PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" Et statuit illum, "
Hoc est, firmiter collocavit, ut in aeternum ab exempli ratione non moveretur : ut ad ipsum se mensurans omnis ambitiosus confunderetur. Matth. XVIII, 2 et 3: Advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum, et dixit : Amen dico vobis, nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum.
Est autem attendendum, quod tria exempla correctionis Dominus ambitiosis adhibuit : virgam Aaron quantum ad introitum et vitae rectitudinem : Luciferum quantum ad paenam transgredientium: puerum autem quantum ad humilitatem non alta sapientium, in gradu dignitatis constitutorum.
De virga dicitur, Numer. XVII, 10 : Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel. Per flores enim et frondes et fructum virgae, Aaron in statum magnitudinis vocatus est. Ad Hebr. v, 4 : Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron. Vocatus ergo, rectus sit justitiae et judicii rectitudine, florens sit virtutis et conversationis pulchritudine, frondens eloquii venustate, fructificans meritorum accumulatione : et dignus erit ut ad statum magnum vocetur, et invitus trahatur.
Lucifer autem datur per exemplum poenae ambitiosorum. Ezechiel, xxviii, 16 : Eieci te de monte Dei,... de medio lapidum ignitorum. Et, ibidem, v. 17 : In terram projeci te : ante faciem regum dedi te, etc. Isa. XIV, 12 : Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, qui mane oriebaris ? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes ? Lapides igniti vertices sunt fulgorum Angelicorum, de quibus in tenebras interiores et exteriores Lucifer projectus est : et ante faciem regum, hoc est, ambitiosorum, regnare super alios cupientium, et in sede Dei sedere volentium, in exemplum est positus, ut homo terrenus cogitet quantis tenebris involvendus sit propter peccatum ambitionis : si Lucifer qui mane oriebatur prae caeteris clarior, globos suae lucis amittens, in tantum barathrum tenebrarum projectus est. Unde discipulis gloriantibus de potestate dixit Christus, Luc. x, 18 : Videbam Satanam sicut fulgur de caelo cadentem.
Puer in medio statutus, propter potestatis usum super subjectos : ut non tyrannice, sed in mansuetudine : non ad vindictam injuriae, sed in lenitate : non in fastu gloriae, sed in humilitate gubernet subjectos. De primo horum dicitur, Esther, xiii, 2 : Volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subjectos. De secundo, Levit. XIX, 18 : Non quaeras ultionem, nec memor eris injuriae civium tuorum. Ad Galat. VI, 1 : Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris. De tertio, Proverb. XXIX, 23 : Superbum sequitur humilitas , humilem spiritu suscipiet gloria.
" Secus se. "
Ecce relatio exempli ad prototypum humilitatis, qui est Christus omnium humilium humilior, et primus typus, hoc est, figura prima humilitatis.
" Secus se " ergo statuere parvulum, hoc est, parvuli humilitatem quantum fieri potest sibi conformare. Qui non tantum se humiliavit, sed etiam cum in forma Dei esset (qui omni praeest visibili et invisibili creaturae) et non rapinam, sed per justitiam naturalem se Deo aequalem arbitratur, tamen non tantum se humiliavit, sed etiam exinanivit . Pudeat ergo hominem, non solum Deo et Angelis inferiorem, sed etiam in humanis honestatibus nullum,sed etiam bestiis per immundos actus inferiorem, alta sapere, et non humilibus consentire. Ad Roman. xii, 16 : Non alta sapientes, sed humilibus consentientes. I Petr. v, 6 : Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis. Humilis Christus clamat, Joan. x, 9 : Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur. Stans autem in alto superbus, quomodo sine impactione intrabit per ostium tantae humilitatis ?
" Et ait illis : Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit : et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est. "
Hic incipit informatio Apostolorum secundum exemplum ostensum.
Est autem triplex informatio, quarum una est consequens ad alteram. Una est informatio pueri. Secunda, informatio sui. Tertia, informatio Patris mittentis formam Christi in mundum.
