REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Licet Augustinus aliquando dubitaverit an caelum esset (animatum, tamen negat ei animam, locis hic citatis, et lib. de duabus animabus c. 4. et 2. Retract. cap. 7. Hier. hic citatus, et cap. 4. et 45. in Isaia, Damascen. hic citatus.
Dico quod secundum Augustinum dubitatio fuit, si caelum fuit animali quia libro i. Retractationum, cap. 5. non retractavit absolute, qui dixit : Non hoc falsum esse dico, neque quod verum est reprehendo, et tamen non creditur fecisse librum post istum. Similiter in Enchiridio 33. vel 42. non habuit pro certo sive fuit animal, sive non ; tamen in libro de Vera Vita videtur ponere determinate quod non fuit caelum animatum, ubi dicit : Qui asserit corporat caelestia esse rationalia, se esse irrationalem demonstrat. Tamen excluditur per hoc, quod istum librum non composuit Augustinus, vel si fecit, fuit post librum Retractationum. Sed Damascenus, cap. 20. ponit determinate quod non sunt sidera animata ; et Hieronymus concordat cum eo, cap. 1. Genes. 1.
Similiter aliqui nituntur probare sic per rationem : Materia est propter formam, 8. Physic. Gom. 2. Physic. com. 26. igitur non unitur forma materiae, nisi propter aliquam: perfectionem, quam forma consequitur ex unione ; sed corpora caelestia non habent operationem sensitivam ; igitur in nullo deserviret materia (ali animae, quia non recipit phantasmata.
Ista tamen ratio deficit, quia non solum unitur forma materiae, propter perfectionem formae secundum se, sed ut sit unum ens perfectum ex utroque. Unde comparando ista inter se, forma dat materiae perfectionem, et nullam ab ea recipit ; ideo alium colorem potest ratio habere, quia forma, quae est nata per se esse, unitur propter operationem vel perfectionem consequendam ; sed nullam operationem consequeretur anima unita materiae caeli, cum non utatur potentiis organicis. Ideo Theologice loquendo, alia videtur forma caeli ab anima, et non est necessarium praeter motorem communem et proprium, ponere tertium, quae sit anima orbis, sicut ponit Avicenna nono Metaphysicae.
Breviter itaque dicendum quod motus caeli est ab Intelligentia, qui motus non est naturalis ex parte mobilis, eo modo quo mobile dicitur naturaliter moveri hic inferius, ut grave et leve. Hoc autem probatur per Avicennam 9. Metaph. c. 2. sic: Motus naturalis est mobilis habentis esse, sive existentis extra locum suum naturalem, quia talis motus est elongatio a dispositione in naturali, et accessus ad dispositionem naturalem, quia quamdiu mobile movetur naturaliter, extra locum naturalem est, quia si in loco naturali esset, non exiret, nisi violenter ; ergo si caelum naturaliter movetur ab Oriente in Occidentem, naturaliter ibi quiesceret.
Item, a quocumque puncto dato, corpus circulariter motum sicut accedit, ita recedit ; si ergo ad aliquem terminum moveretur naturaliter, ab illo violenter recederet ; ergo unus et idem motus esset naturalis, et non naturalis.
Item, quod movetur naturaliter habet inclinationem propriam ad terminum motus, ut patet de lapide suscepto sursum, qui naturaliter descendit deorsum ad centrum.
Dicunt Philosophi quod motus hujusmodi naturalis est ex parte moventis, quia dicunt quod naturale est ipsi Intelligentiae movere caelum motu tali, qui potest esse perpetuus. Ponit enim Philosophus Deum producere aliud a se ex necessitate naturae, et Intelligentiam sic movere caelum. Unde dicit 12. Metaph. quod Intelligentiae sint in optima dispositione, quando movent caelum, et tot ponit de eis, quot posuit orbes mobiles.
