CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Resolvit, non implicare essentiam sine personis, vel unam personam sine alia, terminare actum intellectus et voluntatis beati, quia est objectum primarium et reliqua sunt secundaria, et solvit argumenta pro Henrico.
Quantum ad istum (b) articulum de potentia absoluta Dei, non video contradictionem quin possibile sit ex parte intellectus et voluntatis, quod utriusque actum terminet essentia et non persona, vel una persona et non alia, puta quod intellectus videat essentiam non personam, vel unam personam et non aliam, et quod voluntas fruatur essentia non persona, vel una persona et non alia. Hoc persuadetur sic :
Pater prius origine quam generet Filium est perfecte beatus, quia nullam perfectionem sibi intrinsecam habet a persona producta. Beatitudo est enim perfectio intrinseca personae beatae. Sed si in illo priori est Pater perfecte beatus: igitur in illo priori habet objectum perfecte beatificans. Non videtur autem in illo priori habere essentiam communicatam tribus ut objectum, sed ut essentiam absolute, vel essentiam ut est in una persona praecise; ergo non est de ratione essentiae ut est objectum beatificum, quod beatificet inquantum est communicata tribus, et ita non videtur contradictio sive quantum ad fruitionem, sive quantum ad visionem.
Respondetur (c) quod Pater habet essentiam ut in tribus personis pro objecto, et tamen primo secundum originem, quia ex se habet illam essentiam objectam sibi, et hoc est esse prius origine. Non est enim ibi prioritas aliqua secundum quam objiciatur sibi essentia, ut est in una persona non ut in alia, sicut nec ipsa in aliquo priori naturae objicitur uni personae et non alii, sed tantum uni objicitur ex se, alii non ex se.
Contra, quaelibet persona intelligit formaliter intellectu ut est in ipsa, non ut est in alia, nec ut est in tribus, ut patet ex 15. de Trinit. cap. 7. Quaelibet persona intel ligit sibi ipsi; igitur ita videtur, quod quaelibet intelligit perfecte per se intelligendo essentiam ut est in se formaliter ; igitur perfecta intellectio quae est beatifica, non necessario ex se requirit essentiam ut in tribus. Probatio primae consequentiae non minus ad intellectionem requiritur intelligibile quam intellectus ; igitur in perfecte intelligente ex se non minus requiritur, quod habeat in se objectum ut formaliter intelligibile, quam quod habeat intellectum ex se ut quo intelligat.
Confirmatur ratio (d), quia si Pater intelligat beatifica visione essentiam ut in Filio: igitur aliquid quasi reciperet a Filio, vel ab aliquo ut in Filio. Consequentia probatur per argumentum Philosophi 12. Met. quo probatur Deum non intelligere aliquid aliud a se, quia tunc vilesceret ejus intellectus, quia perfectionem reciperet ab intelligibili, igitur ita hic ; imo (e) quod est majus inconveniens, perfectionem simpliciter, puta visionem beatificam quasi reciperet Pater a tribus personis ut objectis, vel ab aliquo ut in tribus, et tunc videntur sequi duo absurda. Primum quod non omnem perfectionem habet Pater a se, et sic non esset prius origine. Aliud, quod non omnis perfectio simpliciter et essentialis sit aliquo modo prior proprietatibus, sed aliqua quasi posterior ipsis personis, puta ista quae est ab objecto ut in tribus, etc.
Praetereant intellectus ut non in se, sed ut in aliquo producto esset principium beatitudinis Patris, Pater non esset beatus a se; ergo si essentia ut in producto esset per se objectum beatitudinis, Pater non esset beatus a se. Consequentia probatur, quia objectum non minus requiritur ad beatitudinem quam intellectus.
Respondeo, objectum requiritur ut praesens non ut inexistens; intellectus requiritur ut inexistens, quia eo formaliter intelligit Pater, non sic objecto. Hoc patet, quid nullus est beatus, nisi intellectu inexistente; est autem aliquis beatus objecto non inexistente, et esset naturaliter beatus si naturaliter haberet objectum praesens, licet non inexistens, non sic autem de intellectu. Contra, quandocumque aliquid est a se tale, erit tale si per impossibile quodlibet aliud non esset.