Dicit igitur: a Quicumque. " Quia sine personarum acceptione sunt dona Dei. Act. x 34 : In veritate comperi quianon est personarum acceptor Deus. Jacob. II, 11 : Nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae.
" Susceperit puerum istum, " secundum formae puerilis inductionem, ut mente puerum secundum proprietates superius inductas induat. Ad Ephes. IV, 24 : Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. Novus autem homo est puer: quia dicit Philosophus, quod novum est suo principio propinquum. Et sic est puer juxta suum principium in omni bona proprietate. Ad Roman. XIII, 14 : Induimini Dominum Jesum Christum. Sic ergo suscipitur puer, quando suscipitur forma puerilis. Psal. viii, 3 : Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem. Genes. xliii, 9 : Ego suscipio puerum : de manu mea require illum. Sic suscipiendo puerum, fit homo conversus, et efficitur sicut parvulus : sicut dicitur, Matth. xviii, 3.
Et quia forma haec ad prototypum retorquenda est, ideo subjungit:
"In nomine meo.,"
Nomen a notamine dicitur. Et est sensus : Quicumque recipit puerum in nomine meo, in quo habet notamen sive notam meam, hoc est, similitudinem meam : ille, inquam, " me recipit, " hoc est, me induit. Ad Roman. xv, 7 : Suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. Hoc est quod dicitur, I Reg. ii, 18 et 19 : Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer, accinctus ephod lineo. Et tunicam parvam faciebat ei mater sua. Samuel enim interpretatur postulatus a Deo, in omni proprietate pueri, accinctus ephod, veste significante candorem illibatae castitatis : cui cum hoc mater Ecclesia et gratia, diversis virtutibus contextam fecit tunicam, humilitate puerili parvam. Matth. xviii, 4 : Quicumque humiliaverit se sicutparvulus iste, hic est magnus in regno caelorum. Iste est Sadoch, qui justus interpretatur : qui, sicut dicitur, I Paralip. xii, 28, puer egregiae indolis, venit in auxilium David.
" Quicumque ergo susceperit puerum istum in nomine meo, dicit Dominus, me recipit. "
. Et sic duas habet informationes, unam pueri, et alteram Christi. Quia autem unus est totius fons boni, ad quem etiam Christus refert ea quae habet, eo quod omnia ab ipso habet : ideo ulterius de tertia informatione subjungit :
" Et quicumque me receperit, "
Eo modo quo dictum est, mente meinduendo," recipit eum, " scilicet Patrem " qui me misit. " Joan. XIV, 23 ,: Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.
Est autem objectio. Quia dicitur, quod humilitas virtutem exemplarem non habet in Deo, quamvis habeat in Christo homine : quia humilitas, ut dicit Augustinus,sensus est propriae vacuitatis,et talis sensus in Deum cadere non potest: non ergo videtur esse verum, quod induat aliquis Patrem in humilitate puerili.
Ad hoc autem est dicendum, quod sicut fides quoad formam specificat (quae est cognitio per speculum et aenigma) non habet aliquid in Deo, sed in suo genere (quod est cognitio veritatis divinae) habet in Deo exemplar : ita humilitas prout sensus humi (quae vacua est) non habet aliquid in Deo : sed haec est virtus humana. Prout autem est sensus sui, quod homo sentiat hoc quod est : per hoc habet aliquid in Deo, et in angelica natura. Et sic proportionabiliter induit humilis Deum, quando seipsum cognoscit et sentit. Et sic recipitur Pater quando homo sentit seipsum. Genes. XVIII, 27 : Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis, qui quidem fuit humilis in sensu suiipsius. Eccli. x, 9 : Quid superbit, terra et cinis ? Pater igitur in forma hu- militatis mittens Filium, induitur, quando humilis Christus induitur. Ad Philip. II, 5 : Hoc sentite in vobis, quod in Christo Jesu. Sic Beata Virgo prius humilitate induit Christum, quam ipsum carne induerit, Luc. I, 48 : Respexit humilitatem ancillae suae. Et iterum, v. 52 : Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
" Nam qui minor est, etc. "
Haec est ratio informationis inductae : et tota pendet ex humilitatis quantitate. Quasi diceret: Vos qui disputatis de maioritate in regno caelorum, contendite quis vestrum sit humilior : nam " qui minor est " in oculis suis, et habitu humilitatis, " hic major est " in regno caelorum, hoc est, in ecclesiastica et divina dignitate. Et secundum hoc, qui fastu superbiae inflatus est, etiamsi sedeat in throno Christi, nullus est in regno caelorum. Luc. XXII, 25 et. 26 : Reges Gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut minor : et qui praecessor, sicut ministrator.
