Mariale sive quaestiones super evangelium
Quaestio cxxiii. qualiter b. virgo fuerit multifarie praefigurata?
Quaestio cxlviii. utrum communicaverit passioni filii?
Quaestio clxiii, utrum b. virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum B. Virgo fuerit confirmata?
Post hoc quaeritur de confirmatione, utrum fuerit confirmata?
Videtur autem, quod potius debuit confirmari quam baptizari: quia
1. Sacramentum confirmationis est majori reverentia tenendum. Unde Melchiades : " Scitote utrumque esse magnum sacramentum, sed unum majori veneratione tenendum, sicut a majoribus datur . "
2. Item, Beata Virgo fuit plene Christiana : sed hoc fit per sacramentum confirmationis : ergo, etc. Media patet per Urbanum Papam, qui dicit :
" Omnes fideles per manus impositionem Episcoporum post baptismum debent accipere Spiritum sanctum, ut pleni Christiani inveniantur. "
SI CONCEDATUR. CONTRA : i. Dominus non legitur confirmatus : ergo beata Virgo non debuit confirmari, cum in omnibus fuerit illius imitatrix.
3. Item, Dominus qui solus potuisset ei legem dedisse, non invenitur hoc sacramentum instituisse: ergo nec tenebatur ipsa hoc sacramentum accipere.
4, Item, Rabanus: " A summo sacerdote per manus impositionem Paraclitus
traditur baptizato, ut roboretur per Spiritum sanctum ad praedicandum, si necesse fuerit, aliis, quod ipse est consecutus in baptismo . " Sed beata Virgo ad nullius manus impositionem Paracli- tum recepit, nec robore Spiritus indiguit, quia plenitudinem habuit: et etiam praedicare non debuit. Ergo confirmata non fuit .