In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
An adultus fictus recipiat effectum Baptismi ?
Alens. i.p. q. 18. m. 2. art. 1. et 2. D. Boaav. hic i. p. art. 2. g. 2. Ricliard. art. i. g. 2. D. Thom. 3. p. q. 69. art. 9. Vasquez 3. part. d. 158.
Ad secundum sic proceditur, arguitur quod adultus fictus recipiat gratiam Baptismi, quia Galat. 3. Quotquot in Christo baptizati estis. Christum induistis. Sed nullus induit Christum, nisi accipiendo gratiam, quia per hoc fit conformis Christo: ergo, etc.
Item, si fictus non recipit gratiam, cum non possit salvari sine gratia baptismali, ergo recedente fictione. esset alias baptizandus. Consequentia patet a simili, quia ficte paenitens, tenetur ad poenitendum vere de eisdem peccatis. Consequens est inconveniens, ut patet auctoritatibus Sanctorum in littera.
Item, Baptismus expellit peccatum, non illud quod jam prius expulsum est (quod enim expulsum est, expelli non potest); ergo expellit peccatum, quod tunc inest ; ergo nullum peccatum in ficto impedit effectum Baptismi.
Contra, Augustinus de Poen. c. 2. et ponitur in littera : Omnis qui jam suae voluntatis arbiter constitutus est, cum accedit ad Sacramentum fidelium, nisi poeniteat eum veteris vitae, novam non potest inchoare.
Item, de Baptismo parvulorum, dicit Augustinus : Tunc valere incipit Baptismus ad salutem, cum illa fictio veraci confessione recesserit, quae,corde in malitia perseverante, peccatorum ablutionem non sinebat fieri; ergo illa fictio impediebat ablutionem in Baptismo, et per consequens gratiam.