Haec enim regula Christi est ad gratiae receptionem, ad Christi imitationem, ad ordinis ecclesiastici promotionem, ad honoris aeterni adeptionem, ad Sanctorum comparationem. Gratiam enim non recipit nisi humilis. Et majoris gratiae receptibilis est, qui humilior est. Jacob. IV, 6 : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam : et ei quae humillima fuit, gratiae plenitudinem infudit, sicut Beatae Virgini : sicut profundiores conchae plures recipiunt aquas. Unde Ptolomaeus Philosophus : " Qui inter sapientes est humilior, inter sapientes est sapientior: sicut profundiores lacunae, plures recipiunt aquas. " In hoc etiam est Christi imitatio, Ad Philip. ii, 5 et seq. : Hoc sentite invobis, quod et in Christo Jesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo : sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Hoc etiam dignum facit ad promotionem ordinis ecclesiastici, I Reg. xv, 17 : Cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es. II Reg. VI, 21 et 22 : Ante Dominum qui me elegit potius quam patrem tuum et quam domum ejus, scilicet Saul superbi,... et ludam, et vilior fiam plus quam factus sum. Hoc promovet ad honorem aeternum, Luc. XIV, 10 : Recumbe in novissimo loco : ut cum venerit qui te invitavit dicat tibi: Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus. Hoc facit etiam Sanctorum comparationem, Matth. XI, 11: Qui minor est in regno caelorum, major est eo, scilicet Joanne Baptistae, quo major non surrexit inter natos mulierum. De ista autem materia multa notata sunt, Matth. xviii, 1 et seq., et Marc. IX, 36: et potest ea respicere qui voluerit .
" Respondens autem Joannes, dixit : Praeceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum.
Et ait ad illum Jesus : Nolite prohibere : qui enim non est adversum vos, pro vobis est. "
Hic ordinat potestatem ecclesiasticam, quantum ad eos qui in vita mala constituuntur in ecclesiastica potestate : de quibus credebatur, quod potestatem ecclesiasticam non haberent, propter vitae malae meritum : quod est error. Et ad excludendum illum errorem, inducitur hic ista historia.
Dicit autem hic duo. Ponit enim hic
Apostolicum errorem ex simplicitate causatum, et ex dicto praecedente : et constanter ponit contra errorem veram et catholicam instructionem.
In primo horum dicit tria : relationem facti secundum veritatem quod istius instructionis est occasio, prohibitionem Apostolicam, et causam prohibitionis.
De primo tangit Evangelistam referentem, et secundo relationem,
De primo dicit :
" Respondens autem Joannes. "
Et est mirabilis modus loquendi, quod ille respondeat qui de nullo est interrogatus. Sed sciendum, quod cum Christus diceret humilem (qui Christum induit in pueri humilitate et simplicitate) solum magnum locum in Ecclesia inter ministros Christi tenere, putabat illum a ministerio esse arcendum, qui sic in pueri humilitate non induit Christum. Et ad hoc respondit.
Et hoc est: " Respondens autem Joan- nes,fausti majoris familiaritatis, quia a Domino in montem fuerat ad visionis caelestis revelationem assumptus. Petrus autem tacuit, quia descendens de monte acriter fuit redargutus. Matth. XVI, 23 : Vade post me, Satana, scandalum es mihi : quia non sapis ea quae Dei sunt. Unde etiam, Joan. XIII, 34, non est ausus interrogare Dominum: Quis est qui tradet te ? sed innuit Joanni ut interrogaret.
