IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(1) Sed de ista: Christus esthomo, etc. Dicit Varro dist. praesenti, quaest, unica, quod tantum est per accidens, quia est sensus, cum dico: Christus est homo, Christus est Verbum, quod est homo, quia inter exigens et exactum cadit ista implicatio, supple relativum medium, puta qui, vel quae, vel quod. Nam cum dico : Verbum est homo, ly Verbum est exigens, et homo est exactum, et ideo inter illa cadit implicatio media.
(m) Sed contra, quia istud dictum Prisciani. Hic non negat Doctor quod propositio Henrici non possit esse vera, scilicet : Christus est Verbum, quod est homo ; sed bene negat, quod semper inter exigens et exactum cadat implicatio media, ut patet de substantivo et adjectivo, nam substantivum exigit adjectivum, ut in ista : Joannes est homo albus, ly homo exigit album, et tamen inter hominem et album non requiritur necessario implicatio media, sic dicendo : Joannes est homo albus, id est, Joannes est homo, qui est albus, quia tunc esset procedere in infinitum, quia aut ly album dicit formam immediate inhaerentem homini, et tunc implicatio non requiritur ; aut ly album dicit ipsam implicationem vel significatum pro implicatione, et tunc album non praedicaretur de homine, vel ergo oporteret dicere quod album immediate praedicatur de homine, quod est intentum vel quod tantum significatum per implicationem, et sic album non praedicaretur, vel si aliquid aliud, esset processus in infinitum ; homo ergo et albus simul intransitive construuntur, cum nulla implicatio media cadat.
in) Ad argumenta, etc. Primum argumentum cum sua responsione clarum est in littera, nec indiget aliqua expositione.
Secundo arguit ibi: Idem non praedicatur, etc. Et ratio stat in hoc, si haec est vera: Deus est humanatus, ergo Deus non est homo, quia quando concretum praedicatur de aliquo, ejus abstractum non praedicatur de eo, quia si haec est vera: homo est albus,haec erit falsa: homo est albedo ; sed humanum est concretum hominis, ergo, etc.
Et quod dicit de problemate accidentis, vide ibi, quia si color praedicatur in quid de albedine, ut dicendo: albedo est color, non potest praedicari de ipsa in concreto, ideo haec est falsa: albedo est colorata, et sic hoc problema est distinguendum : albedo est colorata quia cum color praedicatur de illa in quid, de illa non potest praedicari denominative, ergo si praedicatur de aliquo denominative, de eodem non potest praedicari in abstracto.
(o) Ad secundum dico. Dicit Doctor, quod humanatum non est denominativum hominis sive humanare. Nam proprium denominativum hujus, quod est esse hominem, est hominem fieri.
Et dicit Doctor, quod denominativum, quod significat formam in fieri, ut album fit, dicitur de eodem subjecto, de quo dicitur ipsa forma denominative sumpta, ita enim haec est vera, album fit ; ergo album est, et e contra. Patet, si exponatur per incipit, nam cum dico, album incipit esse, vel Joannes incipit esse albus, sic exponitur. Joannes est nunc albus, vel in isto instanti est albus, et immediate ante hoc non fuit albus ; ergo incipit esse albus.
Idem dico de ista : homo fit, et homo est, quia si exponatur ista, homo fit, sic debet exponi per unam de praesenti affirmativam, et aliam de praeterito negativam ; affirmativa est ista: homo est, et negativa est ista: et immediate ante hoc non fuit ; ergo homo fit vel incipit esse; patet ergo, quod denominativum hujus: hominem esse, est homimen fieri , et non humanari.
Et addit, quod proprium denominativum hominis est humanum, licet enim hominem fieri sit proprium denominatum hujus, quod est hominem esse, tamen humanum est denominativum hominis absolute sumpti, et sic humanum non dicitur de Deo, quia haec est falsa: Deus est humanus.
Et addit Doctor, quod hoc denominativum, scilicet humanum, debet intelligi eo quod a substantiis denominantes supposita possunt accipi ulteriora denominativa, quod non est propter informationem, sicut dicimus quod homo denominat Franciscum, quia Franciscus est homo, et accipitur ibi homo denominative, qui tamen praedicatur quidditative, non tamen per informationem denominat Franciscum ab homine ; ergo possunt abstrahi multa denominativa, quae tamen non denominant per informationem, ut accidentia.