Item, Pater non recipit aliquid a Filio vel ab aliquo ut in Filio, sicut ab objecto beatitudinis suae, quia quod est a se non requirit aliquid necessario ad sui esse quod non est a se, et hoc tanta necessi tate quanta dependens requirit illud a quo dependet.
Haec ratio bene concludit, quod Pater non tantum ex parte intellectus, sed ex parte objecti habet a se unde sit beatus, et per consequens essentiam ut essentia beatificat, non tamen ut in tribus, quia ita requiritur objectum praesens a se sicut intellectus;ergo breviter in summa a se beatus est Pater utroque modo, scilicet intellectu et essentia. Quia fiat tale enthymema : A se beatus est Pater, ergo habet objectum beatificum ut beatificum a se; ergo non habet illud ut in tribus pro objecto, quia tunc ut in Filio per se quasi ageret ad beatitudinem Patris.
Respondeo comparando essentiam, ut essentia est, primum objectum beatificum ad Patrem, licet simul necessario beatificetur cum tribus, ita etiam necessario simul cum tribus intelligit creaturas, non tamen est ab eis, Filio scilicet et Spiritu sancto, recipit intellectionem carum, sed ab essentia, tanquam ab objecto quam habet a se, ita comparando essentiam divinam ad intellectum creatum potest esse objectum primum sine secundo objecto.
Modus ponendi est iste (f) :
Actus omnis habens primum objectum a quo essentialiter dependet, et objectum secundum a quo essentialiter non dependet, sed tendit in illud virtute primi, licet non possit manere idem actus nisi habeat habitudinem ad primum objectum, potest tamen manere idem sine habitudine ad secundum objectum, quia ab eo non dependet. Exemplum, idem est actus visionis essentiae divinae et aliarum rerum in essentia: sed essentia in se est primum objectum, res visae secundarium objectum.
Non posset autem manere eadem visio nisi esset ejusdem essentiae, posset autem manere absque hoc quod essent res visae in ea. Sicut igitur Deus, absque contradictione, potest cooperari ad actum illum inquantum tendit in primum objectum, non cooperando in ipsum inquantum tendit in secundum, et tamen est actus idem; ita sine contradictione potest cooperari ad visionem essentiae vel fruitionem, quia essentia habet quasi rationem primi objecti non cooperando eidem actui visionis vel fruitionis inquantum tendit in personam, et ita in unam quo 1 non in aliam, quia personae habent rationem objecti quasi secundarii.
Per hoc ad argumenta (g). Cum primo dicitur de visione confusa, dico quod universale in creaturis dividitur in suis singularibus, hoc autem quod est dividi, imperfectionis, ideo non competit ei quod est commune in Deo, imo essentia divina quae de se est communis personis, est de se haec; ideo igitur est cognitio alicujus universalis abstracta a singularibus, confusa et imperfecta, quia objectum est confusum, divisum in illis, quae in ipso confuse concipiuntur. Haec autem cognitio essentiae divinae distincta est, quia est objecti, quod est de se hoc, et tamen non oportet in illo distincte concepto, personam distincte concipi, quia illud non est primus terminus visionis vel fruitionis, ut dictum est.
Ad secundum, cum dicitur (h) de essentia existente, etc. Dico, quod necessarium est terminum visionis esse existens inquantum existens, non tamen oportet quod subsistentia, id est incommunicabilis existentia, sit de ratione termini visionis. Essentia autem divina est de se haec et actu existens, licet non includat de sua ratione incommunicabilem subsistentiam, et ideo ipsa ut haec, potest terminare visionem, absque hoc quod videantur personae. Exemplum, album videtur intuitive inquantum existens et praesens visui secundum existentiam suam, non oportet tamen album videri tanquam subsistens, vel inquantum habet rationem suppositi, quia non habet rationem suppositi, nec suppositum in quo est, videtur.