Joannes ergo praesumens de sibi saepius ostensa benignitate,
" Dixit: Praeceptor. "
Antequam faciat facti revelationem, profitetur majestatem. Quasi dicat : Praeceptor es : et ideo ad te cuncta referimus, ut a te illuminationes doctrinae accipiamus. Psal. cxxii, 2 et 3 : Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, sicut oculi ancillae in manibus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum. Sed tuum est praecipere et ordinare, nostrum autem obedire et obtemperare. I Reg. m, 9 : Loquere, Domine, quia audit servus tuus.
" Vidimus quemdam."
Ecce narratio fidelis sine detractionis accusatione, simplex boni quod potest, commemorativa. Fidelis, quia de visa quae non fallit: contra eos, qui debiliter audita statim referunt superioribus. Sic dicit Dominus, Genes. XVIII, 21 : Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere compleverint. Sic cum Dominus vellet plagare aegyptios, propter peccata quae commiserunt in filios Israel, dixit, Exod. III, 7 : Vidi afflictionem populi mei in aegypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam, eorum qui praesunt operibus.
Sic ergo dicit: " Vidimus quemdam, " non nomine dignum, quia Christum non sequebatur. Matth. v, 12: Gaudete et exsultate,quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Sic Christus sine nomine loquens dixit, Luc. xviii, 9: Dixit Jesus ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur caeteros. Dat autem formam, quod quando referimus aliquid in detrimentum aliorum, bonum est ad nomina non descendere.
" In nomine tuo. "
Ecce simplex veritas, quae commemorationem facit boni quod potest. Dicit autem : " In nomine tuo, " in quo virtutem accipiunt sacramenta, et claves Ecclesiae. Marc. XVI, 17 et 18: In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent. Joan. XVI, 23 : Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
Et hoc est quod dicit: " In nomine tuo, " quia invocatio nominis Christi facit effectum in sacramentis, et non minister. Haec enim invocatio, forma est Ecclesiae : quam qui tenet in sacramentis et clavibus, sive sit malus, sive bonus, sive fidelis et orthodoxus, sive haereticus et schismaticus, consequitur effectum expulsionis daemonum : dummodo is qui suscipit sacramentum, obicem non ponat. Si enim ille ponit obicem, tunc sacramentum consequitur in nomine invocato, et non rem sacramenti : quam tamen rem sacramenti habebit, fictione recedente. Jerem. XIV, 9 : Tu in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos, ne derelinquas nos. Ezechiel. xxxvi, 22 : Non propter vos ego faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meam.
" Ejicientem daemonia, "
Sicut etiam Christus dixit Judaeis : Si ego in Beelzebub ejicio daemones, filii vestri in quo ejiciunt? Et secundum quamdam Glossam, filios Judaeorum vocavit quosdam non sequentes Christum, qui in nomine Christi daemones ejecerunt.
" Et prohibuimus eum. "
Ecce error Apostolicus. Non enim erant a bono opere, quod in forma Ecclesiae fecerunt, prohibendi: sed potius de mala vita fuerunt corrigendi, in qua Christum cum Apostolis non sequebantur. Ad Philip. I, 18 et 19 : Quid enim? Dum omni modo, sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur : et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. Scio enim quia hoc mihi proveniet ad . salutem. Luc. XIX, 40 : Si hi tacuerint, lapides clamabunt. Ideo in Psalmo xviii, 3, non solum dicitur : Dies diei eructat verbum, sed etiam, quod nox nocti indicat scientiam.
