rationis cum aliis, est tamen incorruptibile, quia incapax accidentium tendentium ad corruptionem.
Dico igitur primo secundum intentionem Philosophi, quod Gaelum est substantia simplex. Unde bene sentit Commentator, 12. Metaph. text. 25. secundum mentem Aristotelis, quod impossibile est potentiam contradictionis esse in simpliciter necessario, ideo est tantum suppositum simplex, quod substat quantitati caeli.
Dices, unio potest esse in necessario, quamquam alterum unitorum quantum est de se, habeat potentiam, vel sit potentia.
Contra, impossibile est unionem esse necessariam, et alterum unitorum esse meram potentiam contradictionis, quia, ut habetur 7. Metaph. text. comm. 22. talis potentia est, qua res potest esse, et non esse.
Ad rationes pro prima opinione, cum dicitur quod actus, qui est substantia per se existens, est pure intellectus, etnon sensibilis, dico quod hoc est verum loquendo de tali actu per se existente, qui non est capax accidentium similium, qualium sunt substantiae corporeae susceptivae. Et sic oportet Philosophum glossare, vel oportet quod contradicat sibi ipsi, quia ipse ponit quintam essentiam necessariam formaliter, et nihil ponit formaliter necessarium, in quo est mere potentia contradictionis ; igitur oportet quod ipse ponat talem actum ibi sine potentia contradictionis, qui substet quantitati, quam videmus.
Loquendo de secunda compositione ex corpore et anima, dico quod motor proprius caeli posset dici anima caeli per oppositum ad motorem separatum, et illa anima dicitur esse motrix, sed non sibi unitur ut forma ejus, quia licet oporteat movens et motum esse simul secundum contactum virtualem, non propter hoc sequitur quod motor est forma moti, quia anima non est actus corporis, nisi mixti ; aliud enim non esset sibi proportionatum. Nunc autem ubi unitur anima corpori mixto, ut forma, ibi sunt potentiae sensitivae ; sed per Commentatorem 2. Metaph. in Intelligentiis non sunt de potentiis animae, nisi intellectus et voluntas ; igitur ille motor non est forma corporis caelestis.
Praeter hoc, impossibile est animam intellectivam esse subjectum quantitatis, quia non extenditur per se, nec per accidens ; et ibi non est miraculum conservando accidens sine subjecto ; igitur oportet quod ibi sit alia substantia ab anima intellectiva ; igitur istius naturae nihil est anima intellectiva ; igitur ibi est simplex subjectum quantitatis, quod ab anima movetur.
Secundum Theologos, secundum quod Scriptura videtur intelligi, contrarium esset tenendum, quia videtur probabile quod necesse sit po nere caelum compositum ex materia et forma, quia in operationibus primae diei fecit caelum Empyreum cum Angelis, et materiam sub forma confusionis, et sic intelligitur, quod in principio creavit Deus caelum et terram, Genes. 1. et primum corpus, et postea produxit Deus omnia alia corporalia, ita quod in primo die fuit materia sub forma chaos, ita quod de isto tanquam de primo creato postea fiebant alia corpora, quae prius erant sub forma conclusionis. Vel oportet dicere quod in primo instanti creationis erant omnia producta in esse specifico, quia post primum instans creationis nihil simpliciter causabatur.
Nec secundum Theologos est ponendum quod materia caeli sit alterius rationis a materia inferiorum, quia tunc fuissent duo chaos, unum a caelo Empyreo, aliud juxta globum lunarem, aliud istorum in sphaera activorum. Ideo incorruptibilitas, quam ponit Theologus in caelo, aequaliter salvatur per materiam ejusdem rationis, sicut per materiam alterius rationis, quia actus illius materiae est alterius rationis, quam sit forma generabilium. Et ideo potest totum compositum non esse capax talium accidentium, qualium est ignis capax, atque ideo neque caelum alterabile, alteratione tendente ad corruptionem, neque est corruptibile a tota natura creata, sed a solo Deo potest corrumpi de potententia ordinata Dei. Istum intellectum incorruptibilitatis caeli ponit Damascenus lib. 2. orth. fid. cap. 20. dicens quod caelum conservatur Deo volente, etc. Elongatur enim a quolibet contrario, et natura non potest in ipsum agere ; et istae sunt duae causae quare est incorruptibilis. Sed estne ista forma caeli anima sua secundum Theologos ?