LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De virtutibus herbarum in communi.
Postquam autem de arborum et fructuum natura quaedam subjecirnus, ex quarum similitudine et alia naturalia plantis possunt indagari, nunc superest ostendere etiam quarumdam herbarum naturam : aliter autem haec dicenda sunt quam dicantur a medico. Nos enim herbarum et generaliter plantarum naturam non dicimus, nisi ut ex operationibus earum naturam inveniamus. Medicus autem talia inquirit ad receptionem medicinarum : propter quod et figuram et quantitatem plantarum inquirimus, et qualitatem et speciem et figuram quidem et quantitatem ostendimus, ut ex his cognoscatur natura speciei ipsarum. Operationes autem ostendunt qualitates natural es ipsarum. Sicut enim in animalium scientia non scimus naturam eorum, nisi cognitis cibis et operibus animalium et partibus eorum, ita etiam in scientia plantarum nequaquam cognoscitur natura ipsarum, nisi sciantur et partes ejus et qualitates et effectus. Haec igitur in quibusdam plantarum investigata describendis, ut in aliis per similem modum natura plantarum inveniatur.
Diximus autem in praehabitis, quod arbor sola perfectam plantae attingit naturam, et in ipsa qualitates elementales maxime recedunt ab excellentiis quas habent in ipsis simplicibus elementis. Herbae autem et olera secundum minorem rationem satis accipiunt rationem et nomen plantae : et qualitates elementales in ipsis magis sunt acutae, et minus ab
excellentiis simplicium elementorum recedentes : propter quod etiam sunt meliores, eo quod a primo humore pinguescente in terra minus recedunt, nec alte elevantur propter debilem virtutem animae vegetabilis in ipsis. Quo autem viciniores sunt elementis, eo viciniores sunt materiae : et forma quae est vegetabilis anima, minus vincit in eis : et propter hoc efficaciores sunt ad transmutandum corpora : quia (sicut diximus) elementorum qualitates minus sunt in eis ab excellentia remotae, et ideo magis sunt adhibitae a medicis quam aliquid aliud.
Dicentes igitur de quibusdam herbis, dicemus figuras et qualitatem et operationem ipsarum, ut ex his etiam indagemus alia quae sunt scienda de ipsis. Non enim aliter cognoscimus naturas earum, nisi experiamur ea quae dicta sunt de eisdem. Sed non oportet quod lateat nos, quod quasdam qualitates habent a componentibus, quasdam a compositione, quasdam autem a specie secundum se. A componentibus vero habent calefacere, et infrigidare, et humectare, et exsiccare. A compositione vero habent has qualitates fractas, et aliquando adhaerentes, et aliquando subtiles et penetrantes : quoniam multae earum nisi haberent calores fractos in humido praecipue et frigido, absque dubio ea quibus adhaerent, exurerent et intenderent. Idem autem est de frigiditate, quoniam illa nisi fracta esset, mortificaret. Similiter autem est de humido et sicco. Adhuc autem calor non staret adhaerens in floribus, nisi teneretur humido a sicco aliquantum passo : nec sicum penetraret, nisi subtilitatem acciperet ab humido et acumen a calido, et retinentiam a frigido, et detentionem : et hoc quidem facile est scire ex inductis in praecedentibus libris. A specie autem habent qualitates et operationes multas et mirabiles, sicut quod aliqua virtute sua purgat choleram, ut scamonea : et aliqua virtute sua phlegma, ut ebulus : et alia melancholiam, ut sene : et sic de aliis. Has enim virtutes non habent a primo componentibus elementis, neque ab ipsa compositione, quoniam compositio non dat virtutem proprie, sed virtus componentis ipsa dat modum agendi vel patiendi. Sed sunt operationes istae et qualitates a tota specie causatae a virtutibus caelestibus, et a virtute animae. Non enim umquam calidum purgaret, sed potius consumeret, nisi a virtute caelesti causaretur haec operatio. Sicut enim in intellectu practico sunt formae per se moventes corpus ejus in quo sunt in intellectu, et in aestimationibus animalium sunt formae quae movent animalia, sicut in libro de Anima determinavimus : ita sunt formae a motoribus orbium per figuras stellarum influxae generabilibus, quae sunt formae moventes etiam per seipsas ad quaedam, ad. quae qualitates elementales per illum modum nullo modo movent. Experimento enim scimus formam foeminae in intellectu existentem movere ad venerea per seipsam, et ipsa sibi movet in corpore instrumenta et membra per quae exercetur coitus : et similiter forma artis per seipsam movet et quaerit instrumenta convenientia fini suo : et secundum hunc modum efficaciores sunt motores orbium moventes formas influere suis materiis quas movent motu stellarum caeli, quam sit anima ad influendum formas tales corpori sibi conjuncto.
Hae autem formae obtinentes materias generabilium et corruptibilium, multis probantur effectibus, in lapidibus praecipue et plantis. Smaragdus enim nuper apud nos visus est parvus quidem quantitate, et mirabiliter pulcher, cujus cum virtus probari deberet, adstitit qui diceret, quod si circa bufonem circulus smaragdo fieret, et postea lapis oculis bufonis exhiberetur, alterum duorum, quod aut lapis frangeretur ad visum bufonis si debilem haberet lapis virtutem, aut bufo rumperetur si lapis esset in. naturali suo vigore : nec mora factum est, ut dixit, et ad modicum temporis intervallum dum bufo adspiceret lapidem, nec visum
averteret ab ipso, crepitare coepit lapis sicut avellana rumperetur, et exilivit ex annulo una pars ejusdem : et tunc bufo qui ante stetit immobilis, coepit recedere ac si absolutus esset a lapidis virtute.
Sunt autem multi alii effectus lapidum et plantarum qui experimento accipiuntur in eosdem, in quibus student magici, et mira per eos operantur : et hoc intendit Plato dicens formas separatas per se esse moventes : non enim voluit dicere separatas quae nullo modo conjunctae sunt secundum se, sed potius separatas dixit quae licet sint in materia, non tamen movent per hoc quod sunt in materia, sed per virtutem intellectualium formarum, id est, superiorum quae per se movent, et non per qualitates, aut per mixturas elementorum : et istae operationes sunt quae nec compositorum elementorum sunt, nec compositionis ipsius secundum se, sed sunt formarum secundum quod influxae sunt ab intellectualibus et separatis substantiis.
Ad harum igitur trium naturarum indagationem qualitates et compositiones et operationes specierum ponimus plantarum, specialiter inducentes de quibusdam, ut ex his per similem indagationis modum naturam omnium aliarum cognoscatur.