REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum sint plures caeli mobiles?
Alens. 2. p. q. 18. m. 4. et q. 52. art. 4. Albert. tract. de quatuor caelis q. 4. a . I. Aegid. l. 2. Hexaemeron. c. 36. Conimbr. l. 2. de aelo, cap. 5. quaest I.
Quod non. Genes. 1. Fecit duo luminaria magna, et stellas, et posuit ipsa in firmamento caeli ; igitur corpora caelestia sunt in eodem caelo.
Item, 5. Metaph. text. 8. Continuum est, cujus motus est unus et indivisibilis secundum tempus ; sed ad motum primi orbis inferiora omnia moventur ; igitur sunt continua ; igitur unus orbis. Antecedens patet, quia motus superioris orbis et inferioris sunt indivisibiles secundum tempus.
Oppositum, si non esset nisi unum caelum mobile, impossibile esset stellas aliquas non semper esse aeque distantes ab invicem ; consequens est contra sensum. Consequentia patet, quia si sint in uno orbe, et aliquando plus distent, aliquando minus, oportet illud dividerecaelum, vel duo corpora esse simul.