In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum ista sit vera : Deus factus est homo?
D. Thom. 3. p. q. 16. art. 6. et hic q. 2. art. 1. D. Bonav. art. 1. q. 2. Richard. art. 1. 9.3. Durand. q. Vorillon. q. 1. Suar. 3. p. tom. 1. d. 33. Vasq. 3. p. d. 63. vide Scot. 9. Met. q. 11. in solut. secundi princip.
Secundo quaeritur, utrum ista sit vera : Deus factus est homo ? Et arguitur quod non, quia tunc esset factus. Consequens est falsum; ergo et antecedens. Probatio consequentiae, sequitur : Socrates est factus homo ; ergo est factus ; igitur homo non distrahit hoc praedicatum, quod est esse factum ; ergo ubique infert.
Praeterea, si Deus est factus homo ; ergo mutatus est ad humanitatem. Consequentia patet universaliter in omnibus, ut factus est albus, ergo mutatus est ad albedinem, et ita de aliis.
Praeterea, si Deus est factus homo ; ergo Deus est factus Deus. Consequentia probatur, quia propter unionem naturarum est communicatio idiomatum, et ita sicut occidens hominem, occidit Deum, ita si factus est homo, factus est Deus.
Contra in Symbolo Nicaeno : Homo factus est. Item etiam in Evangelio Joan. I. Verbum caro factum est. Caro ponitur ibi pro homine. Item I. de Trinit. cap. 13. Talis fuit illa unio, quae Deum faceret hominem, et hominem Deum.
Ista propositio : Deus factus est homo, distinguitur, quod factio potest referri, vel ad compositionem vel ad alterum extremorum ; et hoc dupliciter, scilicet vel in se, vel in ordine ad alterum extremum, et pertractantur membra diffuse, sive in uno sensu, sive in alio.