MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum B. Virgo receperit aliquam g ratiam per sacramentum
Paenitentiae ?
Consequenter quaeritur de sacramento paenitentiae, Utrum per illud aliquam gratiam recepit beata Virgo?
Et videtur, quod non: quia
1. Paenitentia est secunda tabula post naufragium : quia si quis vestem innocentiae in baptismo perceptam corrumperet, per poenitentiam reparare poterit: sed beata Virgo numquam naufragavit per peccatum actuale: ergo numquam fuit confessa, aut contrita : sed sine contritione non est gratia per sacramentum paenitentiae: ergo beata Virgo non suscepit gratiam per sacramentum paenitentiae. .
2. Item, Confessio est ficta sine contritione : hic autem non fuit contritio : ergo nec confessio.
3. Item,Utrumque est de peccato: hic autem nullum peccatum : ergo nec con- fessio, nec contritio, nec paenitentia fuit Sed contra :
1. Confessio fuit in lege nova et veteri: ergo omnes tenentur confiteri.
2. Item, Beatissima Virgo fecit confessionem operis servando purificationem et offerendo oblationem statutam .pro purificandis: ergo debuit confessionem facere oris,
3. Item, Poenitentiam agite , Glossa : " Prima virtus per poenitentiam veterem hominem perimere ". Item alia Glossa: " Paenitentia est prima virtus ". Sed beatissima Virgo habuit omnes virtutes : ergo et paenitentiam.
4. Item, Non obstat, quod non habuit peccatum : quia dicit gregorius: " Bonarum mentium est culpas agnoscere, ubi. culpa non est : " ergo poterat confiteri .