Si autem objicitur quod dicitur, Eccli. xv, 9 : Non est speciosa laus in ore peccatoris. Et quod dicitur in Psalmo xlix, 16 : Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras, etc. Dicendum, quod in veritate non est speciosa laus in ore peccatoris, sed tamen est utilis et sonora. Et non est dignus quod annuntiet, quod ad suam annuntiat damnationem: sed tamen effectum habent sacramenta ministrata per ipsum, si in forma Ecclesiae ministrentur. Et hoc est quod dicit Apostolus, I ad Corinth. XIII, 1: Si charitatem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens, quod non percutit nisi seipsum et consumit, et tamen utiliter sonat omnibus aliis.
" Quia non sequitur nobiscum. "
Ecce causa prohibitionis.
Dicit autem quod " non sequitur nobiscum, " sed sequitur quidem te in forma ejectionis daemonum, sed non sequitur nobiscum in conformitate morum. Sequuntur quidam formam sacramentorum, quam Christus tradidit, sed non tenent formam vitae quam Christus discipulis imitandam exhibuit : et ideo cum discipulis non sequuntur. Habent enim tales sanam doctrinam, et sanam sacramentorum administrationem : sed non habent bonam vitam, et sunt mercenarii vocati . Matth. VII, 22 et 23 : Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ? Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos : discedite a me, qui operamini iniquitatem: quia licet bene confiteamini, dicentes : Domine, Domine, tamen per malam vitam operarii estis iniquitatis.
" Et ait ad illum Jesus, "
Hoc est, ad Joannem, formam instructionis per eum ad omnes alios referens. Marc. XIII, 37 : Quod vobis dico, omnibus dico. Dicit autem duo : instructionem^ instructionis rationem.
Instructionem dicit:
" Nolite prohibere. "
Proverb. iii, 27 : Noli prohibere benefacere eum quipotest: si vales, et ipse benefac. Hoc significatum est, Numer, XI, 27 et seq., ubi nuntiatum est Moysi, quod Eldad et Medad prophetant in castris, qui non fuerunt egressi coram Domino cum Moyse. Et dixit Josue, minister Moysi, et electus a pluribus: sicut et Joannes dixit hic: Domine mi Moyses, prohibe eos. At ille : Quid, inquit, aemularis pro.me ? Quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum ? Eldad atrium interpretatur, et significat eos qui atrium suum custodientes cum Christo, de carnis cura non exeunt: et tamen prophetiae, hoc est, doctrinae rectae donum accipiunt. Medad autem mensura interpretatur, et significat eos qui doctrinae verbum sub mensura avaritiae et suae utilitatis ponunt. Quos verus tolerat Moyses propter doctrinae utilitatem: quia non minister malus, sed bonus Dominus in sacramentis operatur : et ideo non officit Ecclesiae. Si enim exigeretur minister bonus et sanctus, sicut dicunt Manichaei haeretici, intolerabilis generaretur error inter fideles. Quia cum nemo sciat utrum amore vel odio in hac vita dignus sit, sicut dicitur, Eccle. IX, 1, nemo sciret utrum sacramenta aliquid perficerent in suscipientibus: et sic omni hora sacramenta iterare oporteret.Neque umquam posset sciri quod dicit Isaias, I, 16 : Lavamini, mundi estote : quia nesciret utrum aliquam in sacramentis reciperet munditiam.
" Qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
Ratio est instructionis. Et hoc generaliter verum : quia qui in forma doctrinae et sacramentorum non est adversum discipulos Christi,
" Pro vobis est, " quia confert Spiritus sancti gratiam, et generat filios Dei et Ecclesiae : sicut et discipuli. Et hoc significatum est, Genes. xxx,1-26, ubi Jacob de semine suo filios benedictionis genuit, tam per vulvas ancillarum, quam per vulvas liberarum. Ancillae siquidem significant ministros Ecclesiae malae vitae, et bonae existentes doctrinae : quae dum salvant semen liberum patriarchae, hoc est, formam fidei in docendo, et sacramentorum administrationem, generant filios benedictionis aeternae, quamvis sint servi peccati. Joan. i, 12 et 13 : Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, neque ex aliquo quod hominis est, sed ex Deo nati sunt.
