MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Quis fuit confessor B, Virginis, si fuerit confessa?
Quaeritur igitur, si fuerit confessa, quis fuit confessor ejus ?
Et videtur, quod beatus Petrus: quia ordo est inter confitentes confessores :
ergo cum suprema confitens fuerit beata Virgo, debuit confiteri supremo confessori et dignissimo : hic autem est Papa: ergo debuit confiteri beato Petro, qui fuit Papa.
Sed contra :
Superior praelatus non debuit se in-
tromittere de administratione sui inferioris, utpote Metropolitanus sui suffraganei, nisi in determinatis casibus : ergo cum beata Virgo esset specialiter beato Joanni commissa, ab ipso debuit recipere sacramenta .''
QU STIO XLI.
Utrum B. Virginis plenitudo compleat illam g ratiam quae confertur
sub Ordinis sacramento ?
Post hoc quaeritur de sacramento Ordinum, Utrum ista beatissimae Virginis plenitudo comprehendat et illam gratiam quae confertur sub ordinum sacramento ?
Et videtur, quod sic.
1. Ordo enim est ad multiplicationem fidelium spiritualem : sed multiplicatio spiritualis pertinet ad matrem spiritualem : beata autem Virgo est spiritualis mater omnium fidelium : ergo ipsa debuit habere Ordinis sacramentum.
2. Item, Penes Ordines distinguuntur in Ecclesia dignitates, ut patet in Papa, Archiepiscopis, etc: sed beatissima Virgo In Ecclesia continet summam dignitatem : ergo et supremum habuit ordi- nem.
3, item, Ecclesiastica hierarchia est ad exemplar coelestis hierarchiae formata : sed in caelesti hierarchia, ut dicit Dyonisius, omnes superiores habent pro prietates inferiorum et excellentius : ergo in Ecclesiastica hierarchia sic erit : sed beata Virgo in Ecclesiastica hierarchia luit suprema et dignissima persona: ergo habebit dignitates et proprietates
inferiorum: et sic habebit omnes ordines.
4. Item, Character ordinum est character excellentiae : ergo potissime inerit ei quae omnes creaturas excellit digoi-
5. Item, Apostolus : Omnis anima potestatibus sublimioribus subdito sit . ''Sed beata Virgo nulli potestati humanae subdita tenebatur esse. Ergo fuit suprema ordine et dignitate.
6. Item, Cui inest majus, et minus poterit inesse : sed magis est quod per alicujus consensum et verbum de carne propria formetur corpus Dominicum, quam quod per ejus ministerium panis transformetur in ipsum corpus : primum enim facit esse ma,trem Dei, secundum autem ministerium Christi. Sed primum in beatissima Virgine factum fuit. Ergo et secundum fieri potuit.
7. Item, Si mulieribus pro maledicto impositum fuit, quod non sint susceptivaer sacrorum ordinum, ab hoc maledicto immunis debuit esse, quae ab aliis mulieribus excepta fuit: eo quod sola inter mulieres benedicta fuit: ergo si
mulieres non debent ordinari, quia mulier initium peccati fuit, ergo per oppositum illa ordinari debuit quae omnibus principium vitae fuit.
8. Item, Quaecumque causa in aliis mulieribus generalis fuit, beatam Virgi- nem non includit, quae non de numero omnium fuit sed super omnes fuit, juxta illud Esther, xv, 12: Quid habes, Esther,
ego sum frater tuus. Et infra, v. 13: Non enim pro te, sed pro omnibus haec leae constituta est. Quasi diceret: Tu non es de omnibus, sed super omnes .