LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De barba Jovis, belonica, basilisco, bo-
ragine, beta, basilicio. Barba Jovis herba est vehementis frigiditatis, cujus folia in superiori extremitatem habent Illorum, et exterius extenduntur in cortice sicut folia cypressi : sed sunt lata folia barbae Jovis et spissa et humida, conferentia calefactioni hepatis. Qui autem incantationi student, dicunt ipsam fugare fulmen tonitrui : et ideo in tectis plantatur.
Betonica herba est nota, flore azurino, lata aliquantulum, et longa, habens folia in stipite sive crure longo calida et sicca. Hanc multum quaerunt necromantici, sicut et verbena, dicentes eam habere signa divinationis, quando decerpitur ad juramenta carmine aesculapii.
Basiliscus est herba quae dragustia vel serpentina dicitur, habens folia longa, et in medio lata, sed stricta ad utramque extremitatem. Florem autem habet croceum, et facit in semine multa grana, sicut botrus, et sunt primo viridia, et postea rufa quando sunt matura. Primum autem in siliqua profert ea quae est, sicut posterior pars serpentis in fine sicut cauda serpentis, et habet in stipite suo varietatem serpentis, et valet contra serpentis morsum succus ejus : et etiam dicitur quod portata curat a serpentibus omnibus.
Bobago herba est in foliis sicut arnoglossa, et habet folia aspera, et stipitem totum Ianuginosum, florem hyacinthinum ut stellam dispositum, in quo est compositio quinque quinariorum, quorum primus est exterior qui fuit theca floris, et postea sunt quinque parvulae eminentiae in flore ipso, et sunt quasi primae extremitates foliorum, et hyacinthinae superius, et inferius albae : post illas ad intrinsecus floris sunt quinque virgulae hyacinthinae longae, et rectae, et in medio illarum est una virgula longior eis, et illae sunt spicae floris. Est autem herba humida et calida temperata : et ideo boni sanguinis dicitur esse generativa.
Beta autem est herba quae a quibusdam blitus vocatur, herba duarum specierum. Quaedam enim est viridis in cruribus foliorum suorum. Et quaedam rubea, et haec est major et melior. Habet autem utraque folia sicut planta nisi quod longiora sunt. Et est frigida et humida, temperate tamen, et ideo cum petroselino commixta esui competit, et est mollis et facilis digestionis quando decocta est in cibis.
Basilicio est herba delectabilis odoris, fere sicut odor viiii, et est duorum modorum. Quaedam enim habet folia parva, sicut majorana : et quaedam majora, fere sicut menta, et est calida et sicca.