PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur:
" Et nemini dixerunt in illis diebus, "
Ante Passionem," quidquam, " nec de apparentibus cum Christo, nec de majestate Christi, " ex his quae viderant, " (sicut dictum est) corporalibus oculis in magnifica gloria. Daniel. XII, 4: Claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum.
" Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa. "
Hic incipit pars illa quae est de confirmatione traditae potestatis, in qua duo sunt consideranda: modus videlicet utendi potestate, et modus sequendi Christum eorum qui in potestate sunt ponendi. Et haec duo ordine eodem quo hic dicta sunt, determinat.
Usus autem potestatis, aut est in eo qui constituitur in potestate ecclesiastica, aut in eo super quem potestas accipitur. Si autem consideratur in eo super quem potestas accipitur, sciendum quod ex parte illa semper potest impediri potestas ecclesiastica ne consequatur effectum. Et quoad hoc inducitur historia de lunatico, quem Apostoli curare non potuerunt.
Si autem attenditur potestas in eo qui in potestate constituitur, consideratur adhuc tripliciter, quoad tria quae sunt in eo qui habet super alios potestatem : quorum primum, quia potestas constituit in gradu dignitatis et altitudinis : et sic abuti potestate est inflari potestate, et bene uti potestate est humilem se recognoscere. Et quoad hoc ordinatur potestas in historia quae secundo inducitur.
Secundum (quod est in eo cui potestas committitur) est vita idonea in hoc quod in vita utatur potestate secundum formam qua Christus praecessit. Et posset credere aliquis, quod non sequens Christum in vita, non haberet potestatem ecclesiasticam, quod non est verum : et quoad hoc ordinatur potestas in historia tertio loco inducta.
Tertium est usus potestatis contra malos et rebelles, contra quos non semper oportet cum indignatione et furore procedere : et quoad hoc ordinatur potestas in historia quarto loco inducta.
Primo ergo ostenditur, quod quantumcumque idoneus sit Praelatus Ecclesiae, potestas ejus aliquando in sacramentis effectum non consequitur, si obicem ponat ille in quem, utitur potestate sacramentali.
Dividitur autem haec historia in tres partes: in quarum prima miraculum expostulatur: in secunda, perficitur: in tertia, commendatur.
In prima harum tres sunt paragraphi: turbarum videlicet intercessio, miseriae daemoniaci allegatio, et discipulorum de impotentia curationis accusatio.
In primo horum tria dicuntur : quando videlicet, et ubi, et qualiter occurrit turba pro misero intercedens.
De primo dicit:
" Factum est autem, "
Secundum Dei dispositionem, ad cujus dispositionem Christus omnia fecit. Joan. IV, 31: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, scilicet Patris, ut perficiam opus ejus. Luc. II, 49 : In his quae Patris mei sunt oportet me esse.
" In sequenti die. "
Lux una in demonstranda luce suae speciei, contemplantibus in monte. Lux alia in demonstranda virtute, activis in valle. Hae enim dies duae, sunt activorum et contemplativorum quasi duae illuminationes. In prima illuminat mirabiliter a montibus aeternis: in secunda clamat : Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae .
Et hoc est: "In sequenti die, " quia prima est lux contemplationis in fulgore verbi. Sequens autem dies actionis in virtute operationis verbi, quia actio informatur ex contemplatione.
" Descendentibus illis de monte. "
Ecce locus ubi factum est in descensu montis Thabor. Si enim ascendat Dominus, nos illuminat: et si descendat, nos curat. Et sic undique nostram operatur salutem. Psal. CIII, 8: Ascendunt montes, et descendunt campi in locum quem fundasti eis. Dum enim ascendit, nos ascendere facit: et cum descendit, nobis et nostrae infirmitati condescendit: nec tantum altis et sapientibus debitor est in monte, sed et infimis et inferioribus in valle. Ad Roman. i, 14 et 15 : Sapientibus et insipientibus, debitor sum. Ita, quod in me, promptum est et vobis, qui Romae estis, evangelizare.