REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Putat Doctor contra Alpetragius) et Aristotelem cum communi, ponendos esse orbes excentricos, id est, non ejusdem centri cum mundo, et in quolibet Planeta, ut evitetur sectio, penetratio et vacuum, ponendos esse tres orbes, quorum superior, secundum convexam, et inferior secundum concavam, sunt concentrici, secundum alias duas, excentrici mundo. Medius autem orbis, qui differens dicitur, .sub utramque superficiem, est excentricus mundo, sed concentricus superficiei concava? superioris, et convexae inferioris ; et juxta haec salvatur elongatio Planetarum sine sectione, penetratione vel vacuo. Vide figuras apud Doctorem in Oxon. quaest. 2. Pro intelligentia hujus quaestionis, oportet totam materiam de sphaera scire.
Sed est alia apparentia in caelo de motu Planetarum accedendo et recedendo a Zodiaco versus polum ad Septentrionem vel Meridiem, et vocatur motus latitudinis. Istum motum salvant Astronomi moderni per epicyclos, ut patet describenti theoricam Planetarum. Alpetragius tamen in libro suo sequens Aristotelem et Commentatorem, 2. Caeli et Mundi, qui negarunt epicyclos, vult salvare istum motum per egressiones polorum orbium Planetarum, a polis orbis signorum ad Aquilonem et meridiem. Sed alius motus apparet in Planetis, scilicet motus elevationis et depressionis, nam certissime convincunt Astrologi diametrum visum alicujus Planetae crescere et decrescere. Est autem diameter, illa pars quam nobis occultat Sol, vel alia stella, cum interponitur inter visum nostrum, et illam partem caeli ; illud maxime probo per eclipsim Lunae. Nam compertum est quod Luna et Sole existentibus in eadem distantia a nobis, scilicet a capite et cauda Draconis,
causatur inaequalis eclipsis sive secundum quantitatem, sive sit eclipsis partialis et particularis, sive secundum moram, si fuerit universalis, sive totalis ; quod non esset, nisi Luna vel Sol essent propinquiores terrae in uno tempore quam in alio, ut Luna videlicet caeteris existen tibus paribus ; tamen eclipsis major non est, nisi quia Luna est in majori latitudine umbrae, ut videtur tunc,quam alias. Sed hoc est impossibile, nisi per majorem accessum ad terram in uno tempore quam in alio, et ideo coacti sunt Astronomi ponere orbes Planetarum excentricos et epicyclos ; et de Marte apparet etiam quod sit alterius quantitatis.
Aliquando tamen Alpetragius credidit oppositum. Et Commentator. 12. Metaph. dicit se quondam in proposito habuisse salvare omnia ista, absque hoc quod ponantur orbes habentes aliud centrum, quam centrum mundi, sed in senectute sua omnia desperavit. Sed Aristoteles in de Caelo et Mundo, nititur probare excentricitatem, quia vel esset vacuum, vel oportet stellam findere orbem. Et Alpetragius in principio sui libri dicit quod excentricitatem in orbibus caelestibus abhorret natura. Sed Alpetragius per incurvationem et exitum polorum non potest salvare motum elevationis et depressionis, sed tantum per excentricos. Ideo Aristoteles male intellexit excentricos, quia quod ponitur totus orbis Lunae excentricus, et moveatur excentrice, hoc est impossibile, tunc enim necessario relinqueretur vacuum, si orbis superior sit concentricus mundo, vel stella findet orbem. Sed aliter possunt bene poni excentrici secundum modum ponendi Astro nomorum, qui ponunt circulum deferentem excentricum moveri in quodam concentrico, ita quod connexum unius sit excentricum ponendo quandoque excentricos, sicut patet scienti theoricam.
Ad primum principale, dico quod vocatur ibidem caelum lotum, quod est supra regionem elementarem, usque ad caelum Empyreum.
Ad aliud, dico quod alius est motus orbis superioris et inferioris, quia non simul complent circulum suum, sive hoc sit per defectum virtutis motivae, sive per proprium motum contra raptum firmamenti.