QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Utrum divisio scientiae in Physicam, Mathematicam, et Divinam sit sufficiens?
Aristot. hic c. 1. et lib. 11. c. 6. Boet. De Trinit. c. 2. Damasc. c. 1. Pkysiolog. Avicen. 1. Met. c. 6. D. Thom. hic lect. 2. Albert, ibid. tract. 1. c. 2. Auton. Andr. q. 3. Mirand. lib. 13. de Evers. sing. certam. sect. 6. et 7. Fons. hic c. 1. q. 6. sect. 2. et 3. Hurtad. disp. 1. Met. sed. 6. subject. 2.
Arguitur quod non, quia Logica neque est circa agibilia, neque factibilia: ergo est speculativa, nec tamen est aliqua illarum: ergo, etc. Item, moralis nulla est istarum, est tamen Theorica. Probatio, nam omnis habitus intellectualis circa agibilia, est prudentia, quia sic definitur Prudentia 6. Ethicor. cap. 6. quod est recta ratio agibilium; moralis autem scientia non est prudentia, quia tunc omnes habentes eam essent prudentes, et ita virtuosi moraliter: ergo moralis scientia non est recta ratio circa agibilia, neque factibilia, ut patet: ergo, etc. Item, ens aequaliter dividitur in decem Genera ex 5. hujus, text. com. 14.
ergo sicut unum dividens scilicet quantitas facit scientiam specialem, ut Mathematicam, ita quodlibet aliorum. Item, substantia incorporea habet proprietates, vel proprias passiones alias a passionibus entis et substantiae, sicut et substantia corporea et perfectiores passiones habet, quanto est ens perfectius; ergo si de substantia corporea est scientia specialis, ut Mathematica, vel naturalis, in qua considerantur propriae passiones ejus, ita videtur per locum a minori, quod de substantia incorporea est alia scientia specialis praeter Metaphysicam, in qua non considerantur de ipsa, nisi propriae passiones entis, vel substantiae. Item, quod non sunt tot, videtur, quia Metaphysicus habet considerare omnia secundum quidditates suas, etiam in speciali: ergo et omnes passiones omnium; ergo non est alia scientia. Probatio antecedentis per Aristotelem hic in littera, nulla scientia rationem facit de eo quod quid est; sed vel ex sensu supponunt quod quid est sui subjecti, vel aliunde accipiunt. Item, quod non sit distinctio inter Mathematicam et Metaphysicam, arguitur, quia videntur esse de eodem ; quantitas enim in utraque consideratur, sic etiam in naturali scientia consideratur, ut patet 2. Physicor. t. c. 16. et inde: ergo nec illa distinguitur ab alterutra istarum.