REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Novem esse caelos secundum antiquos. Colligitur iste numerus ex distantia Planetarum inter se, et ad stellas fixas, fixarum ad polum et motum diurnum, qui non potest esse a stellato, quia babet alium proprium ; unde ponitur nonum, quod est septimam mobile. Alii postea invenerunt decimum, constituentes duo in stellato. Non loquitur Doctor de Empyreo, quia ratione non scitur. Patres illud ponunt, Basil. hom. 2. et 3. in Hexaemer. Damasc. lib. 2. c. 6. Clem. I. et 2. Recog. Hilar. in Psal. 112. Atbanas. Chrys. et Theophyl. in c. 4. ad Hebr.
Ad quaestionem. Omnes Astronomi et Naturales unum supponunt, scilicet quod non est ponenda stella moveri, nisi ad motum orbis, in quo est ; aliter enim vel esset vacuum in orbe, vel caelum esset rarefactibile et condensabile, quia stella egrediens de suo proximo continente in aliam partem sui divideret partem orbis, vel simul esset cum illis. Et ex isto sequitur quod omnes duae stellae, quae quandoque magis distant ab invicem, quandoque minus, habent alium orbem, et alium.
Secunda propositio, quem supponunt, est, quod non est stella aliqua quin possit deprehendi per instrumenta ; nec etiam locus stellae in signis, ut patet per Ptolemaeum dictione 5. Almagesti, cap. 1. et praecipue per armillas. Sed notum est per ista instrumenta, tantum septem corpora caelestia sic se habere, quod aliquando distant inter se, et respectu aliorum ; igitur tantum sunt septem orbes deputati septem Planetis erraticis, quia Aristoteles 11. Metaph. dicit quod non est ponendus orbis, nisi gratia lationis alicujus astri ; igitur tot sunt caeli, quot sunt Planetae. Non oportet igitur ponere caelum, quod non deprehenditur per stellas.
Ulterius oportet ponere orbem sphaerae stellarum fixarum, quae ponuntur omnes in uno orbe, nam stellae semper sunt in eadem propinquitate et distantia. Patet enim per figuram: Si tres stellae faciunt triangulum in caelo, ita facient in aeternum, ideo convincitur quod in uno orbe sunt.
Praeter istos oportet ponere caelum nonum, licet Aristoteles primo de Caelo, hoc non affirmavit, non tamen negavit ; tamen ratione convincitur hoc, quia unius orbis non est nisi unus motus primus, licet orbes inferiores habeant varios motus ; sed caelum stellarum non potest moveri tantum motu primo diurno, qui est motus primus, 8. Physic. uniformis ab Oriente in Occidentem ; igitur oportet quod ille motus sit primus motus orbis, ut noni. Quod autem motus ille uniformis non sit semper motus sphaerae octavae, probatur quia per instrumenta deprehenditur quod aliqua stella fixa aliquando magis distat a circulo aequationis diei, et a polis in mobilibus simpliciter, aliquando minus.
Item, eaedem stellae aliquando magis distant ab intersectione Aequinoctialis et Zodiaci, aliquando minus, quod non facit aliqua pars orbis moti isto motu uniformi.
Contra Aristoteles dicit duodeci mo Metaph. quod non oportet ponere orbem, nisi gratia lationis astrorum ; igitur non oportet ponere orbem motum, nisi propter motum astri in eo.
Dico quod ex motu astrorum deprehenditur talis orbis, non tamen est necesse ponere istum orbem gratia lationis alicujus astri existentis in ipso, sed gratia lationis astri alicujus orbis ; et etiam oportet ponere gratia omnium motorum, quod sit aliquid primum motum. Nunc autem deprehenditur istas stellas cum motu uniformi diurno habere motum lationis, secundum quam magis et minus distant a polis Aequinoctialibus, et similiter motum longitudinis habent, secundum quem eaedem stellae magis et minus distant a capite Arietis et Librae immobili, quod non fieret per motum unius orbis ; ideo oportet ponere alium orbem, cujus accidens proprium sit motus diurnus unifor mis.
Sed discrepant hic Naturales ab Astrologis de motibus Planetarum, et de orbibus, nam apparet Planetas sensibiliter moveri contra raptum primi orbis, scilicet ab Occidente in Orientem, cujus probatio est ; nam esto quod aliqua stella sit conjuncta cum Planeta quantum ad aspectum in una nocte, in sequenti vel pluribus noctibusapparebit distantia notabilis illius Planetae a stella versus Orientem, ex quo convincitur quod Planetae motus est ad Orientem. Sed utrum sit ita secundum veritatem, quod scilicet orbis Planetae volvatur ab Oriente ad Occidentem, vel tanlum hoc sit secundum apparentiam, dubium est. Alpetragius tamen in suo libro intendit salvare istam apparentiam, ponendo omnes orbes moveri ad unam partem, scilicet ad Occidentem per motum proprium, et hoc per duas propositiones.
Prima propositio est ista, quod motus corporum inferiorum subjiciuntur motibus corporum superiorum, et ideo motus omnium sphaerarum inferiorum sunt tantum ad eamdem partem, cum motu sphaerae primae, qui est ad Occidentem uniformiter.
Secunda propositio est, quod omnis virtus in remotiori debilius operatur quam in propinquiori, et ideo virtus motiva sphaerae primae,quae est ad Occidentem, uniformiter in orbe propinquiori causat motionem Occidentem fortiorem et velociorem, in orbe vero magis distanti debiliorem et tardiorem ; et ideo Luna ab ista velocitate diurni deficit, quia primus motus diurnus fit in die naturali, alii orbes incurvant istum motum unde Luna per tredecim gradus Zodiaci deficit versus Occidentem a motu orbis primi ; et ideo vocat Alpetragius istos motus orbium aliorum a primo, motus incurvationis, et sic videtur procedere in suo discursu, cum tamen non faciat secundum veritatem. Et de isto bene dicit Linconiensis primo capitulo sui Corripuit, eum niti conjecturis.