Est tamen intelligendum, quod non posuit Intelligentias ita esse in optima dispositione, quando movent caelum, ut ipsum movere esset earum optima dispositio et felicitas, cum eam alias posuerit in altiori actu, scilicet in veritatis speculatione ; sed hoc posuit necessitate naturali, inquantum ex summa perfectione earum naturali necessitate consequeretur communicatio ad extra. Unde licet posuerit Deum intelligentem, et voluntatem agere per intellectum, nihilominus posuit quod ex necessitate naturali produceret extra, inquantum ad plenitudinem suae perfectionis naturali necessitate communicatio sequeretur, sicut nos in agentibus naturalibus ponimus.Posuitetiam Intelligentiam movere ut amatum ad desideratum tamen necessario inquantum videt ipsum primum dantem esse per cognitionem et appetitum, et sic appetit ei assimilari, communicando suam perfectionem extra diversis effectibus ; et quod hoc non possit facere, nisi mediante motu ; et ideo posuit quamlibet Intelligentiam habere virtutem sibi proportionatam respectu orbis, quem movet, ita quod si opponeretur una stella de novo, fatigaretur, quia mobile esset improportionatum in modo ; sicut accidit fatigatio in nobis, et sic posuit quod secundum proportionem suae perfectionis intraneae naturalis consequitur quamlibet Intelligentiam communicare perfectiones essendi ejus quantum posset, et habere proportionabile virtutis suae, per cujus motum tot extra produceret, quot posset.
Sed Theologi contrarium ponunt, scilicet quod Deus non naturali necessitate, sed libere agit, et similiter Intelligentiae. Quantaecumque enim perfectionis fuerint ad communicandum extra, ponimus subesse determinationi liberi arbitrii, tamen ponimus per ministerium Angelorum motum fieri ; non tamen omnes Intelligentias movere, neque singulas earum, quae movent, aeque movere, quia una potest movere plures orbes, vel unum, secundum voluntatem Dei.
Quod autem moveant, patet per Augustinum 3. de Trinit. 6. et est congruentia, quia Deus communicat effectibus suis causalitatem, quam habere possunt ; sed movere est hujusmodi ; ergo Angeli movent, licet non omnes, nec necessitate, sed arbitrii libertate.
Ad primum principale, potest dici quod Augustinus ibi loquitur secundum opinionem Platonicorum, quia ante Aristotelem non fuit posita quinta essentia, et ratio secundum opinionem eorum est, quia caelum fuit productum ex igne. Vel potest dici quod auctoritas solvit seipsam, quia manifeste patet quod loquitur secundum opinionem aliorum, cum dicit quod ibi est purus ignis, de quo sidera esse facta conjectant, hoc est, alii, de quorum opinione loquitur. Vel potest dici per unam glossam Strabi, super istum locum, quod illud, de quo fiebat caelum, hoc est, firmamentum, vel sidera, dicitur ignis, propter quamdam proprietas tem, ut propter lucem, quae est proprietas ignis.
Ad aliud potest dici quod accipitur ibi aqua pro composito ex materia et forma confusionis ut pro isto chaos ; istud tamen secundum veritatem non magis fuit aqua vera quam ignis. Nec oportet medium secundum situm componi ex terminis, nec esse ejusdem naturae, sicut nec homo existens inter duos lapides. Sed quomodo est aqua super caelum et aqua sub caelo? Aliqui dicunt quod evaporatur super caelum aqua ab aqua sub caelo. Sed illa est fictio, quia non sunt corpora sic porosa, quod possit aqua per medium ipso rum sic transire, nec posset transire per sphaeram ignis, quia totaliter corrumperetur ; ideo videtur quod dicatur aqua supra caelum tantum propter quamdam proprietatem aquae. Caelum enim cristallinum potest dici aqua, quae est supra firmamentum,propter similem qualitatem, et aqua sub caelo, potest dici illud confusum chaos, ex quo producebantur alia corpora.
Ad aliud, dico quod secundum Philosophum ex motu caeli magis sequitur ibi non esse materiam quam esse, quia Philosophus non posuit formam, quam non potuit convincere ex operatione, neque posuit materiam, quam non potuit convincere ex motu ; ideo solum potest concludi quod ibi est materia ad ubi, et non in potentia ad aliam formam substantialem.
Ad aliud, dico quod caelum non est compositum ex anima et corpore.
Ad probationem dico, negando Avicennam, quia ipse nec posuit Philosophice nec Theologice ; sed principaliter dixit necessarium esse ponere animam, tertium quid a motore conjuncto et separato.
Ad Philosophum, 2. de Caelo, dico quod non intelligit quod aliqua anima uniretur caelo in ratione formae, sed tantum in ratione motoris. Idem intellexit Commentator, 2. Metaphysic.