" Factum est autem, dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem. "
Hic ordinat potestatem ecclesiasticam, in quantum potestas est contra malos et rebelles : contra quos in spiritu lenitatis et patientiae oportet procedere, non in zelo vindictae vel spiritu furoris.
Dividitur autem haec historia in quatuor particulas : in quarum prima ostenditur, quod constanter se Dominus habuit ad praescitam Passionem, festinans praeordinatum Passioni. Secundo, quam sapienter praemittit nuntios, ut pararetur ei in via. Tertio, qualiter ab ingratis beneficiis ejus, non est receptus, et qua de causa. Quarto autem, qualiter discipuli potestate contra illos dure uti volentes, a Domino sunt instructi.
In prima harum partium dicit tria.. Primo enim, sicut consuevit,divinam innuit praeordinationem : secundo, sacramentorum completionem : tertio, Passionis suae constans propositum, et devotionem. .
De primo dicit:
" Factum est autem, "
Supple, in opere, sicut ordinatum fuit in Patris praefinitione. Joan. xviii, 11: Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum ? Matth.XXVI, 54 : Quomodo ergo implebuntur Scripiurae, quia sic oportet fieri ?
" Dum complerentur, "
Hoc est, per omnia sacramenta in Lege et Prophetis praefigurata, ad complementum deducerentur. Luc. xviii, 31: Consummabuntur omnia quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis. Ad Galat. IV, 4 et 5 : At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege: ut eos, qui sub lege erant, redimeret. Sicut enim misit in mundum, ita sub lege misit, ut legis sacramenta compleret. Et deinde misit ad Passionem ut redimeret eos, et gratiae libertate donaret: quia sub jugo legis pressi, per legem redimi non poterant.
" Dies, " hoc est, illuminationes ad omnium tenebrarum expulsionem. Joan. I, 5 : Lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt. Esther, viii, 16 : Judaeis nova lux oriri visa est. Psal. cxxxviii, 12 : Nox sicut dies illuminabitur. Mich. VII, 8: Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est.
" Assumptionis ejus. " Assumptio enim hic significat id quod de nostro assumpsit, et causa assumptionis. Causa enim assumptionis fuit sacramentum redemptionis cum omnibus ad hoc pertinentibus et praeordinatis a Deo. Unde, Psal. xxi, 1, etiam intitulatur pro assumptione matutina: Deus, Deus meus, respice in me: quia agit de Passione. Hanc enim passibilitatem et Passionem Dominus de nostro assumpsit. Psal. XVII, 17 et 18 : Misit de summo et accepit me, et assumpsit me de aquis multis.Eripuit me de inimicis meis fortissimis. Dicitur autem assumptio : quia per passionem a Patre in caelum assumptus est. Joan. xiii, 1 : Sciens quia venit hora ejus, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem.
" Dies " ergo, hoc est, splendores gratiae, " assumptionis, " hic pro nobis assumptae passionis completi sunt, quia venit Pascha, quando in cruce pro nobis oblatus est Dominus.
" Et ipse, "
Scilicet Dominus,
" Faciem suam firmavit. "
Glossa Interlinearis: " Obstinata et imperterrita mente, locum quo pati decreverat petit. " Obstinatio autem in malo poni consuevit, sed hic ponitur pro constantia. Unde constanti et imperterrita mente semetipsum crucifixoribus praesentavit.
" Faciem suam, " in cujus immutatione deprehenditur audacia, quando non pallescit nec trepidat. Ezechiel. iii, 8 et 9: Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum : ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam. Isa. li, 12: Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fornum ita arescet? I Machab. II, 62 et 63 : A verbis viri peccatoris ne timueritis, cujus gloria stercus et vermis est: hodie extollitur, et cras non invenietur: quia conversus est in terram suam. Sic etiam fecit quod docuit, Matth. x, 28: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Sic ergo imperterrite se loco Passionis repraesentans, faciem suam dicitur obfirmasse.