CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod aliud est propter ignorantiam operari, et per ignorantiam, et ignorantem .
Alterum autem videtur propter ignorantiam operari, ab eo quod est ignorantem facere, et ab eo quod est per ignorantiam facere. Ebrius enim vel qui irascitur, non videtur propter ignorantiam operari, sed propter aliquod eorum quae dicta sunt, quae sunt ebrietas et ira. Talis enim non sciens operatur, sed non ignorans ignorantia quae involuntarium faciat. In his enim generaliter notandum, quod quaedam sunt voluntaria, eo quod causa eorum antecedens voluntaria est. Effectus enim per se sequitur ad causam. Volens enim praecidere tibiam, confert et operatur ad. claudicationem : et ridiculum est quod hoc dicat sibi esse involuntarium, ad quod confert et operatur ex propria voluntate. Ita etiam se inebrians confert et operatur ad ignorantiam : et ideo quod sic ignorans operatur, non involuntarie operatur : propter quod sibi imputatur et opus : ergo talis ignorantiam habet in agendis : sed illa ignorantia non. facit involuntarium quod factum est, quamvis ignoret quod facit. Voluntarium enim est, ad. quod quis confert et operatur. Sicut autem est in ope- ratione vini. quod ignorantiam reducit
agendorum, sic facit ira, propter hoc quod est accensio sanguinis et evaporatio fellis. Spiritus enim ascendentes supra et sanguis faciunt oppilationeni, per hoc quod ascendunt ad caput, et oppilant vias spirituum animalium, et ipsos spiritus perturbant, et commiscent operationes eorum. Propter quod consuevimus dicere iratis, quod digerant iram, sicut dicimus ebriis, quod digerant vinum. Tales igitur ignorantes faciunt quod faciunt, sed non faciunt propter ignorantiam. In facto enim propter ignorantiam nihil ad. faciendum confert operans : isti autem conferunt per iram et ebrietatem, cujus ipsi sunt causa. Per ignorantiam autem aliquando facit aliquis, qui errat in opere, vel propter ignorantiam privationis, vel ignoranti arm dispositionis : sed non facit propter ignorantiam ille. Propter ignorantiam autem facit, quando ignorantia causa est volendi hujus, quae si non esset, nullo modo vellet : et talis est ignorantia circumstantiarum. Sicut occidens filium quem filium ignoravit, propter hoc quod in forma pugnatoris venit : quem si filium esse scivisset, nullo modo occidere voluisset. Et ita est in aliis.
Si autem aliquis operam det rei licitae, et per illud efficiatur insanus, si forte cogitat de republica vel aliquibus honestis et sanitatem capitis amittat ex studio, de illo non est idem judicium. Cogitatio enim assidua spiritus et calorem ascendere facit ad locum cerebri. Haec autem secum trahunt malas materias in cerebrum, quae cum multiplicatae fuerint, gravatur et oppilatur. Ille quidem ignorans facit postea quod facit : sed si malum facit, non quidem est involuntarium quod facit, eo quod contrahit et cooperatus est ad ignorantiam : sed quod factum non imputatur ei, sicut ebrio vel irato, ideo est quod rei licitae et honestae operam dedit. Et in causa ignorantiae idem est judicium de ignorantia morionum, qui ignorantiam ex natura habent invincibilem. Et hi quidem ignorantes faciunt quod faciunt et non accusantur : non tamen sunt involuntarii, quia pcenitudinein et tristitiam non habent in eo quod fecerunt.