In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
(i) Quinto videndum est, qualis est ista praedicatio, scilicet: Verbum est homo, utrum per se vel per accidens. Videtur quod non per se primo modo, quia praedicatum non cadit in definitione subjecti ; nec secundo modo, quia non e converso, nec generaliter aliquo modo per se, quia in eis non videtur necessaria habitudo.
(k) Sed hoc non concludit. Hic Doctor vult, quod sint multae propositiones contingentes quae dicantur per se, et sunt omnes illae, in quarum subjectis includitur proxima ratio inhaerentiae praedicati, licet non necessaria, sicut ista voluntas vult, nam voluntas est proxima ratio, quare volitio inhaereat sibi.
Respondebat Doctor, et primo distinguit de accidente per accidens, quod convenit multipliciter, vel quia unum accidens accidit alteri, scilicet substantiae, ut cum dico, homo est albus, vel secundo, quando ambo illa accidentia accidunt tertio, ita quod unum verificatur de alio, non simpliciter et absolute ; sed ex hoc, quod accidunt alicui tertio, propter quorum identitatem in tertio unum praedicatur de altero, ut album est dulce, et e contra. Hoc modo dicit Doctor, quod ista non . est per accidens: Verbum est homo. De rigore ergo sermonis conceditur, quod ista unio non est essentialis, nec accidentalis, sed est magis substantialis.