QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Resolutio idem non referri per se primo ad duo, bene tamen per se non primo, sed non ad quaecumque diversa, et explicat singula clare, de quo fuse agit de Praedicam, q. 29. Vide eum in hunc textum, et Anton. Andream hic, quaest. 17.
Dicendum, quod idem non potest referri ad diversa primo: potest tamen per se non primo, quia illud competit alicui primo, quod competit ei per speciem suam, illud per se, quod competit sibi per causam in se: unde illa dicuntur relativa primo, quae sunt hujusmodi per propriam rationem specificam, sicut pater per se. Alia per se dicuntur relativa, secundum aliquid intellectum in eis, sicut ratione generis sui, sicut medicina dicitur relative ratione scientiae, quae est genus ejus, quae intelligitur in ea. Probatio primi, quia si sic, tunc relatio illa, quae est ratio referendi unum ad duo extrema primo, esset duae relationes essentialiter, quia ad duo non est primo eadem habitudo, sed relatio secundum se est habitudo. Tunc etiam idem haberet duas definitiones, quia per utrumque correlativum aeque primo definitur, et tunc posset cognosci per unam, et non cognosci per aliam. Item, tunc idem posset esse et non esse simul: accipio duo correlativa, A et B, et C referatur ad utrumque: si C referatur ad A et aeque primo ad B, cum A possit esse sine B, sequitur quod C relativum ad ambo, scilicet A et B, esset et non esset, si A esset destructo B. Item, possibile idem referri ad diversa non primo, quia primo et per se ad proprium correlativum, et per se non primo ad correlativum sui generis, verbi gratia, multiplex et submultiplex referuntur, duplum et dimidium referuntur: sed duplum per se et primo refertur ad dimidium, per se non primo ad submultiplex, quod est correlativum sui generis: et non est, ita quod submultiplex quod est per se correlativum, et non primum dupli, potest esse non existente dimidio. Sed dimidium non potest esse non existente submultiplici, sed idem non potest referri ad quaecumque diversa, quia si ad unum primo, et ad aliud per se, tunc oportet primum esse tale, quod non possit esse sine per se correlativo, quamvis e converso per se, sine primo correlativo. Probatio, quia si posset esse sine per se correlativo, sequitur quod unum extremum sit et non sit simul, quia existente dimidio necessarium est esse duplum, cujus est per se et primo correlativum. Sed destructo submultiplici, quod est per se correlativum dupli, et non primum, destruitur duplum; si ergo dimidium posset esse non existente submultiplici, simul esset duplum ad esse dimidii, et destrueretur ad destructionem per se correlativi. Item, esse per se correlativi, tantum ponit esse generis, et non ponit aliquid posterius genere: ergo.
Ad primum argumentum de continente et contento, dico quod non refertur ibi unum ad diversa primo, sed continens in communi ad contentum in communi, et continens quot species habet sub se, tot contentum. Et cum dicitur idem numerus potest continere multos numeros, dico quod intelligendum est de per se extremo relationis, non de subjectis relationis. Non enim oportet, quod una relatio sit in tot, sicut alia relatio, quia paternitas in uno subjecto, et filiationes in multis filiis, tamen quot filiationes sunt in diversis filiis, tot paternitates in uno qui est pater. Ad aliud, quod potentia activa primo refertur ad potentiam passivam, inquantum hujusmodi, per se inquantum potentia solum refertur, et non primo ad agere, et relativum primum scilicet potentia passiva, non potest esse sine per se correlativo non primo scilicet sine actu potentiae activae. Ad aliud, quod species primo refertur ad genus, et per se ad individua, unde genus est primum correlativum, et non potest esse sine individuis, quae sunt per se correlativum. Auctoritas in contrarium patet, quia intellectus si dicitur ad intelligentem, et ad intelligibile, idem dicitur bis aeque primo, quia respicit utrumque aeque. Vel aliter, tunc omne accidens habet duo correlativa scilicet subjectum et objectum. Ad aliud, quod ad quod refertur genus, et species, verum est, sed non primo.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio 14. et ultima hujus quinti de habitudine unius ad plura, et possibilitate ejus, t. c. 20. quae etiam satis clara et correcta est, et sententia Doctoris determinata et notabilis, quam etiam habet in Praedicamentis, c. de Ad aliquid q. fin. Vide 13. q. Quodlibetiart. 2. singularissime motiva aliorum ibi, et instantias hinc inde adducat lector.