Ad formam argumenti, patet, quod licet non sit visio nisi existentis inquantum existens, et non est existens nisi in persona, non sequitur: igitur est existentis inquantum in persona est, sed tantum debet inferri quod est subsistentis vel existentis in subsistente.
Ad tertium dico (i), quod prima propositio est falsa, nisi quando in illis ex natura rei distinctis, ipsum primum visum distinguitur, sicut patet in exemplo tuo de basi pyramidis. Nam albedo et album visum distinguuntur in partes in quibus videtur, et ideo non distincte videretur album nisi illae partes, in quibus distinguitur album visum distincte videretur. In proposito autem etsi personae ex natura rei distinguantur, tamen essentia visa non distinguitur in eis, quia est de se haec, ideo potest distincte videri sine illis visis quae subsistunt in ea.
Ad aliam deductionem ulteriorem, de voluntate etsi non oporteat respondere, quia antecedens est falsum et jam negatum, tamen quia consequentia non videtur necessaria potest responderi, cum dicit quod voluntas non plus abstrahit quam intellectus ostendit, dico quod intellectus potest ostendere aliquod objectum primum voluntati, et in isto primo objecto ostendere potest aliquod per se objectum, sed non primum, et vocatur hic objectum primum totum illud ad quod terminatur actus, et objectum per se quod includitur per se unitive in objecto terminante primo. Utraque autem ratio ibi ostensa sufficit ad hoc, quod voluntas habeat actum suum circa illud. Non enim oportet quod voluntas velit totum primum ostensum, sed potest velle illud, quod ostenditur in illo ostenso et etiam non velle. Exemplum ponitur tale : In Episcopatu ostenditur Sacerdotium, talis ostensio sufficit ad hoc quod voluntas habeat velle vel nolle circa Sacerdotium, ita quod ex tali ostensione possit habere velle circa Episcopatum et non circa Sacerdotium; tamen non est nisi una ostensio, et ostensio unius objecti primi in quo tamen includitur aliquid ut per se objectum. Dico tunc, quod voluntas non abstrahit universale a particulari vel singulari, sed voluntati ostenduntur plura objecta per intellectum, qui est aliquorum plurium inclusorum in primo objecto, quorum utrumque ut sic ostensum, potest voluntas velle, vel non velle. Ad confirmationem cum dicitur, objectum aut differt re, aut ratione. Dico quod differt ratione. Et cum probatur quod non, quia intellectus non distincte concipit hoc ab isto, dico, non oportet ad distinctionem rationis quod intellectus habeat illa sicut objecta distincta, sed sufficit quod in primo objecto concipiat aliquid.
Ad aliud de quietatione dico, quod Pater aeternus quietatur in essentia sua ut est in se ; non ergo sequitur, ergo non potest quietari in essentia ut est in Filio vel Spiritu sancto ; imo quietatur in essentia sua ut communicata est eis, et hoc eadem quietatione qua quietatur in essentia ut est in se. Quod enim quietatur primo in aliquo objecto, quietatur in illo in quocumque est secundum illum modum ; ita hic, si beatus prius fruatur essentia, postea persona, non quietatur ulteriori quietatione quam prius quietabatur, sed eadem quietatione, inquantum objectum quietans terminat ut in aliquo, et prius non terminabat ut in illo.
Per hoc ad ultimum argumentum dico, quod non erunt ibi duo actus, quia quicumque actus est ibi fruitionis vel visionis, est objecti primi sub una ratione formali. Sed iste actus unus potest esse objecti per se virtute primi objecti, vel potest esse tantum ipsius objecti primi: nec ergo erunt duo actus ejusdem speciei simul nec successive.
Ad illud de imagine, responsionem quaere.
Potest dici quod concludit de facto regulariter et de potentia ordinata, licet oppositum esse posset de potentia Dei absoluta.
Vel dicatur quod consequentia non valet, quia licet Deo trino voluntas fruatur, non tamen ut trino. Quaere infra solvendo tertium principale hujus quaestionis, et supra contra opinionem Avic. quaest, 1. hujus dist. et alibi ut scis ad illud motivum de imagine.